Imagens das páginas
PDF
ePub

Exspectāte venis? ut te post multa tuōrum Funera, post variōs hominumque urbisque labōrēs 285 Dēfessī aspicimus! quae causa indīgna serēnōs Foedavit vultūs? aut cur haec vulnera cernō?"

Ille nihil, nec mẽ quaerentem vāna morātur, Sed graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns, "Heu fuge, nate deā, tēque hīs" ait "ēripe flammis. 290 Hostis habet mūrōs; ruit altō a culmine Trōia.

Sat patriae Priamōque datum; si Pergama dextrā Defendi possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent. Sacra suōsque tibi commendat Trōia Penātēs; Hōs cape fātōrum comitēs, his moenia quaere, 295 Magna pererrātō statuēs quae dēnique pontō.” Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetrālibus īgnem. Diversō interea miscentur moenia lūctū,

Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, Clārēscunt sonitus, armōrumque ingruit horror. Excutior somnō, et summi fastigia tecti

Ascēnsū superō, atque arrectīs auribus adstō: In segetem veluti cum flamma furentibus austrīs 305 Incidit, aut rapidus montānō flūmine torrens Sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs, Praecipitesque trahit silvās stupet inscius altō Accipiens sonitum saxī dē vertice păstor.

Tum vērō manifesta fidēs, Danaumque patescunt 310 Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcānō superante, domus, iam proximus ārdet Ucalegōn; Sīgēa īgni freta lāta relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubārum. Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs; 315 Sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem

Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,
Panthus Othryadēs, arcis Phoebique sacerdos,
320 Sacra manu victōsque deōs parvumque nepōtem
Ipse trahit, cursūque āmēns ad līmina tendit.

325

"Quō rēs summa loco, Panthū? quam prendimus arcem?"

Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :

66

Vēnit summa diēs et inēlūctabile tempus
Dardaniae. Fuimus Trões, fuit Ilium et ingens
Glōria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs
Transtulit; incēnsā Danaī dominantur in urbe.
Arduus armātōs mediīs in moenibus adstāns
Fundit equus, victorque Sinōn incendia miscet
330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt,
Milia quot magnis umquam vēnēre Mycēnis;
Obsēdēre alii tēlīs angusta viārum

Oppositi; stat ferrī aciēs mūcrōne coruscō
Stricta, parāta necī; vix prīmī proelia temptant
335 Portārum vigilēs, et caecō Marte resistunt."
Tālibus Othryadae dictīs et nūmine dīvum
In flammās et in arma feror, quō tristis Erinys,
Quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clamor.
Addunt sẽ sociōs Rīpheus et maximus armis
Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymāsque,
Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides. Illis ad Trōiam forte diebus
Vēnerat, insanō Cassandrae incensus amōre,

340

Et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferēbat, 345 Infelix, qui nōn spōnsae praecepta furentis Audierit.

Quōs ubi confertōs audere in proelia vidi,

FRIEZE'S AENEID -5

Incipio super his: "Iuvenēs, fortissima frūstrā
Pectora, si vōbīs audentem extrēma cupīdō
350 Certa sequi — quae sit rēbus fortūna vidētis :
Excessere omnēs, adytīs ārisque relictis,

355

Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbī
Incensae-moriāmur, et in media arma ruāmus.
Una salūs victis, nullam spērāre salūtem.”

Inde lupi ceu

Sic animis iuvenum furor additus.
Raptōrēs ātrā in nebulā, quōs improba ventris
Exēgit caecōs rabiēs, catulīque relicti

Faucibus exspectant siccīs, per tēla, per hostēs

Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.

Quis cladem illius noctis, quis fūnera fandō Explicet, aut possit lacrimis aequare labōrēs? Urbs antiqua ruit, multos domināta per annōs; Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domōs et religiōsa deōrum

370

Līmina. Nec sōlī poenās dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victīs redit in praecordia virtus
Victōresque cadunt Danai. Crūdēlis ubique
Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgō.

