Imagens das páginas
PDF
ePub

Fundāmenta quatit totamque ā sēdibus urbem
Ēruit. Hic lūno Scaeās saevissima portās
Prīma tenet, sociumque furēns ā nāvibus āgmen

Ferro accincta vocat.
615 Iam summās arcēs Trītonia, respice, Pallas

īnsēdit, nimbo effulgēns et Gorgone saevā.
Ipse Pater Danais animos vīrēsque secundās
Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Ēripe, nāte, fugam, finemque impõne labārī. 620 Nūsquam aberõ, et tūtum patrio tē līmine sistam."

Dixerat, et spissis noctis sē condidit umbrīs.
Appārent dīrae faciēs inimicaque Troiae
Nūmina māgna deum.

Tum vērā omne mihi vīsum considere in ignēs 625 Ilium et ex imo verti Neptūnia Troia;

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cum ferro accīsam crēbrisque bipennibus instant
Eruere agricolae certātim; illa usque minātur

Et tremefacta comam concusso vertice nūtat, 630 Vulneribus donec paulātim ēvicta suprēmum

Congemuit trāxitque iugis āvulsa ruinam.

Dēscendo, ac dūcente deo fiammam inter et hostes Expedior; dant tēla locum, flammaeque recēdunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis 635 Antiquāsque domās, genitor, quem tollere in altos

Optābam primum montēs primumque petēbam,
Abnegat excīsā vītam prādūcere Trõiā
Exsiliumque patī. “Võs ā, quibus integer aevi

Sanguis” ait "solidaeque suo stant rõbore vīrēs, 640 Võs agitāte fugam.

Mē si caelicolae voluissent dūcere vītam,
Hās mihi servāssent sēdēs. Satis ūna superque
Vīdimus excidia et captae superāvimus urbi.

Sic, o sic positum adfāti discēdite corpus.
645 Ipse manū mortem inveniam ; miserēbitur hostis

Exuviāsque petet; facilis iactūra sepulcri
Iam pridem invisus divīs et inūtilis annos
Dēmoror, ex quo mē dīvum pater atque hominum rēx

Fulminis adflāvit ventīs et contigit īgnī.”
650 Tālia perstābat memorāns, fixusque manēbat.

Nos contrā effūsi lacrimis coniūnxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
Cūncta pater fātōque urgenti incumbere vellet.

Abnegat, inceptoque et sēdibus haeret in isdem. 655 Rūrsus in arma feror, mortemque miserrimus optē,

Nam quod consilium aut quae iam fortūna dabātur?

“Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relicto Spērāstī, tantumque nefās patriò excidit ore?

Si nihil ex tantā superīs placet urbe relinquī,
660 Et sedet hoc animo, peritūraeque addere Troiae

Tēque tuosque iuvat, patet istī iānua lēto;
Iamque aderit multo Priamī dē sanguine Pyrrhus,
Nātum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad ārās.

Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignēs 665 Eripis, ut mediis hostem in penetrālibus, utque

Ascanium patremque meum iūxtāque Creūsam
Alterum in alterius mactātos sanguine cernam ?
Arma, viri, ferte arma; vocat lūx ultima victös.

Reddite mē Danais; sinite instaurāta revīsam 670 Proelia. Numquam omnēs hodiē moriēmur inulti."

Hinc ferro accingor rūrsus clipeõque sinistram
Insertābam aptāns mēque extrā tēcta ferēbam.
Ecce autem complexa pedēs in līmine coniūnx

Haerēbat, parvumque patrī tendēbat Iūlum:
675 “Si peritūrus abis, et nūs rape in omnia tēcum;

Sin aliquam expertus sūmptīs spem põnis in armis,

Hanc primum tūtāre domum. Cui parvus Iūlus,
Cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor ?"

Tālia vociferāns gemitū tēctum omne replēbat, 680 Cum subitum dictūque oritur mīrābile mõnstrum.

Namque manūs inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summā dē vertice visus Iūlī
Fundere lūmen apex, tāctüque innoxia mollēs

Lambere flamma comās et circum tempora pāsci. 685 Nos pavidi trepidāre metū, crinemque flagrantem

Excutere et sānctos restinguere fontibus ignēs.
At pater Anchisēs oculos ad sidera laetus
Extulit, et caelo palmās cum voce tetendit;

“Iuppiter omnipotēns, precibus sī flecteris ūllīs, 690 Aspice pos; hoc tantum; et, sī pietāte merēmur,

Dā deinde auxilium, pater, atque haec omina firmā."

