Imagens das páginas
PDF
ePub

5

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

Arma virumque canō, Trōiae qui primus ab ōris Italiam, fātō profugus, Lavinaque venit

Litora, multum ille et terrīs iactātus et altō

Vi superum saevae memorem Iūnōnis ob iram,

Multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,
Inferretque deōs Latiō; genus unde Latinum
Albānique patrēs atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihi causās memorā, quō nūmine laesō,
Quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
ΙΟ Insignem pietāte virum, tot adire labōrēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit — Tyrii tenuēre colōnī·
Karthāgō, Italiam contrā Tiberinaque longe
Ōstia, dives opum studiisque asperrima belli;
15 Quam Iūnō fertur terris magis omnibus ūnam
Posthabitā coluisse Samō. Hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,
Si quã fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī
Audierat, Tyriās ōlim quae verteret arcēs;
Hinc populum lātē rēgem belloque superbum
Ventūrum excidio Libyae: sīc volvere Parcās.

20

25

30

35

40

45

50

Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trōiam pro cãāris gesserat Argis-
Necdum etiam causae īrārum saevique dolōrēs
Exciderant animō: manet altā mente repostum
Iudicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae,

Et genus invisum, et rapti Ganymedis honōrēs —
His accensa super iactātōs aequore tōtō

Trōas, reliquias Danaum atque immītis Achilli,
Arcebat longe Latiō, multōsque per annōs
Errābant, acti fātīs, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Romānam condere gentem.

1

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruebant,
Cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mēne incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrōrum āvertere rēgem?
Quippe vetor fātīs. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere pontō,
Unius ob noxam et furiās Āiācis Oīlī?
Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus īgnem,
Disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs m
Illum exspirantem transfixō pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acutō;
Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs
Bella gerō. Et quisquam numen Iūnōnis adōrat
Praeterea, aut supplex ārīs impōnet honōrem?"
Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns
Nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,
Aeoliam venit. Hic vāstō rēx Aeolus antrō
Luctantes ventos tempestātēsque sonōrās
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[graphic][subsumed]

55

60

65

70

75

80

85

Illi indignantēs māgnō cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animōs et temperat īrās.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs,
Hōc metuens, mõlemque et montēs insuper altōs
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certō
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:
"Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rēx
Et mulcēre dedit fluctus et tollere ventō,

Gēns inimica mihi Tyrrhēnum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs,
Aut age diversos et disice corpora pontō.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopea,
Cōnubiō iungam stabili propriamque dicābō,
Omnēs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs
Exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem.”

Aeolus haec contra: "Tuus, ō rēgīna, quid optēs,
Explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.
Tu mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū sceptra Iovemque
Concilias, tū das epulis accumbere divum,

Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut āgmine factō,
Quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
Incubuēre mari, tōtumque ā sēdibus īmis

Una Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis
Africus, et vastōs volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum strīdorque rudentum.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »