Dis genite et geniture deos. Iure omnia bella Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera, 675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem, Non iaculo - neque enim iaculo vitam ille dedisset 705 Sed magnum stridens contorta phalarica venit, Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga, Nec duplici squama lorica fidelis et auro Sustinuit; conlapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. 710 Talis in Euboico Baiarum litore quondam Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante Constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam Prona trahit, penitusque vadis inlisa recumbit; Miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; 715 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo. Hic Mars armipotens animum viresque Latinis Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit, Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae, Bellatorque animo deus incidit. Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit, Moenibus exclusos duro in certamine linquit; Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit. Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens Emicat, et mortis fraternae fervidus ira Effatur: "Non haec dotalis regia Amatae; Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. 740 Olli subridens sedato pectore Turnus: “Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ; Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen." Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo Intorquet summis adnixus viribus hastam : 745 Excepere aurae; vulnus Saturnia Iuno Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. "At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor." Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem, 750 Et mediam ferro gemina inter tempora frontem Dividit impubesque immani vulnere malas. Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus ; Conlapsos artus atque arma cruenta cerebro Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis 755 Huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. Diffugiunt versi trepida formidine Troes; Et, si continuo victorem ea cura subisset, Rumpere claustra manu sociosque immittere portis, Ultimus ille dies bello gentique fuisset. 760 Sed furor ardentem caedisque insana cupido Egit in adversos. Principio Phalerim et succiso poplite Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas In tergum; Iuno vires animumque ministrat. 765 Addit Halym comitem et confixa Phegea parma; Ignaros deinde in muris Martemque cientes Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem Vibranti gladio conixus ab aggere dexter 770 Occupat; huic uno deiectum comminus ictu Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum Vastatorem Amycum, quo non felicior alter Ungere tela manu ferrumque armare veneno; Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper Et citharae cordi, numerosque intendere nervis ; Semper equos atque arma virum pugnasque canebat. Tandem ductores audita caede suorum Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 Palantesque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus "Quo deinde fugam, quo tenditis?" inquit, "Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus Aggeribus, tantas strages impune per urbem 785 Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae veterumque deorum Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque? Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga Improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios invaserat hostes, Sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim |