Imagens das páginas
PDF
ePub

Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. 775 Tum sīc adfārī et cūrās his dēmere dictis:

Quid tantum insānā iuvat indulgēre dolori, O dulcis coniūnx? non haec sine nūmine divum Eveniunt; nec tē hinc comitem asportāre Creūsam

Fās aut ille sinit superī rēgnātor Olympi. 780 Longa tibi exsilia, et vāstum maris aequor arandum,

Et terram Hesperiam veniēs, ubi Lýdius arva
Inter opīma virum lēni fluit āgmine Thõbris:
Illic rēs laetae rēgnumque et rēgia coniūnx

Parta tibi. Lacrimās dīlēctae pelle Creūsae: 785 Non ego Myrmidonum sēdēs Dolopumve superbās

Aspiciam, aut Grāīs servītum mātribus ībā,
Dardanis, et divae Veneris nurus;
Sed mē māgna deum Genetrix his dētinet õris.

Iamque valē, et nātī servā commūnis amorem.” 790 Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem

Dicere dēseruit, tenuēsque recessit in aurās.
Ter cõnātus ibi collo dare bracchia circum;
Ter früstrā comprēnsa manūs effūgit imāgo,

Pār levibus ventīs volucrīque simillima somno. 795 Sic dēmum socios consūmptā nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
Invenio admīrāns numerum, mātrēsque, virosque,
Collēctam exsilio pūbem, miserābile vulgus.

Undique convēnēre, animīs opibusque parātī, 800 In quāscumque velim pelago dedūcere terrās.

Iamque iugīs summae surgēbat Lūcifer Idae
Dūcēbatque diem, Danaique obsessa tenēbant
Līmina portārum, nec spēs opis ūlla dabātur;
Cessī et sublāto montēs genitore petivi..

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIUS

5

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, ,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
Et pater Anchises dare fatis vela iubebat:
Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

IO

15

Terra procul vastis colitur Mavortia campis —
Thraces arant - acri quondam regnata Lycurgo,
Hospitium antiquum Troiae sociique Penates,
Dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem
Caelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo

20

Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.

Accessi, viridemque ab humo convellere silvam 25 Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,

Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae

Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
30 Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.

Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor et causas penitus temptare latentes
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

Multa movens animo Nymphas venerabar agrestes
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
Rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
Aggredior genibusque adversae obluctor harenae -
Eloquar, an sileam ? - gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures:
“Quid miserum, Aenea, laceras ? iam parce sepulto;
Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.

Heu ! fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
45 Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit

Telorum seges et iaculis increvit acutis."

Tum vero ancipiti mentem formidine pressus Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno 50

Infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,

Res Agamemnonias victriciaque arma secutus, 55 Fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro

FRIEZE'S AENEID-6

40

60

65

70

Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames ? Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres primumque parentem
Monstra deum refero, et, quae sit sententia, posco.
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,
Linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
Caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
Et circum Iliades crinem de more solutae;
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte
Sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
Dant maria et lenis crepitans vocat auster in altum,
Deducunt socii naves et litora complent.
Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
Quam pius Arcitenens oras et litora circum
Errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
Immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror ; haec fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit; veterem Anchisen adgnoscit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.

Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
"Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia

fessis Et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.

75

80

85

Quem sequimur? quove ire iubes, ubi ponere sedes ?

Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris." 90

Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente,
Liminaque laurusque dei, totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Summissi petimus terram, et vox fertur ad aures:

“Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum 95 Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto

Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.”

Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu 100 Laetitia, et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt,

Quo Phoebus vocet errantes iubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
“Audite, o proceres," ait, "et spes discite vestras.

Creta Iovis niagni medio iacet insula ponto, 105 Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.

Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
Maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras,

Optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces 110 Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.

Hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.

Ergo agite, et, divum ducunt qua iussa, sequamur; 115 Placemus ventos et Cnosia regna petamus.

Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.”

Sic fatus, meritos aris mactavit honores,

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, 120 Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.

« AnteriorContinuar »