Imagens das páginas
PDF
ePub

Extrēmā iam in morte parant défendere tēlis
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

Dēvolvunt; aliī strīctis mūcrônibus īmās 450 Obsēdēre forēs; hās servant āgmine dēnso.

Instaurāti animi, rēgis succurrere tēctis,
Auxilioque levāre viros, vimque addere victīs.

Līmen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

Tēctorum inter sē Priami, postēsque relicti 455 A tergo, infēlix quā sē, dum rēgna manēbant,

Saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat
Ad soceros, et avā puerum Astyanacta trahēbat.
Evādo ad summi fastīgia culminis, unde

Tēla manū miserī iactābant inrita Teucri.
460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tēctīs, unde omnis Troia vidērī
Et Danaum solitae nāvēs et Achāia castra,
Aggressi ferro circum, quā summa labantēs

Iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis
465 Sēdibus, impulimusque; ea lāpsa repente ruinam

Cum sonitū trahit et Danaum super āgmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ūllum
Tēlorum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primõque in limine Pyrrhus 470 Exsultat, tēlīs et lūce coruscus aēnā:

Quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,
Nunc, positis novus exuviīs nitidusque iuventā,

Lūbrica convolvit sublāto pectore terga
475 Arduus ad sõlem, et linguis micat õre trisulcīs.

Unā ingēns Periphās et equorum agitātor Achillis,
Armiger Automedõn, ūnā omnis Scỹria pūbēs
Succēdunt tēcto, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primos correptā dūra bipenni

480 Limina perrumpit, postēsque ā cardine vellit

Aerātos; iamque excīsā trabe firma cavāvit
Rõbora, et ingentem lāto dedit öre fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;

Appārent Priami et veterum penetrālia rēgum, 485 Armātosque vident stantēs in līmine primo.

At domus interior gemitū miserõque tumultū
Miscētur, penitusque cavae plangöribus aedēs
Fēmineīs ululant; ferit aurea sidera clāmor.

Tum pavidae tēctis mātrēs ingentibus errant,
490 Amplexaeque tenent postēs atque oscula figunt.

Instat vī patriā Pyrrhus; nec claustra, neque ipsī
Cūstādēs sufferre valent; labat āriete crēbro
Iānua, et ēmõti procumbunt cardine postēs.

Fit via vi: rumpunt aditūs, primosque trucidant 495 Immissi Danai, et lātē loca mīlite complent.

Non sīc, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositāsque ēvīcit gurgite mõlēs,
Fertur in arva furēns cumulo, camposque per omnēs

Cum stabulis armenta trahit. Vīdi ipse furentem 500 Caede Neoptolemum gemināsque in līmine Atrīdās;

Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per ārās
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, īgnēs.
Quinquagintā illi thalamī, spēs tanta nepotum,

Barbarico postēs auro spoliīsque superbī,
505 Procubuēre; tenent Danai, quā dēficit īgnis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requirās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit
Limina tēctorum et medium in penetrālibus hostem,

Arma diū senior dēsuēta trementibus aevo
510 Circumdat nēquiquam umeris, et inūtile ferrum

Cingitur, ac dēnsās fertur moritūrus in hostēs.
Aedibus in mediis nūdōque sub aetheris axe

Ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,

Incumbēns ārae atque umbră complexa Penātēs. 515 Hic Hecuba et nātae nēquiquam altāria circum,

Praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,
Condēnsae et dīvum amplexae simulācra sed@bant.
Ipsum autem sūmptis Priamum iuvenālibus armis

Ut vīdit, “ Quae mēns tam dira, miserrime coniūnx, 520 Impulit his cingi tēlis ? aut quo ruis ?” inquit.

“Nõn tālī auxilio nec dēfēnsoribus istīs
Tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Hūc tandem concēde; haec āra tuēbitur omnēs,

Aut moriēre simul.” Sic õre effāta recēpit 525 Ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhi dē caede Polītēs,
Unus nātorum Priami, per tēla, per hostēs
Porticibus longis fugit, et vacua ātria lūstrat

Saucius: illum ārdēns infēsto vulnere Pyrrhus 530 Insequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.

