Imagens das páginas
PDF

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, 25 Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.” 30 Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: “O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere iuventa,
Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?

Id cinerem aut Manes credis curare sepultos? 35 Esto, aegram nulli quondam flexere mariti,

Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori ?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile caelum.”

His dictis incensum animum inflammavit amore, 55 Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.

Principio delubra adeunt, pacemque per aras

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Exquirunt; mactant lectas de more bidentes
Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae.
Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis, pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

Heu vatum ignarae mentes ! quid vota furentem,
Quid delubra iuvant? Est molles flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido totaque vagatur
Urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam ;
Incipit effari, mediaque in voce resistit;
Nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat. Illum absens absentem auditque videtque,
Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant; pendent opera interrupta minaeque
Murorum ingentes aequataque machina caelo,

[ocr errors]

100

100

3 Quam simul ac tali persensit peste teneri

Cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis :
“Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen, 95 Una dolo divum si femina victa duorum est.

Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
Suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto ?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti :
Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,

Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae.” 105 Olli — sensit enim simulata mente locutam,

Quo regnum Italiae Libycas averteret oras —
Sic contra est ingressa Venus : “ Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?

Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur ; 110 Sed fatis incerta fcror, si Iuppiter unam

Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
Miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx; tibi fas animum temptare precando.

Perge; sequar.” Tum sic excepit regia Iuno: 115 “Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod

instat,
Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

Extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
120 His ego nigrantem commixta grandine nimbum,

Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,

[graphic][merged small]
« AnteriorContinuar »