Imagens das páginas
PDF

Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.

Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, 125 Bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam,

Olearon, niveamque Paron sparsasque per aequor
Cycladas et crebris legimus freta concita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor;

Hortantur socii, Cretam proavosque petamus. 130 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes,

Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem

Hortor amare focos arcemqu, attollere tectis. 135 Iamque fere sicco subductae litore puppes;

Conubiis arvisque novis operata iuventus,
Iura domosque dabam : subito cum tabida membris,
Corrupto caeli tractu, miserandaque venit

Arboribusque satisque lues et letifer annus.
140 Linquebant dulces animas, aut aegra trahebant

Corpora; tum steriles exurere Sirius agros;
Arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso

Hortatur pater ire mari, veniamque precari, 145 Quam fessis finem rebus ferat; unde laborum

Temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
Effigies sacrae divum Phrygiique Penates,

Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 150 Extuleram, visi ante oculos adstare iacentis

In somnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat luna fenestras.
Tum sic adfari et curas his demere dictis :

160

“Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, 155 Hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.

Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
Idem venturos tollemus in astra nepotes,
Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis
Magna para, longumque fugae ne linque laborem.
Mutandae sedes. Non haec tibi litora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 165 Oenotri coluere viri; nunc fama minores

Italiam dixisse ducis de nomine. gentem :
Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.

Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti 170 Haud dubitanda refer; Corythum terrasque requirat

Ausonias. Dictaea negat tibi Iuppiter arva.”.

Talibus attonitus visis et voce deorum -
Nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere vultus

Velatasque comas praesentiaque ora videbar; 175 Tum gelidus toto manabat corpore sudor — :

Corripio e stratis corpus, tendoque supinas
Ad caelum cum voce manus, et munera libo
Intemerata focis. Perfecto laetus honore

Anchisen facio certum, remque ordine pando. 180 Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,

Seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat : "Nate, Iliacis exercite fatis,
Sola mihi tales casus Cassandra canebat.

Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, 185 Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare..

Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros

Crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret ?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.”

Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
190 Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis

Vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius

ullae
Apparent terrae, caelum undique et undique pontus,

Tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, 195 Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.

Continuo venti volvunt mare magnaque surgunt
Aequora; dispersi iactamur gurgite vasto;
Involvere diem nimbi, et nox umida caelum

Abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes. 200 Excutimur cursu, et caecis erramus in undis.

Ipse diem noctemque negat discernere caelo,
Nec meminisse viae media Palinurus in unda.
Tres adeo incertos caeca caligine soles

Erramus pelago, totidem sine sidere noctes. 205 Quarto terra die primum se attollere tandem

Visa, aperire procul montes, ac volvere fumum.
Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae
Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Servatum ex undis Strophadum me litora primum 210 Excipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae,

Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
Clausa domus, mensasque metu liquere priores.

Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla 315 Pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.

Virginei volucrum vultus, foedissima ventris
Proluvies, uncaeque manus, et pallida semper
Ora fame.

Huc ubi delati portus intravimus, ecce
220 Laeta boum passim campis armenta videmus

Caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus
In partem praedamque Iovem; tum litore curvo

Exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis. 225 At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt

Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
Diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
Immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.

Rursum in secessuto sub rupe cavata 230 Arboribus clausa cirm atque horrentibus umbris,

Instruimus mensas arisque reponimus ignem;
Rursuńh ex diverso caeli caecisque latebris
Turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,

Polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant, 235 Edico, et dira bellum cum gente gerendum.

Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
Disponunt enses et scuta latentia condunt.
Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere

Litora, dat signum specula Misenus ab alta 240 Aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant,

Obscenas pelagi ferro foedare volucres.
Sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
Accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae

Semesam praedam et vestigia foeda relinquunt. 245 Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,

Infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
“Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis

Et patrio Harpyias insontes pellere regno?
250 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

Praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando:
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis

Ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
255 Sed non ante datam cingetis moenibus urbem,

Quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
Ambesas subigat malis absumere mensas."
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.

At sociis subita gelidus formidine sanguis • 260 Deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,

Sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis

Numina magna vocat, meritosque indicit honores: 265 “Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,

Et placidi servate pios !” Tum litore funem
Deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,

Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. 270 Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos

Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna,
Et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.

Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 275 Et formidatus nautis aperitur Apollo.

Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

Ergo insperata tandem tellure potiti

Lustramurque Iovi votisque incendimus aras, 280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.

Exercent patrias oleo labente palaestras
Nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostes.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,

« AnteriorContinuar »