Imagens das páginas
PDF
ePub

65

70

Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius, cineres patriae insedisse supremos

[ocr errors]

60 Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
Redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris." Tum regia Iuno
Acta furore gravi: "Quid me alta silentia cogis
Rumpere et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divumque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus - esto-
Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis,
Arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes,
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
"Aeneas ignarus abest': ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo

75

80

85

Conamur? nos, an miseros qui Troas Achivis

90

95

100

Obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?

Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis
Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas."
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit eo dicente deum domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether; Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus"Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;

Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur, 110 Sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata viam invenient." Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas 115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant Sternere caede viros, et moenia cingere flammis. 120 At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,

Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequiquam, et rara muros cinxere corona:

Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,

Et Clarus et Thaemon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,

Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo. 130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis,

Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.

Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum,
135 Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
Inclusum buxo aut Oricia terebintho

Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
Accipit et molli subnectit circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
140 Vulnera derigere, et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolusque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit,
145 Et Capys; hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant; media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque,
150 Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
Edocet, humanis quae sit fiducia rebus,

Admonet, immiscetque preces: haud fit mora; Tarchon

Iungit opes, foedusque ferit; tum libera fati 155 Classem conscendit iussis gens Lydia divum, Externo commissa duci. Aeneia puppis

Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones;
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat
160 Eventus belli varios; Pallasque sinistro
Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri;
Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi,
Quique urbem liquere Cosas; quis tela sagittae
Gorytique leves umeris et letifer arcus.

170 Una torvus Abas; huic totum insignibus armis
Agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sescentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli iuvenes; ast Ilva trecentos,
Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
175 Tertius, ille hominum divumque interpres Asilas,
Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent

Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
180 Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.

Ter centum adiciunt, mens omnibus una sequendi -
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.

185

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo,
Cuius olorinae surgunt de vertice pennae,-

Crimen amor vestrum - formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
190 Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit et maestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentem terras et sidera voce sequentem.
Filius, aequales comitatus classe catervas,
195 Ingentem remis Centaurum promovet; ille
Instat aquae saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,

200 Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;
Ipsa caput populis; Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
205 Quos patre Benaco velatus arundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

2IC

215

It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum
Verberat adsurgens; spumant vada marmore verso.
Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
Exterrens freta; cui laterum tenus hispida nanti
Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.

Iamque dies caelo concesserat, almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum.

« AnteriorContinuar »