Vix ea fātus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et dē caelo lāpsa per umbrās

Stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit. 695 Illam, summa super lābentem culmina tēcti,

Cernimus Idaeā clāram sē condere silvā,
Sīgnantemque viās; tum longo limite sulcus
Dat lūcem, et lātē circum loca sulphure fūmant.

Hic vērā victus genitor sē tollit ad aurās, 700 Adfāturque deōs et sānctum sīdus adorat:

“ Iam iam nūlla mora est; sequor, et, quā dūcitis, ad.

sum.

705

Di patriī, servāte domum, servāte nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in nūmine Troia est.
Cēdo equidem, nec, nāte, tibi comes īre recūso."

Dixerat ille; et iam per moenia clārior īgnis
Audītur, propiusque aestūs incendia volvunt.
“Ergo age, cāre pater, cervīcī imponere nostrae;
Ipse subībā umerīs, nec mē labor iste gravābit;

Quò rēs cumque cadent, ūnum et commūne periclum, 710 Una salūs ambõbus erit. Mihi parvus lūlus

Sit comes, et longē servet vestigia coniūnx.
Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe ēgressīs tumulus templumque vetustum

Désertae Cereris, iūxtāque antiqua cupressus 715 Rēligione patrum multos servāta per annos.

Hanc ex diversā sēdem veniēmus in ūnam.
Tū, genitor, cape sacra manū patriõsque Penātēs;
Mē, bello ē tanto digressum et caede recenti,

Attrectāre nefās, donec mē flūmine vīvo 720 Abluero.

Haec fātus, lātos umeros subiectaque colla
Veste super fulvīque insternor pelle leonis,
Succēdēque oneri; dextrae sē parvus Iūlus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Põne subit coniūnx. Ferimur per opāca locorum;

Et mē, quem dūdum nön ūlla iniecta movēbant
Tēla neque adverso glomerāti ex āgmine Grāi,
Nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis

Suspēnsum et pariter comitique onerīque timentem. 730 Iamque propinquābam portis, omnemque vidēbar

Ēvāsisse viam, subito cum crēber ad aurēs
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciēns, “Nāte,”: exclāmat, “fuge, nāte; propin-

quant

Ārdentēs clipeos atque aera micantia cerno.”
735 Hic mihi nescio quod trepidā male nūmen amīcum

Confūsam ēripuit mentem. Namque āvia cursū
Dum sequor et nūtā excēdo regione viārum,
Heu! misero coniūnx fātāne ērepta Creusa

Substitit, errāvitne viā, seu lassa resēdit?
740 Incertum; nec post oculis est reddita nostris ;

Nec prius āmissam respexi animumque reflexi,
Quam tumulum antiquae Cereris sēdemque sacrātam
Vēnimus; hic dēmum collēctis omnibus ūna

Dēfuit, et comitēs nātumque virumque fefellit. 745 Quem non incūsāvī āmēns hominumque deorumque,

Aut quid in ēversā vidi crūdēlius urbe?
Ascanium Anchisēnque patrem Teucrosque Penātēs
Commendö sociīs et curvā valle recondo;

Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 750 Stat cāsūs renovāre omnēs, omnemque reverti

Per Troiam, et rūrsus caput obiectāre periclis.

Principio mūros obscūraque limina portae,
Quā gressum extuleram, repeto, et vestīgia retro

Observāta sequor per noctem et lūmine lūstro.
755 Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.

Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Mē referā. Inruerant Danai, et tēctum omne tenēbant.
Ilicet ignis edāx summa ad fastīgia vento

Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad aurās. 760 Procēdo et Priamī sēdēs arcemque reviso.

Et iam porticibus vacuis Iūnõnis asýlo
Cūstādēs lēcti Phoenix et dirus Ulixes
Praedam adservābant. Hūc undique Trõïa gaza

Incēnsīs ērepta adytis, mēnsaeque deorum, 765 Crātērēsque auro solidī, captivaque vesiis

Congeritur. Puerī et pavidae longõ ördine mātrēs
Stant circum.
Ausus quin etiam vocēs iactāre per umbram

Implēvī clāmõre viās, maestusque Creusam 770 Nēquiquam ingemināns iterumque iterumque vocāvī.

Quaerenti et tēctis urbis sine fine furenti
Infēlix simulācrum atque ipsius umbra Creūsae
Visa mihi ante oculos et nūtā māior imāgo.

« AnteriorContinuar »