Primus sē Danaum, māgnā comitante catervā,
Androgeōs offert nōbīs, socia āgmina crēdēns
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
"Festīnāte, virī. Nam quae tam sēra morātur
Sēgnitiēs? alii rapiunt incēnsa feruntque

375 Pergama; vōs celsis nunc prīmum ā nāvibus ītis."
Dixit, et extemplo (neque enim respōnsa dabantur
Fīda satis) sēnsit mediōs dēlāpsus in hostēs.
Obstipuit, retrōque pedem cum vōce repressit.
Imprōvisum aspris veluti qui sentibus anguem

380 Pressit humi nītēns, trepidusque repente refugit

Attollentem īrās et caerula colla tumentem ; Haud secus Androgeōs vīsū tremefactus abibat. Inruimus, dēnsīs et circumfundimur armis, Ignārōsque loci passim et formidine captōs 385 Sternimus. Adspīrat prīmō fortūna labōri. Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus "O socii, qua prīma" inquit "fortūna salūtis Mönstrat iter, quaque ostendit sẽ dextra, sequāmur ; Mūtēmus clipeōs, Danaumque insignia nōbīs

390 Aptēmus. Dolus an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsī." Sīc fātus, deinde comantem
Androgei galeam clipeïque insigne decōrum
Induitur, laterique Argīvum accommodat ensem.
Hōc Ripheus, hōc ipse Dymās omnisque iuventus
395 Laeta facit; spoliīs sē quisque recentibus armat.
Vādimus immixti Danais haud numine nostrō,
Multaque per caecam congressi proelia noctem
Cōnserimus, multōs Danaum demittimus Orcō
Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursu
Fida petunt; pars ingentem formidine turpi
Scandunt rursus equum et nōtā conduntur in alvō.
Heu nihil invītīs fās quemquam fīdere dīvīs!
Ecce trahēbātur passīs Priamēia virgō

400

Crinibus a templō Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā, —

Lūmina, nam tenerās arcebant vincula palmās.
Nōn tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
Et sēsē medium iniēcit peritūrus in āgmen.
Consequimur cunctī et dēnsīs incurrimus armis.
410 Hic primum ex altō dēlūbrī culmine tēlis

Nostrōrum obruimur, oriturque miserrima caedes
Armōrum faciē et Grāiārum errōre iubārum.

Tum Danai gemitū atque ereptae virginis īrā

Undique collecti invadunt, acerrimus Aiāx, 415 Et gemini Atrīdae, Dolopumque exercitus omnis: Adversi ruptō ceu quondam turbine venti Cōnfligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eōis Eurus equis; strīdunt silvae, saevitque tridenti Spūmeus atque imō Nēreus ciet aequora fundō. Illi etiam, si quōs obscura nocte per umbram Fūdimus insidiīs tōtāque agitāvimus urbe, Appārent; prīmī clipeōs mentītaque tēla Adgnoscunt, atque ōra sono discordia signant. Ilicet obruimur numerō; prīmusque Coroebus 425 Penelei dextrā dīvae armipotentis ad āram

420

Procumbit; cadit et Rīpheus, iustissimus ūnus Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi (Dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymāsque Confixi a sociis; nec tē tua plūrima, Panthū, 430 Lābentem pietās nec Apollinis infula tēxit. Iliaci cineres et flamma extrēma meōrum, Testor, in occāsū vestrō nec tēla nec ūllās Vītāvisse vices Danaum, et, sī fāta fuissent, Ut caderem, meruisse manū. Dīvellimur inde: 435 Iphitus et Peliās mēcum, quōrum Īphitus aevō Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixī; Protinus ad sēdēs Priami clāmōre vocati.

Hic vērō ingentem pugnam, ceu cētera nusquam Bella forent, nūllī tōtā morerentur in urbe ;

440 Sic Mārtem indomitum, Danaōsque ad tecta ruentēs Cernimus, obsessumque āctā testūdine līmen. Haerent pārietibus scalae, postesque sub ipsōs Nituntur gradibus, clipeōsque ad tēla sinistrīs Protecti obiciunt, prēnsant fastīgia dextrīs.

445 Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domōrum

Culmina convellunt-his sē, quando ultima cernunt,

« AnteriorContinuar »