Imagens das páginas
PDF
ePub

Eripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
Teucrōrum ex oculis; ponto nox incubat ātra.
90 Intonuēre poli, et crēbrīs micat ignibus aethēr,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplō Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās
Tālia vōce refert: "Ö terque quaterque beāti,
Quis ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs
Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tydidē mēne Iliacīs occumbere campis

95

Nōn potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā, Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdōn, ubi tot Simois correpta sub undis

Scūta virum galeasque et fortia corpora volvit?"
Tālia iactanti strīdēns Aquilōne procella

Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sīdera tollit.
Franguntur rēmī; tum prōra avertit, et undis
105 Dat latus; insequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
Hi summō in fluctū pendent, hīs unda dehīscēns
Terram inter fluctus aperit; furit aestus harēnīs.
Três Notus abreptās in saxa latentia torquet —
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Ārās,
Dorsum immāne marī summō—trēs Eurus ab altō
In brevia et syrtēs urget-miserābile vīsū
Inliditque vadis atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lyciōs fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus

IIO

115 In puppim ferit: excutitur prōnusque magister Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex. Apparent rārī nantēs in gurgite vāstō,

120

Arma virum, tabulaeque, et Trōïa gaza per undās.
Iam validam Ilioneī nāvem, iam fortis Achātae,

Et quã vectus Abās, et quã grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimīcum imbrem, rimisque fatiscunt.
Intereā māgnō miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sensit Neptūnus et imis
Stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus; et altō
Prōspiciens, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aeneae tōtō videt aequore classem,
Fluctibus oppressōs Trōas caelique ruïnä,

130. Nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et irae.

[ocr errors]

Eurum ad sẽ Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
Tantane võs generis tenuit fīdūcia vestri?

[ocr errors]

Iam caelum terramque meō sine nūmine, Venti,

Miscere, et tantās audētis tollere mōlēs?

135 Quōs ego-! Sed mōtōs praestat compōnere fluctus.
Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestro
Nōn illī imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
140 Vestras, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
Aeolus, et clausō ventōrum carcere rēgnet."
Sic ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
Collectasque fugat nūbēs sōlemque reducit.
Cymothoē simul et Trītōn adnīxus acutō
145 Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridentī,
Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti māgnō in populō cum saepe coorta est
Sēditiō, saevitque animis ignōbile vulgus,

150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
Tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem
Cōnspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animōs, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prōspiciens genitor caelōque invectus apertō

Flectit equōs currūque volāns dat lōra secundo

Dēfessi Aeneadae, quae proxima lītora, cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinus scindit sēsē unda reductōs; Hinc atque hinc vastae rūpēs geminique minantur In caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum; Intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,

Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū. 170 Hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omni Ex numero subit; ac māgnō tellūris amōre Egressi optātā potiuntur Trões harēnā Et sale tābentēs artus in litore pōnunt. Ac primum silici scintillam excudit Achātēs 175 Succepitque ignem foliis atque ārida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam. Tum Cererem corruptam undīs Cerealiaque arma Expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās Et torrere parant flammis et frangere saxō.

180

Aeneas scopulum interea cōnscendit et omnem Prōspectum lātē pelagō petit, Anthea si quem Iactātum vento videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caīci. Nāvem in cōnspecṭū nūllam, trēs litore cervōs 185 Prospicit errantēs: hōs tōta armenta sequuntur

A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductōresque ipsōs prīmum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs Litore Trinacriō dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

200

"O socii- neque enim ignārī sumus ante malōrum
O passi graviōra, dabit deus his quoque finem.
Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

6 Experti: revocāte animōs, maestumque timōrem
Mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.
Per variōs cāsūs, per tot discrimina rērum
Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās
Ostendunt; illic fãs rēgna resurgere Trōiae.
Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundis."

205

210

Tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger
Spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.
Illi se praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora diripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frusta secant veribusque trementia fīgunt;
Litore aēna locant alii, flammāsque ministrant.
Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam
215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta famēs epulis mensaeque remōtae,
Amissōs longō sociōs sermone requirunt,

Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sīve extrēma patī nec iam exaudire vocātōs.

220 Praecipue pius Aenēās nunc acris Orontī, Nunc Amyci casum gemit et crūdēlia sēcum Fāta Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Despiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs
225 Litoraque et lātōs populōs, sīc vertice caeli
Constitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculōs suffūsa nitentēs
Adloquitur Venus: "Ō qui res hominumque deumque
230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trōes potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certē hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omni diciōne tenerent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Trōiae trīstesque ruinās
Sōlabar, fātīs contraria fāta rependēns;

240 Nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus actōs Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, labōrum? "Antenor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvīs,

245

Illyricōs penetrare sinūs atque intima tūtus
Rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et genti nōmen dedit armaque fixit
Trōra, nunc placida compostus pāce quiescit.
250 Nōs, tua prōgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! āmissīs, ūnius ob īram

« AnteriorContinuar »