Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter; -
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata, neque illos
Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
Quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest, aut cur nova condere fata?
"Quid repetam exustas Erycino in litore classes? Quid tempestatum regem, ventosque furentes Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Maneshaec intemptata manebat
Sors rerum movet, et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor; speravimus ista,
Cum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis.
"Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur;
Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera,
Idaliaeque domus; positis inglorius armis
Exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,