Imagens das páginas
PDF
ePub

Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285 Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.

290

295

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Saeva Iovis coniunx, aurasque invecta tenebat,
Et laetum Aenean classemque ex aethere longe
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
Moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore;
Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
"Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troia viros? medias acies mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi,-
Quin etiam patria excussos infesta per undas
300 Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Thybridis alvec,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
305 Immanem Lapithum valuit; concessit in iras

Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae:
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona me-
rentem?

Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

310 Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est.

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

Atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
315 At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum.
Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
320 Cisseis praegnans ignes enixa iugales;

Quin idem Veneri partus suus et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.”
Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit ;
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
325 Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
Tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
330 Quam Iuno his acuit verbis, ac talia fatur:

"Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
Hanc operam, ne noster honos infractave cedat
Fama loco, neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint, Italosve obsidere fines.
335 Tu potes unanimos armare in proelia fratres
Atque odiis versare domos, tu verbera tectis
Funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
Disice compositam pacem, sere crimina belli;
340 Arma velit poscatque simul rapiatque iuventus."
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,
Quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
345 Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

Conicit inque sinum praecordia ad intima subdit,
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille, inter vestes et levia pectora lapsus,

350 Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam; fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno

355 Pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem,
Necdum animus toto percepit pectore flammam,
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis;
"Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
360 O genitor? nec te miseret nataeque tuique?
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abducta virgine, praedo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes?
365 Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum
Et consanguineo totiens data dextera Turno?
Si gener externa petitur de gente Latinis,

Idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis, Omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 370 Dissidet, externam reor, et sic dicere divos.

Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae. His ubi nequiquam dictis experta Latinum Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum 375 Serpentis furiale malum, totamque pererrat, Tum vero infelix, ingentibus excita monstris, Immensam sine more furit lymphata per urbem : Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, Quem pueri magno in gyro vacua atria circum

380 Intenti ludo exercent ille actus habena
Curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
Impubesque manus, mirata volubile buxum;
Dant animos plagae:- non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur populosque feroces.
385 Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Maius adorta nefas maioremque orsa furorem,
Evolat, et natam frondosis montibus abdit,

Quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, "Euhoe Bacche" fremens, solum te virgine dignum 390 Vociferans: etenim molles tibi sumere thyrsos, Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama volat, furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit, nova quaerere tecta.
Deseruere domos, ventis dant colla comasque;
395 Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,
Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos,
Sanguineam torquens aciem, torvumque repente
400 Clamat: "Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae!
Si qua piis animis manet infelicis Amatae

Gratia, si iuris materni cura remordet,
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum."
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
405 Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
410 Acrisioneis Danae fundasse colonis,

Praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen ·

Sed fortuna fuit: tectis hic Turnus in altis Iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 415 Allecto torvam faciem et furialia membra Exuit; in vultus sese transformat aniles

420

Et frontem obscenam rugis arat; induit albos
Cum vitta crines; tum ramum innectit olivae;
Fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,
Et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
"Turne, tot incassum fusos patiere labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
425 I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;

Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
Quare age, et armari pubem portisque moveri
430 Laetus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulchro
Consedere, duces pictasque exure carinas.

435

Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."
Hic iuvenis, vatem inridens, sic orsa vicissim
Ore refert: "Classes invectas Thybridis undam
Non, ut rere, meas effugit nuntius aures;

Ne tantos mihi finge metus. Nec regia Iuno
Immemor est nostri ;

440 Sed te victa situ verique effeta senectus,
O mater, curis nequiquam exercet, et arma
Regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi divum effigies et templa tueri;
Bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda."
Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

445

« AnteriorContinuar »