Imagens das páginas
PDF
ePub

Impulit et teneras turbavit ianua frondes,
450 Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
Nec revocare situs aut iungere carmina curat:
Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
455 Vela vocet possisque sinus implere secundos,
Quin adeas vatem precibusque oracula poscas
Ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,

Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet, cursusque dabit venerata secundos.

Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
Dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
465 Imperat ad naves ferri, stipatque carinis
Ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
Loricam consertam hamis auroque trilicem,
Et conum insignis galeae cristasque comantes,
Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti.
470 Addit equos, additque duces;

Remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare iubebat

Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.

66

Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 475 'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, Cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,

Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
480 Vade," ait, "o felix nati pietate. Quid ultra
Provehor et fando surgentes demoror austros?"

Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes

Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur :

66

'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mea

rum

Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago. 490 Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; Et nunc aequali tecum pubesceret aevo." Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: "Vivite felices, quibus est fortuna peracta Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. 495 Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis, Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerint minus obvia Grais. 500 Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva Intraro gentique meae data moenia cernam, Cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus, unam faciemus utramque 505 Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes."

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
Unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci.
Sternimur optatae gremio telluris ad undam,
510 Sortiti remos, passimque in litore sicco

Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat;

Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos, atque auribus aëra captat; 515 Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt caelo, constare sereno, Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, 520 Temptamusque viam et velorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,

525

530

Cum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

Tum pater Anchises magnum cratera corona
Induit implevitque mero, divosque vocavit
Stans celsa in puppi:

"Di maris et terrae tempestatumque potentes,
Ferte viam vento facilem et spirate secundi."

Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
Iam propior, templumque apparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum;
Obiectae salsa spumant aspargine cautes,
535 Ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
Turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
Tondentes campum late, candore nivali.

Et pater Anchises: "Bellum, o terra hospita, portas; 540 Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre:

Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes, 545 Et capita ante aras Phrygio velamur amictu;

Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
Cornua velatarum obvertimus antennarum,
550 Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
Cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
555 Et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
Audimus longe fractasque ad litora voces,

Exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: "Nimirum haec illa Charybdis; Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 560 Eripite, o socii, pariterque insurgite remis."

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem 565 Subducta ad Manes imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere; Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

570

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum et sidera lambit; 575 Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus

FRIEZE'S AENEID - 7

Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 580 Impositam ruptis flammam exspirare caminis; Et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra

Perferimus, nec, quae sonitum det causa, videmus. 585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra Siderea polus, obscuro sed nubila caelo,

Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo, Umentemque Aurora polo dimoverat umbram: 590 Cum subito e silvis, macie confecta suprema, Ignoti nova forma viri miserandaque cultu Procedit supplexque manus ad litora tendit. Respicimus. Dira inluvies immissaque barba, Consertum tegumen spinis; at cetera Graius, 595 Et quondam patriis ad Troiam missus in armis. Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit

Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
Continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
Cum fletu precibusque tulit: "Per sidera testor,
600 Per superos atque hoc caeli spirabile lumen,

Tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
Et bello Iliacos fateor petiisse Penates.
Pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,

605 Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto.
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit."
Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans
Haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.

610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, Dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.

« AnteriorContinuar »