Imagens das páginas
PDF

Dis genite et geniture deos. Iure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident,

Nec te Troia capit.” Simul haec effatus ab alto 645 Aethere se mittit, spirantes dimovet auras,

Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae
Armiger ante fuit fidusque ad limina custos;

Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo 650 Omnia longaevo similis, vocemque coloremque

Et crines albos et saeva sonoribus arma,
Atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
“Sit satis, Aenide, telis impune Numanum

Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo 655 Concedit laudem, et paribus non invidet armis;

Cetera parce, puer, bello.” Sic orsus Apollo
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

Adgnovere deum proceres divinaque tela 660 Dardanidae, pharetramque fuga sensere sonantem.

Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.

It clamor totis per propugnacula muris ;
665 Intendunt acres arcus, amentaque torquent.

Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque
Dant sonitum Alictu galeae; pugna aspera surgit:
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis

Verberat imber humum, quam multa grandine nimbi 670 In vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris

Torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera,
Abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,

[ocr errors]

675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,

Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
Armati ferro et cristis capita alta corusci :
Quales aëriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
Inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentes.

Continuo Quercens et pulcher Aquicolus armis 685 Et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon

Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;

Et iam collecti Troes glomerantur eodem,
690 Et conferre manum et procurrere longius audent.

Ductori Turno, diversa in parte furenti
Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem
Fervere caede nova, et portas praebere patentes.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum
Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit

Aphidnum;
Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,

Non iaculo — neque enim iaculo vitam ille dedisset ---, 705 Sed magnum stridens contorta phalarica venit,

Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga,

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit; conlapsa ruunt immania membra.

Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens, 710 Talis in Euboico Baiarum litore quondam

Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis inlisa recumbit ;

Miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; 715 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile

Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit,

Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae,

Bellatorque animo deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,

Portam vi multa converso cardine torquet, 725 Obnixus latis umeris, multosque suorum

Moenibus exclusos duro in certamine linquit;
Ast alios secum includit recipitque ruentes,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi,
Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae
Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit.

Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens

Emicat, et mortis fraternae fervidus ira
Effatur : “Non haec dotalis regia Amatae;
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."

[ocr errors]
[ocr errors]

740 Olli subridens sedato pectore Turnus :

“Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen."
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo

Intorquet summis adnixus viribus hastam: 745 Excepere aurae; vulnus Saturnia Iuno

Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
“At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor."

Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem, 750 Et mediam ferro gemina inter tempora frontem

Dividit impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus ;
Conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troes;
Et, si continuo victorem ea cura subisset,
Rumpere claustra manu sociosque immittere portis,

Ultimus ille dies bello gentique fuisset.
760 Sed furor ardentem caedisque insana cupido

Egit in adversos.

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas

In tergum ; Iuno vires animumque ministrat.
765 Addit Halym comitem et confixa Phegea parma;

Ignaros deinde in muris Martemque cientes
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem

Vibranti gladio conixus ab aggere dexter
770 Occupat; huic uno deiectum comminus ictu

Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter

Ungere tela manu ferrumque armare veneno;

Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper

Et citharae cordi, numerosque intendere nervis;
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.

Tandem ductores audita caede suorum

Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 Palantesque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus "Quo deinde fugam, quo tenditis ?"

inquit, " Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis ? Cnus homo, et vestris, o cives, undique saeptus

Aggeribus, tantas strages impune per urbem 785 Ediderit ? iuvenum primos tot miserit Orco ?

Non infelicis patriae veterumque deorum
Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?”

Talibus accensi firmantur, et agmine denso

Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
790 Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda.

Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,

Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga 795 Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra,

Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque: · Haud aliter retro dubius vestigia Turnus

Improperata refert, et mens exaestuat ira.

Quin etiam bis tum medios invaserat hostes, 800 Bis confusa fuga per muros agmina vertit;

Sed manus e castris propere coit omnis in unum,
Nec contra vires audet Saturnia Iuno
Sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia iussa ferentem,

« AnteriorContinuar »