Imagens das páginas
PDF
ePub

SI quibus ēiectus silvis aut urbibus errat."

His animum arrecti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem Ardebant. Prior Aenean compellat Achātēs :

"Nāte dea, quae nunc animō sententia surgit? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptōs.. Ūnus abest, mediō in fluctu quem vīdimus ipsī 585 Summersum; dictis respondent cetera mātris." Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente Scindit sẽ nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas clārāque in luce refulsit,

Os umerōsque deō similis; namque ipsa decōram
590 Caesariem nātō genetrīx lūmenque iuventae
Purpureum et laetōs oculis adflārat honōrēs-
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi flāvō
Argentum Pariusve lapis circumdatur aurō.
Tum sic rēgīnam adloquitur, cunctisque repente
595 Imprōvisus ait: “Cōram, quem quaeritis, adsum,
Trōfus Aenēās, Libycīs ēreptus ab undīs.

Ō sōla infandōs Trōiae miserāta labōrēs,

Quae nōs, reliquias Danaum, terraeque marisque Omnibus exhaustōs iam casibus, omnium egēnōs 600 Urbe domō sociās, grātēs persolvere dīgnās

Nōn opis est nostrae, Dīdō, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua piōs respectant nūmina, si quid
Usquam iustitia est et mēns sibi cōnscia rēctī,
605 Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
Saecula? qui tanti tālem genuēre parentēs?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sīdera pāscet,

Semper honōs nōmenque tuum laudēsque manēbunt, 610 Quae me cumque vocant terrae." Sic fātus, amicum

615

Ilionea petit dextra, laevāque Serestum,

Post aliōs, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstipuit primō aspectū Sidōnia Didō,

Casū deinde virī tantō, et sic ōre locūta est :

“Quis tē, nāte deā, per tanta perīcula cāsus Insequitur? quae vīs immānibus applicat ōrīs? Tūne ille Aenēās, quem Dardaniō Anchisae

Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ? Atque equidem Teucrum meminī Sīdōna venire, 620 Finibus expulsum patriis, nova rēgna petentem Auxiliō Bēlī; genitor tum Bēlus opīmam

Vāstābat Cyprum, et victor diciōne tenebat. Tempore iam ex illō cāsus mihi cognitus urbis Trōiānae nōmenque tuum rēgēsque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucrōs insigni laude ferēbat, Sêque ortum antiqua Teucrōrum ab stirpe volebat. Quārē agite, ō tēctīs, iuvenēs, succedite nostris. Me quoque per multōs similis fortūna labōrēs Iactātam hāc dēmum voluit cōnsistere terrā. 630 Nōn ignāra malī miserīs succurrere discō."

Sic memorat; simul Aenean in rēgia dūcit Tēcta, simul dīvum templis indicit honorem. Nec minus intereā sociīs ad litora mittit Viginti taurōs, māgnōrum horrentia centum 635 Terga suum, pingues centum cum mātribus āgnōs, Mūnera laetitiamque dii.

At domus interior rēgālī splendida lūxū Instruitur, mediisque parant convivia tēctīs; Arte labōrātae vestēs ostroque superbō, 640 Ingens argentum mensis, caelātaque in aurō Fortia facta patrum, seriēs longissima rērum Per tot ducta virōs antiquae ab origine gentis. Aenēās neque enim patrius consistere mentem

Passus amor-rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.
Munera praeterea, Iliacīs ērepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis aurōque rigentem,
Et circumtextum croceo vēlāmen acanthō,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnis,
Pergama cum peteret inconcessōsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat ōlim,
Māxima nātārum Priamī, collōque monile

655 Bācātum, et duplicem gemmis aurōque corōnam.
Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.
At Cytherea novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupidō
Prō dulci Ascanio veniat, dōnisque furentem
660 Incendat rēgīnam, atque ossibus implicet ignem :
Quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguēs
Urit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.
Ergō his aligerum dictis adfātur Amōrem:

"Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sōlus,
665 Nāte, patris summi qui tēla Typhōia temnis,
Ad tẽ cōnfugiō et supplex tua nūmina poscō.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnōnis iniquae,

Nōta tibi, et nostrō doluisti saepe dolōre.
670 Nunc Phoenissa tenet Dīdō blandisque morātur
Vōcibus; et vereor, quō sẽ Iūnōnia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quōcirca capere ante dolis et cingere flammā
Rēgīnam meditor, nē quō sẽ nūmine mutet,

675 Sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre.

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem

Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem
Sidōniam puer īre parat, mea māxima cūra,

Dōna ferēns pelagō et flammīs restantia Trōiae;
680 Hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra
Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē qua scire dolōs mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam
Falle dolō, et nōtōs puerī puer indue vultūs,
685 Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dīdō
Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque ōscula dulcia figet,
Occultum inspirēs īgnem fallāsque venēnō."

Pāret Amor dictis cãrae genetrīcis, et ālās

690 Exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūlī.

695

At Venus Ascanio placidam per membra quietem Inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs Idaliae lucōs, ubi mollis amāracus illum Floribus et dulcī adspīrāns complectitur umbrā. Iamque ibat dicto parens et dōna Cupidō Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē. Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbis Aurea composuit spondā mediamque locāvit; Iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs 700 Conveniunt stratōque super discumbitur ostrō. Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistrīs Expediunt, tōnsisque ferunt mantēlia villīs.

Quinquagintā intus famulae, quibus ōrdine longō Cūra penum struere, et flammis adolēre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministrī, Qui dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant. Nec non et Tyrii per līmina laeta frequentēs Convenere, torīs iussi discumbere pīctīs. Mirantur dōna Aeneae, mirantur Iulum

710 Flagrantesque dei vultūs simulātaque verba,
Pallamque et pictum croceō vēlāmen acanthō.
Praecipuē infēlīx, pestī dēvōta futūrae,

Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendō
Phoenissa, et pariter puerō dōnisque movetur.
715 Ille ubi complexū Aeneae colloque pependit
Et māgnum falsī implēvit genitōris amōrem,
Regīnam petit. Haec oculis, haec pectore tōtō
Haeret, et interdum gremiō fovet, înscia Didō
Insideat quantus miserae deus. At memor ille
720 Mātris Acīdaliae paulātim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo temptat praevertere amōre
Iam pridem resides animōs dēsuētaque corda.

Postquam prīma quiēs epulīs, mēnsaeque remōtae,
Crātēras māgnōs statuunt et vīna corōnant.
725 Fit strepitūs tēctīs, vōcemque per ampla volūtant
Atria; dependent lychni laquearibus aureīs
Incēnsi, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis aurōque poposcit
Implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs
A Bēlō soliti; tum facta silentia tectis:

730

"Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trōiāque profectīs Esse velis, nostrōsque hūius meminisse minōrēs. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnō; 735 Et vōs, ō, coetum, Tyrii, celebrate faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem, Primaque, libātō, summō tenus attigit ōre; Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit Spumantem pateram, et plēnō sẽ prōluit aurō; 740 Post alii procerēs. Citharā crīnītus Iōpās Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās. Hic canit errantem lūnam sōlisque labōrēs;

« AnteriorContinuar »