Prima petit, non illa virum, non illa pericli 480 Telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: "Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae Sera meae requies, potuisti linquere solam, 490 Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra At tuba terribilem sonitum procul aere canoro Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri ac duris detrudere contis, Adsueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua Possent tectam aciem perrumpere; cum tamen omnes 515 Nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, Quae stravit Rutulos late, armorumque resolvit 525 Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, [Et meministis enim, divae, et memorare potestis.] 530 Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, Opportuna loco, summis quam viribus omnes Expugnare Itali summaque evertere opum vi Certabant; Troes contra defendere saxis Perque cavas densi tela intorquere fenestras. 535 Princeps ardentem coniecit lampada Turnus, Et flammam adfixit lateri; quae plurima vento Corripuit tabulas et postibus haesit adesis. Turbati trepidare intus, frustraque malorum Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt 540 In partem, quae peste caret, tum pondere turris Procubuit subito, et caelum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secuta, 545 Confixique suis telis et pectora duro Haud aliter iuvenis medios moriturus in hostes 555 Inruit, et, qua tela videt densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostes Inter et arma fuga muros tenet, altaque certat Prendere tecta manu sociumque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, 560 Increpat his victor: "Nostrasne evadere, demens, Sperasti te posse manus?" simul arripit ipsum Pendentem, et magna muri cum parte revellit: Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, 565 Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor Tollitur; invadunt et fossas aggere complent; Ardentes taedas alii ad fastigia iactant. Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis 570 Lucetium, portae subeuntem ignesque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, Hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta; Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Itym Cloniumque, Dioxippum Promolumque, 575 Et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan; Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae Ad vulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, 585 Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: 590 Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum, "Non pudet obsidione iterum valloque teneri, 605 Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum 610 Terga fatigamus hasta, nec tarda senectus Debilitat vires animi mutatque vigorem; Canitiem galea premimus, semperque recentes Comportare iuvat praedas et vivere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice vestis; 615 Desidiae cordi; iuvat indulgere choreis; Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae. O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum. Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris 620 Idaeae; sinite arma viris, et cedite ferro." Talia iactantem dictis ac dira canentem Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino Contendit telum, diversaque bracchia ducens Constitit, ante Iovem supplex per vota precatus: "Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona, Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum, Candentem, pariterque caput cum matre ferentem, Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam." Audiit et caeli Genitor de parte serena 630 Intonuit laevum; sonat una fatifer arcus. Effugit horrendum stridens adducta sagitta, 635 Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' 640 Nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum: Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra, 66 |