Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

OPERA
C U M A P P E N D I C E

IN USUM SCHOLARUM

ITERUM RECOGNOVIT

OTTO IRIBIBIECIK

PRAEMISIT DE VITA ET SCRIPTIS POETAE
IN A R R A TIOINEM

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

DE VITA ET SCRIPTIS
P. V E R G IIL I M A R O N I S
NARRATIO.

De vita et scriptis Vergilii narraturis imprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3, 8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58, 5 R.), et si qui alii “amici familiaresque” “de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui *vitia* eius persecutus est; Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii amnis matus (circa ammum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus matu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem, quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarrationem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiaeus Iulius Montamus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Domati vita p. 61, 6 R.) non dubito quim idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montami de Vergiliamis versiculis quibusdam iudicium in contro

a *

versiarum libro VII p. 288 M. commemoravit. tradidisse autem facile potest in deperdito aliquo harum ipsarum controversiarum libro '). praeterea potest Asconius usus esse Cornelii (Galli, mi fallor, familiarissimi Vergilio poetae) vel carmine vel prosa oratione scripto quodam commentario, quo is aemigma ecl. III 106 propositum ipso Marone auctore explicaverit (vide prolegg. p. 97 sq. et H. Hagenum ad scholl. Berm. praefantem p. 712 sq.). Ex ceteris poetae aequalibus C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, qui doetos *in Vergilium* (Gellius I 21) vel “de Vergilio' (idem XVI 6, 14) eommentarios conscripsit, numquid de vita quoque exposuerit nescimus, misi forte illam de Nolae memoria in ge. II 225 oblitterata fabellam ad eius auctoritatem probabiliter rettulerunt homines docti (vide prolegg. 120 sq.). Interpretum primus quantum scimus (nam de Cornuto et Aspro traditum nihil est) M. Valerius Probus vitam Vergilii quamvis breviter in hypommematis enarravit, unde ab imperito homine vel potius plures deinceps per manus neglegentissime excerpta videtur esse quae mune `de eommentario Valeri Probi sublata* circumfertur misere mutilata illa quidem, uno etiam errore turpissimo inquinata*), sed excepto qui extremis adsutus est panno de * Servii Mauri* epigrammate (ef. Reifferscheidii quaestt. Suetomm. p. 398) interpolamentis vanisque fabellis libera, quamquam virtutibus propriis

*) Cf. quae de Arellio Fusco Vergilii imitatore narrantur p. 548 sqq. M. \

*) Cf. Alexander Riese * de commentario Vergiliano qui M. Valerii Probi nomine circumfertur ' p. 24 quaeque ipse in Fleckeiseni ammalibus philoll. a. 1863 p. 351 sqq. disputavi. Ad minorem suum Valerium Probum omnia reiecit Steupius de Probis grammaticis p. 120; ad Berytium veterem rediit B. Kuebler *de M. Valerii Probi Berytii commentariis Vergilianis* 1ss1.

« AnteriorContinuar »