Impulit et teneras turbavit ianua frondes, Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Remigium supplet; socios simul instruit armis. Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. 66 Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 475 'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, Cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis. Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur : 66 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mea rum Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago. 490 Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; Et nunc aequali tecum pubesceret aevo." Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: "Vivite felices, quibus est fortuna peracta Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. 495 Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis, Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerint minus obvia Grais. 500 Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva Intraro gentique meae data moenia cernam, Cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus, unam faciemus utramque 505 Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes." Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos, atque auribus aëra captat; 515 Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt caelo, constare sereno, Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, 520 Temptamusque viam et velorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, 525 530 Cum procul obscuros colles humilemque videmus Tum pater Anchises magnum cratera corona "Di maris et terrae tempestatumque potentes, Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit Et pater Anchises: "Bellum, o terra hospita, portas; 540 Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre: Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes, 545 Et capita ante aras Phrygio velamur amictu; Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Haud mora, continuo perfectis ordine votis, Exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: "Nimirum haec illa Charybdis; Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 560 Eripite, o socii, pariterque insurgite remis." Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem 565 Subducta ad Manes imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere; Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris. 570 Portus ab accessu ventorum immotus et ingens Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum et sidera lambit; 575 Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus FRIEZE'S AENEID - 7 Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 580 Impositam ruptis flammam exspirare caminis; Et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra Perferimus, nec, quae sonitum det causa, videmus. 585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra Siderea polus, obscuro sed nubila caelo, Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo, Umentemque Aurora polo dimoverat umbram: 590 Cum subito e silvis, macie confecta suprema, Ignoti nova forma viri miserandaque cultu Procedit supplexque manus ad litora tendit. Respicimus. Dira inluvies immissaque barba, Consertum tegumen spinis; at cetera Graius, 595 Et quondam patriis ad Troiam missus in armis. Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit Arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, Tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; 605 Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto. 610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, Dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat. |