415 Ipsa Paphum sublimis abit, sēdēsque revīsit Laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeō Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant. Corripuere viam intereā, quā sēmita mōnstrat. Exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs Stipant et dulci distendunt nectare cellās, Aut onera accipiunt venientum aut agmine factō 435 Ignāvum fūcōs pecus ā praesaepibus arcent; Fervet opus, redolentque thymō fragrantia mella. "Ō fortūnāti, quōrum iam moenia surgunt!" 66 Aenēās ait, et fastigia suspicit urbis. Infert sẽ saeptus nebulā―mīrābile dictū— 440 Per mediōs, miscetque virīs, neque cernitur ūlli. Lūcus in urbe fuit media, laetissimus umbrā, Quō primum iactātī undīs et turbine Poenī Effōdere locō signum, quod rēgia Iūnō Mōnstrārat, caput acris equi: sīc nam fore bellō 445 Egregiam et facilem victū per saecula gentem. Hic templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Didō Condebat, dōnis opulentum et numine dīvae, Aerea cui gradibus surgēbant limina nexaeque Namque sub ingenti lūstrat dum singula templō, Bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem, Atrīdās, Priamumque, et saevum ambōbus Achillem. Constitit, et lacrimāns "Quis iam locus," inquit, “Achātē, 460 Quae regiō in terris nostri non plēna labōris? En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudī; 465 Multa gemēns, largōque ūmectat flūmine vultum. 475 Ardentesque avertit equōs in castra, prius quam puer atque impār congressus Achilli, Fertur equis, curruque haeret resupīnus inānī, Lōra tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur Per terram, et versā pulvis inscribitur hastā. Interea ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crinibus Iliades passis peplumque ferebant, Suppliciter trīstēs et tūnsae pectora palmis; Ter circum Iliacōs raptāverat Hectora mūrōs, 485 Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab imō, 490 Dūcit Amāzonidum lūnātīs āgmina peltīs Penthesilea furēns, mediīsque in mīlibus ārdet, Haec dum Dardaniō Aeneae mīranda videntur, 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram Fert umerō, gradiēnsque deās superēminet omnēs — Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus Tālis erat Didō, tālem sē laeta ferebat Per mediōs, instāns operi rēgnisque futūris. 505 Tum foribus dīvae, media testudine templi, Saepta armis soliōque altē subnixa resēdit. Iūra dabat lēgēsque viris, operumque labōrem Partibus aequabat iūstīs, aut sorte trahēbat: Cum subitō Aenēās concursū accēdere māgnō 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrōrumque aliōs, āter quōs aequore turbō Dispulerat penitusque aliās āvexerat ōrās. Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextrās 515 Ardebant; sed rēs animōs incognita turbat. 520 Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amictī, Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī, "O rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem 530 "Est locus, Hesperiam Grãi cognomine dicunt, 535 Cum subito adsurgēns fluctu nimbōsus Oriōn In vada caeca tulit, penitusque procācibus austrīs Quod genus hōc hominum? quaeve hunc tam barbara mōrem 540 Permittit patria? hospitio prohibēmur harēnae; 545 Nec pietāte fuit nec bellō mãior et armis. Tendere, ut Italiam laetī Latiumque petāmus; 555 Sin absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūlī, At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās, Unde huc advecti, rēgemque petāmus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ōre fremēbant 560 Dardanidae. Tum breviter Didō, vultum demissa, profātur : 565 Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem, Nec tam āversus equos Tyria Sōl iungit ab urbe. Seu vōs Hesperiam māgnam Saturniaque arva, 570 Sive Erycis fīnēs rēgemque optātis Acesten, Auxiliō tūtōs dimittam, opibusque iuvābō. Vultis et hīs mēcum pariter considere rēgnis? Urbem quam statuō, vestra est; subdūcite nāvēs; Trōs Tyriusque mihi nūllō discrimine agētur. 575 Atque utinam rex ipse Notō compulsus eōdem Adforet Aenēās! Equidem per lītora certōs Dimittam et Libyae lustrare extrema iubēbō, |