Imagens das páginas
PDF
ePub

ILLE ego, qui quondam, gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis, vicina coegi,

Ille ego. Vulgaris sententia est, quatuor hos versus auctorem habuisse Virgilium, sed a Vario esse sublatos. Quod si ita res se habuit, acutior sane Varius Virgilio fuit. Sed totum illud commentum Pseudodonati fide nititur; v. T. ultimo Vita Virg. §. 60: et nobis quidem verisimilius est, a Grammatico aliquo versus hos esse assutos; factum enim est hoc idem in aliis poetis; etiam olim in Hesiodi opere rustico hoc sibi permiserunt Rhapsodi. Ceterum rejecti ii versus sunt doctissimorum virorum suffragiis; v. Burm. ad h. 1. Burm. Sec. in Misc. Obss. Vol. IV, Tom. III, p. 523 et in præf. Virgil.; partim quod ab optimis codd. imprimis Medic. et, quantum æstimare licet, a Romano absunt; (cf. Heins. it. Miscell. Obss. Vol. VI p. 523. e nostris non habet Goth. tert.); partim quod, ab Ovidio et aliis, Æneis a verbis, Arma virumque, tanquam principio carminis designatur; quod tamen argumentum paullo levius est; poterant enim verba laudari, quæ commodissime in eam, quam volebant, sententiam transferri possent, ut in illo: Transtulit in Tyrios arma virumque toros: quuin Ille ego incommodum esset. Poterat etiam omissa præfatione ipsius tractationis initium laudari. Sunt, quibus versus Virgilii ingenio indigni esse videntur. Omnibus tamen argumentis gravius est hoc, quod rationi epici carminis adversantur, cujus majestas non modo, sed et ingenii, quod poeta rerum narrandarum magnitudine occupatum, earumque mole laborans, habere debet, impetus, atque etiam lectoris studium, avocato ad

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

perium, vim, et similia : dicuntur
agri domari, servire, parere. At
hoc loco de poeta, super re rustica
præcepta dante, idem bene e poe-
tica ratione qua ad præcipientem,
tanquam auctorem, refertur id
quod facere præcipit, dicitur; at
forte non nisi in pedestri oratione
dictum est: cogere arva
ut pa-
reant. Arva vicina possint non in-
commode dicta videri, iisdem
silvis, hoc est, pascuis, subjecta.
Arma horrentia si sunt horribilia,
novatum hoc esse putabimus,
forte ab ipso poeta; nam exem-
plum hujus usus antiquius adhuc
desidero. Possunt tamen, ut tela
horrentia, hastæ horrentes, dum
erectæ, protensæ sunt, dicuntur,
ita et arma horrentia dicta accipi.
Nec aliter horrentes umbræ, inf.

Ut quamvis avido parerent arva colono;

Gratum opus agricolis : at nunc horrentia Martis

Arma, virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

poetæ lusus animo, infringitur : multo autem pejus id fieret in ipso carminis exordio. Quod quidem tanto poetæ observatum non fuisse, credere vix licet. Nam Orphicorum auctoritates ad carmen cultissimum nullam vim habere possunt; si forte in ejus exordio poetam de se mentionem facere memineris, idque exemplum ad Virgilium trahere volueris.

2. Lavinia Medic. a m. pr. aliique codd. sed pauciores. Commendabat illud Heins. recepit Burm. Sic tamen jam editum ed. Junt. 1520 per Nic. Angelium, unde in alias edd. venit. aliæ retinuere Lavinaque. Eadem varietas apud Gell. X, 16, et al. Enimvero Lavinia arva inf. IV. 236, et sic alii poetæ. Etiam Græcis AaouiViov et Aaovivía. Nihil autem nisi forte Aauva ap. Dionys. Halic. I, 59 (ubi tamen Vat. Aaovivía habet) occurrit, quod Lavinum scribatur apud Propert. II, 25, 64: igitur Lavinis litoribus erit pro Lavinis. Est tamen Juvenalis versus Sat. XII, 71 novercali sedes prælata Lavino: ubi nulla contractio locum habet; quod jam monui ad Tibull. Obss. II, 5, 49.

165. 311, si de ipsis arboribus accipias. cf. ad lib. X, 237. Notio tamen horroris et sic inest; nec repugnabo, si quis horrens more poetis haud infrequenti dictum esse contendat de eo, quod horrere facit: ut ipsum hoc horridum esse dicitur; possum quoque auctoritatem lyrici memorare; nam apud Pindarum, Pythia IV, 144, sunt Φρίσσοντες ἔμβροι.

