Aeneas - neque enim membris dat cura quietem — Ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum 220 Occurrit comitum: Nymphae, quas alma Cybebe Numen habere maris Nymphasque e navibus esse Iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, Quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Adgnoscunt longe regem, lustrantque choreis. 225 Quarum quae fandi doctissima Cymodocea, Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis; Tum sic ignarum adloquitur: "Vigilasne, deum gens, 230 Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, Perfidus ut nos Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat, Tela inter media atque horrentes Marte Latinos. Arcas eques. Medias illis opponere turmas, 240 Ne castris iungant, certa est sententia Turno. Surge age, et Aurora socios veniente vocari Primus in arma iube, et clipeum cape, quem dedit ipse 245 Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos." Dixerat; et dextra discedens impulit altam, 250 Tros Anchisiades, animos tamen omine toilit. 'Tum breviter supera aspectans convexa precatur: "Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo." Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat Matura iam luce dies, noctemque fugarat, Principio sociis edicit, signa sequantur, Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. 260 Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, Stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris; spes addita suscitat iras, Tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris 265 Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis, donec versas ad litora puppes Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. 270 Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes, Non secus, ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor, Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 275 Nascitur et laevo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora praecipere, et venientes pellere terra. Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro: "Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; 280 In manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto Quisque suae tectique memor; nunc magna referto Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima. 285 Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, Advertit subito proras, sociosque precatur: "Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 295 Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso, Arrepta tellure semel." Quae talia postquam Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 Spumantesque rates arvis inferre Latinis, Donec rostra tenent siccum et sedere carinae Omnes innocuae; sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat, 305 Solvitur, atque viros mediis exponit in undis; Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos, Occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit. Huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta, Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri 320 Nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Tu quoque, flaventem prima lanugine malas 325 Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, Qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies, septem numero, septenaque tela 330 Coniciunt; partim galea clipeoque resultant Inrita, deflexit partim stringentia corpus Alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: 66 Suggere tela mihi; non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 335 Iliacis campis." Tum magnam corripit hastam, Et iacit; illa volans clipei transverberat aera Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem Sustentat dextra; traiecto missa lacerto 340 Protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, Dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem. 350 Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema, Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit, Per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus; subit et Neptunia proles, Insignis Messapus equis. Expellere tendunt 355 Nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti Proelia ceu tollunt animis et viribus aequis ; Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; Anceps pugna diu; stant obnixa omnia contra: 360 Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae Concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late Impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas, insuetos acies inferre pedestres, 365 Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, Aspera quis natura loci dimittere quando Suasit equos; unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris : "Quo fugitis, socii? per vos et fortia facta, 370 Per ducis Euandri nomen devictaque bella, Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, Fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes Est via. Qua globus ille virum densissimus urget, Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. 375 Numina nulla premunt; mortali urgemur ab hoste Mortales; totidem nobis animaeque manusque. 380 Ecce, maris magna claudit nos obice pontus; Deest iam terra fugae; pelagus Troiamne petemus?" Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, |