Ut tandem ante oculos ēvāsit et õra parentum,
Concidit, ac multo vītam cum sanguine fūdit.
Hic Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,

Non tamen abstinuit, nec võci īraeque pepercit : 535 “At tibi pro scelere," exclāmat, “pro tālibus ausīs,

Di, si qua est caelo pietās, quae tālia cūret,
Persolvant grātēs dīgnās, et praemia reddant
Dēbita, qui nāti coram mê cernere lētum

Fēcisti et patrios foedāsti funere vultūs.
540 At non ille, satum quo tē mentiris, Achillēs

Tālis in hoste fuit Priamo; sed iūra fidemque
Supplicis ērubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remisit.”

Sic fātus senior, tēlumque imbelle sine ictū 545 Coniēcit, rauco quod protinus aere repulsum

Et summo clipei nequiquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus : “Referēs ergo haec et nūntius ībis
Pēlīdae genitori; illi mea tristia facta

Dēgeneremque Neoptolemum nārrāre memento. 550 Nunc morere.” Hoc dicēns altāria ad ipsa trementem

Trāxit et in multo lāpsantem sanguine nātī,
Implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ēnsem..

Haec finis Priami fātorum; hic exitus illum
555 Sorte tulit, Troiam incēnsam et prālāpsa videntem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Rēgnatorem Asiae. Iacet ingēns litore truncus,
Āvulsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

At mē tum primum saevus circumstetit horror. 560 Obstipui; subiit cāri genitoris imāgo,

Ut rēgem aequaevum crūdēli vulnere vidi
Vitam exhālantem ; subiit dēserta Creūsa,
Et direpta domus, et parvi cāsus Iūli.

Respicio, et, quae sit mē circum copia, lūstro. 565 Dēseruēre omnēs dēfessi, et corpora saltū

Ad terram mīsēre aut ignibus aegra dedēre.

Iamque adeò super ūnus eram, cum līmina Vestae
Servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem
Tyndarida aspicio; dant clāra incendia lūcem
Erranti passim que oculos per cūncta ferenti.
Illa sibi infēstos ēversa ob Pergama Teucros
Et poenās Danaum et dēserti coniugis īrās
Praemetuēns, Trõiae et patriae commūnis Erinys,

Abdiderat sēsē atque āris invīsa sedēbat. 575 Exārsēre ignēs animo; subit īra cadentem

Ulcisci patriam et scelerātās sūmere poenās.
“Scilicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

Aspiciet? partõque ibit rēgina triumpho,

Coniugiumque, domumque, patrēs, nātosque vidēbit, 580 Iliadum turbā et Phrygiīs comitāta ministrīs ?

Occiderit ferro Priamus ? Troia ārserit igni?
Dardanium totiēns sūdārit sanguine lītus?
Non ita! Namque etsi nūllum memorābile nõmen

Fēmineā in poenā est nec habet victòria laudem, 585 Exstinxisse nefās tamen et sūmpsisse merentēs

Laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit
Ultricis flammae, et cinerēs satiāsse meõrum.”

Tālia iactābam, et furiātā mente ferēbar,

Cum mihi sē, non ante oculis tam clāra, videndam 590 Obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit

Alma parēns, confessa deam, quālisque vidērī
Caelicolis et quanta solet, dextrāque prehēnsum
Continuit, roseõque haec insuper addidit õre:

“Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās? 595 Quid furis ? aut quonam nostrī tibi cūra recessit?

Non prius aspiciēs, ubi fessum aetāte parentem
Liqueris Anchīsēn? superet coniūnxne Creūsa,
Ascaniusque puer? quos omnēs undique Grāiae

Circum errant aciēs, et, nī mea cūra resistat,
600 Iam flammae tulerint inimīcus et hauserit ēnsis.

Non tibi Tyndaridis faciēs invisa Lacaenae
Culpātusve Paris; dīvum inclēmentia, dīvum,
Hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Troiam.

Aspice—namque omnem, quae nunc obducta tuenti 605 Mortālēs hebetat vīsūs tibi et ūmida circum

Cālīgat, nūbem ēripiam; tū nē qua parentis
Iussa timē, neu praeceptis parēre recūsā -
Hic ubi disiectās mõlēs āvulsaque saxis

Saxa vidēs mixtoque undantem pulvere fūmum, 610 Neptūnus mūros māgnoque ēmõta tridenti

« AnteriorContinuar »