I- -3. De Eneidis argumento hoc, et poetæ professione monitum ac disputatum est in præmissis Disquisitionibus, I. II. Arma, id est, bella (sub Æneæ adventum in Italia orta), virumque cano, qui venit: hoc est, ut verbis vulgaribus diceres, et adventum viri a Troja profugi in Latio, eo quidem loco, quo Lavinium posthæc ab Enea fuit conditum. Est autem hæc Eneidis summa, quæ absolvitur sede in Italia accepta, Turni cæde et ex fœdere cum Latino, Æneid. XII,

187 sqq. Arma virumque melius ita nos et epici carminis dignitati convenienter interpretari putamus, quam pro armato viro, ut aliis locis recte dicitur, v. c. inf. XI, 747, aut, ut vir ad sex priores, arma ad sex posteriores libros pertineat, aut cum Burmanno ita accipere, quemadmodum in sollenni formula: arma virosque adð bella polliceri, et in similibus. Videtur enim hæc alia loquendi forma eaque aliena ab hoc loco et gravitate epica haud satis digna esse; et exsisteret sensus; apparatum bellicum canere incipio. Immo vero bellum narrare pollicetur Æneæ, qui Troja profugus in Latium ve, nerat, post multos ærumnosos errores. Fato præclare ponitur, ut ad deorum interventum poeta viam muniat; profugus venit: ornate illud adjectum, et melius jungitur : Troja ab oris profugus venit. primus: videri potest dictum, res

Litora; multum ille et terris jactatus, et alto, ᏙᎥ superum, sævæ memorem Junonis ob iram; Multa quoque et bello et bello passus, dum conderet urbem, 5

3. et ante terris abest in nonnullis ap. Burm. Ceterum non bene major interpunctio poni videtur ante multum, ut nova sententia exsurgat. Sed jungendum : virum, qui venit - Italiam, Lavinia litora; multum ille jactatus et t. et a. Neque video, cur infra v. 6 ante Genus major sit distinctio illata. 4. et ante sævæ auctoribus libris et edd. ant. abjecit Heins. post Pierium.

pectu suæ stirpis ac gentis novæ in Italia, cujus ille fuit auctor ac princeps; primus etiam fuit, qui veniret in hæc loca: primus qui venit Italiam, Lavinia litora. Interpretes multa moliuntur in hunc locum quoniam Antenor jam ante ad Italiam accesserat. Æneas tamen recte primus e Trojanis in has certe Italiæ partes, ad Lavinium, (quod jam auctor libri de Orig. Gentis Rom. c. I monuit) pervenit; nam Antenor ad Venetos in intimo sinu Adriatico, adeoque in alia Italiæ parte, quæ Galliæ Cisalpinæ erat, appulerat. cf. inf. Æn. lib. I. 247. Quamquam et, aliorum Italiæ proprie dicta colonorum respectu, primus Æneas, utique e Trojanis, Italiam adiit; nam qui ante eum Italiam frequentarant OEnotrii, Evander et Hercules, ex Græcia advenerant. Sed arguta hæc potius quam vera puto; et poetæ animo hoc unicum insidere debuit, quod ab antiquissima memoria repetita res est. Est autem primus, primo, simpliciter dictum pro olim, antiquitus, ut mox 24, belli prima quod ad Trojam gesserat; h. e. antea, olim. Æn. VIII, 319. Primus ab ætherio Saturnus venit Olympo. Horat. II. Serm. 2, 93. hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset. venit Italiam, Homerica ratione; йx xv,

et innumera, omisso is. Omnino hoc infigendum animo, ut semel monitus sis, poetam Græco more præposita ista, in, per, ad, negligere. Italiam et Lavinia litora declarative cumulata sunt; Lavinia autem litora, in quibus aliquando urbs Lavinium erat condenda, ut solent poetæ petere epitheta etiam a postmodo factis.

3. 4. Venit jactatus, et passus, interponitur ex more ille: postquam magnos labores maritimis erroribus, et tentata frustra variis in locis nova sede, toleraverat. Πολλὰ δ ̓ ὅγ ̓ ἐν πόντῳ πάθεν άλγεα öv xarà Juμóv. Odyss. a, 4. Vi superum, numine ac voluntate deorumes. in eâv. memorem

Junonis ob iram. proprie Junonis memoris, cujus ira, h. e. vindictæ cupiditas, cum acceptæ injuriæ pertinaci memoria erat conjuncta, adeoque et ipsa ira memor. Sic et Græci. Exempla cumulavit Guellius ad h. 1. Sufficit unum, μvýμwv μñvis Eschyl. Agam. 161. Ad rem cf. En. V, 781 sqq. Revocatur autem hoc versu rerum narratarum ordo ad interventum Junonis et ceterorum deorum; de quorum ministeriis, quæ hic statim ab initio pollicetur poeta, v. Excurs. I* ad hunc versum.

5-7. Multa quoque passus, etiam bello. Quamquam quoque et

Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mœnia Romæ.

Musa, mihi caussas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores

ΤΟ

6. inde Zulich. a m. pr. - 8. quo numine læso v. Excurs. If ad h. v. —9. Quidve Deum R. dolens. Hamb. pr.

pro simplici quoque etiam alibi occurrit. dum conderet urbem, donec Lavinium condidit sedemque ibi imperii fixit; cujus rei signum certissimum, si patria religio instituta est, unde : Inferretque deos Latio. cf. XII, 194. quo etiam splendidior facta est oratio : quam si in Latio eum consedisse audias. Ceterum in hoc et seq. versu poeta operis characterem ex fine proposito satis declaravit sedem novam in Italia, post toleratos in erroribus et in ipso accessu labores et discrimina. Importunum itaque est, Achillis irati vehementem affectum in Eneide desiderare, quem poeta exhibere noluit nee debuit. At illud præclaro cum judicio in prima statim fronte egit, quod rerum narrandarum summam ad Romanorum originem retraxit ac deduxit, adeoque popularium suorum studium audiendi excitavit. cf. Disquis. I, de Carm. epico s. IX. Inferretque deos Latio, inferret in Latium Penates Troja advectos. A re, quæ religionem et venerationem habet, accessum Æneæ præclare designat. Unde, alii ad Latium et ad urbem retulere, alii ad Eneam. Melius : qua ex re, quo factum est, ut Aborigines cum Trojani æquati communi Latinorum nomine sint

[blocks in formation]

8. Musa, mihi caussas memora : Nam quæ deorum interventu aut consiliis et machinationibus alicujus dei eventum suum habuerant, nisi a dea edoctus, poeta scire non poterat. Itaque ille munit viam sibi, ut iis commode uti possit. Summa sententiæ est aperta; debet sequi: caussas memora, quibus permota Juno Eneam tot laboribus et ærumnis objecerit ; caussa esse possunt, quod ejus numen læsum fuerit aliqua re, majestasque deminuta; et quod illa seu injuria seu ingrata aliqua re doluerit. Hæremus tamen in verbis quo numine læso. Quod primum se offert: quo deo læso, non convenit cum altero: quidve dolens Juno. Omnibus tentatis et expensis, quæ in Excursum I S rejecimus, quamquam duriorem, præferas rationem jam a Servio propositam; quo, qua re, qua caussa, (exponuntur caussæ vss. 25-28.) numine læso, majesta

Impulerit; tantæne animis cælestibus iræ!

Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni; Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli : Quam Juno fertur terris magis omnibus unam

bitarunt.

15

11. Impulerat Rom. cum aliis ap. Heins. ad v. 4. 12. Cur Tyrü t. coloni parenthesi includantur, non video. Est enim ea poetica forma, ut absoluta enuntiatione dicatur, quod in prosa esset, urbs fuit, quam T. c. tenuere, ha- 13. Kartago Medic. cum multis aliis: item Goth. sec. Alii Cartago, ut et apud alios. Tiberina omnes h. 1., cum alias tantopere varient libri in scriptura. Hostia Mediceus. it. Goth. pr. et tert. pro corrupta sequiorum sæculorum scriptura. 15. Hanc Bigot. fertur terram Sprotianus pro var. lect. una Parrahs.

[ocr errors]

te divina, h. e. ipsa Junone. Subjicitur pro explicatione quidve dolens impulerit dea virum (exquisite, h. e. coegerit) tot casus volvere, h. e. ut subiret, adiret. Quæ enim gravia, difficilia et molesta sunt, et quæ magna cum difficultate movemus, machinamur, molimur, perficimus, ea volvi poetis dicuntur, nunc et ea, quæ tolerantur.

12. A Junonis odiis orditur, quippe per quæ objectæ sunt difficultates, quibus ab Italiæ aditu averteretur Æneas. Exponuntur odii caussæ : quæ lectorem rerum Trojanarum haud prorsus rudem studio legendinescio quo imbuunt. Cur a Carthagine initium narrandi faciat poeta, v. mox ad v. 34. Urbs fuit, quoniam illa tum erat eversa, a Tyriis condita et habitata. antiqua, non tam quoniam nova Carthago deducta nuper a Cæsare colonia erat, ut fere interpretes; sed quoniam antiqua origo inprimis in urbium laude memoratur. inf. II, 363 de Troja: Urbs antiqua ruit. et de Italia: Terra antiqua, potens.

13. 14. Longe, procul sita,

:

magno interjecto mari, ex adverso Italia et quidem Romæ, quam per Tiberim designari puto. studiisque asperrima belli, graviter dictum pro dedita, vacans studiis belli: quod asperum dici solet; tum poetis studium dicitur asperum, tandemque urbs aspera studiis belli. Virtus bellica a poetis per iam exprimitur ejusque attributa. Exasperatur autem is, qui offenditur et ad iram provocatur. Itaque asper, τpaxis, modo iratus, vehemens, ferus, ferox, sævus modo fortis, bellicosus, modo acer, ardens, concitatus, flagrans, ut h. 1. Similiter acres iracundi calidi, pues, mox strenui, patio, tum vehementes, davo, et sic fortes. Semel monuisse expedit ad poeticam orationem, quam inprimis perspectam esse volumus, declarandam.

[ocr errors]

15. Quam Juno fertur unam omnium maxime amasse, etiam Samo prætulisse, in qua antiquissima et celeberrima Junonis religio erat. De templo Junonis Samiæ v. Herodot. III, 60. Carthagine sub Urania nomine h. e. ea ap

« AnteriorContinuar »