Imagens das páginas
PDF
ePub

QUOD ISTE TRACTATUS PER LUSTRA INTENDITUR

DISTINGUENDUS.

Hic igitur tractatus per lustra intenditur distinguendus, includens in hoc uno quinquennio diluculum gloriæ, psalterii, et citharæ exurgentis ejusdem Catholici principis Regis nostri, ad perfidiæ tenebras expurgandas; ut confiteatur in populis Domino, et sit super omnem terram, gloria sua: 1ortumque et occasum capitis jam confracti Draconis, cum cauda post se trahentis tertiam partem stellarum-illius videlicet satellitis infernalis heresiarchæ, sive archi-Lollardi, Johannis de Veteri Castro, (cujus putredo ad nares Catholicorum horribiliter ascendisse notatur, sed quasi sterquilinium, obtruso schismate, quo exortus perpenditur post tempus, et tempora, et dimidium temporis) pereuntis in fine; sicut inferius per processum patebit, sub Rubrica xiiija anni quinti.

INCIPIUNT RUBRICE ANNI PRIMI REGIS HENRICI

QUINTI.

CAPITULUM PRIMUM ANNI PRIMI.-De obitu Regis Henrici Quarti post Conquestum, et de successione filii ejus, Henrici Quinti, in festo Sancti Cuthberti, Anno Domini MCCCCmo xij°; et de coronatione ejusdem, ix die Aprilis Anno Domini M° CCCC1o xiijo.

2. De conspiratione Domini Johannis Oldcastel, cum suis complicibus, contra Regem.

Depending upon includens.

2 See Rev. c. xii. 14.

3 These Rubrics are omitted here

in Vespas. D. XIII., and are sup. plied at the beginning of each Chapter only.

3. Quod Dominus Rex verbis mollitiæ, necnon minis, eidem hæretico suadebat ut desisteret ab inceptis.

4. Quod coram Domino Archiepiscopo propria confessione pro hæretico condemnatur; sed regia adhuc pietas sibi distulit mortis pœnam.

5. Quod Turri Londoniarum servandus committitur, ubi vincula rumpens fugit.

6. Quod assultum proposuit fecisse Domino Regi in manerio suo de Eltham.

7. Quod in feria tertia sequenti Domino Regi campestre prælium proposuit intulisse.

8. Quod Dominus Rex contra Sathanæ satellites, erecto vexillo, campum Sancti Egidii adiit.

9. Quod hæretici et traditores trahuntur et suspenduntur, et igne cremantur, in Octavis Epiphaniæ.

10. Quod fiunt processiones cum letaniis a clero et populo, ad Regis mandatum.

11. Quod Dominus Rex Quadragesimam tenuit in castello de Kenylworth; et de constructione viridarii in marisco ibidem.

12. Quod Carolus, filius Regis Francorum, pilas Parisienses Domino Regi miserat in derisum.

13. De obitu Archiepiscopi Cantuariæ.

INCIPIT ANNUS SECUNDUS.

CAPITULUM PRIMUM ANNI SECUNDI.-Quod Dominus Rex cultum Ecclesiæ augmentavit, et manerium de Shene reparari fecit, ubi tria monasteria construxit. 2. De Parliamento Leycestriæ.

3. De obitu Episcopi Cestrensis, et successore ejusdem. 4. Quod Dominus Rex scripsit literas Domino Imperatori Romanorum et aliis regibus et principibus Catholicis, pro pace et amicitia contrahenda.

5. De literis Regi Franciæ transmissis pro pace reformanda.

6. De Ambassiatoribus missis ad consilium generale in civitate Constantiæ.

INCIPIT ANNUS TERTIUS.

CAPITULUM PRIMUM ANNI TERTII.-Quod Dominus Rex, videns calliditatem Francorum, se et causam suam Deo committit, et proponit pro jure suo certamen inire.

2. Quod Rex parat navigium ut transeat in Normanniam; et de traditione Comitis Cantabrigiæ, et Henrici Scrop, et Thomæ Graye.

3. Quod plures propositum Regis conantur mutare, propter consimiles traditiones.1

4. Quod Rex in die Sancti Tiburtii intrat mare. 5. Quod Rex intrat Normanniam.

6. Qualia Rex suo exercitui statuta dedit.

7. Quod Rex movit exercitum versus Harflu; et de ejusdem villæ descriptione.

8. De providentia Regis erga obsidionem villæ de Harflu.

9. De introitu Domini de 2Tancourt in villam de Harflu.

10. Quod Dux Clarensis pergit ad obsidendam villam ex alia parte.

11. Quod Dominus Rex quærit pacem, effusionem sanguinis evitando.

12. Quod Dominus Rex pro prælio justo parat.

1 Down to Chapter XVII. of this! Chapters in Vespas. D. XII.; there

year the Rubrics, after this Chapter, do not correspond with those at the heads of the respective

being a difference of one year.

2 Properly Gaucourt.

13. De fortalitio conquassato, et muris et ædibus villæ per bombardos destructis.

14. De providentia Domini de Gaucourt.

15. Quod Rex fodi fecit vias subterraneas ex parte Ducis Clarenciæ.

16. Quod Rex impleri fecit fossas villæ fasciculis, et fortalitia constituit æqualia muris villæ, et succendit fortalitium ligneum Francorum.

17. Quod hostes succendunt quædam munimina Domini Regis ob negligentia1 custodum vigiliæ.

18. Quod populus infra villam obturavit introitum lignis et lapidibus, pro fugæ præsidio.

19. Quod Dominus Rex adhuc pacem obtulit obsessis; sed illi, spretis tractatibus, rebellarunt quousque assultus duriores fiebant.

20. Quod Dominus de Gaucort cum aliis reddit Domino Regi claves villæ, et submittit ad Regis gra

tiam se et sua.

21. Quod Dominus Rex permittit Dominum de Gaucort et alios captivos accedere ad Regem Franciæ; ea conditione ut ad suam præsentiam Calesiæ, juramento præstito, revertantur.

22. Quod Dominus Rex misit haraldum Dalphino2, quod in villa sua de Harflu per octo dies expectaret, et quod debita sibi jura sine effusione sanguinis redderet, vel vel inter seipsos solos jus et dominium regni Franciæ per duellum debite terminaret; et quamvis victoria Regi cederet, coronam tamen Regi Franciæ, qui nunc est ad terminum vitæ suæ, dimitteret.

23. Quod ex fluxu sanguinis plures infirmantur, et Episcopus Norwicensis et Comes Suffolchiæ moriuntur, et plures in Angliam revertuntur.

Negligentiam, Vespas. D. XIII.

and Harl. 861.

2 Daphino, Harl. 861. Delphino, Vespas. D. XIII.

24. Quod Dominus Rex intrepidus in festo Sancti Dionysii iter arripuit, transiens coram villa de Archus et prope villam de Iwe.

25. Quod rumor fuit in plebe per quosdam captivos, de bello committendo in brevi.

26. Quod pontes et calceta rumpuntur per hostes, et quod Franci prævastant victualia.

27. De irruptione facta in campo Corby.

28. De prædone suspenso, qui pixidem cum corpore Dominico asportavit.

29. Quod fit rumor Francorum pro Regis sagittariis destruendis; et de Regis ordinatione contra illos.

30. Quod Rex misit pro villulis redimendis circa villam de Nel1; sed, incolis renitentibus, illas incendebat.

31. De transitu fluminis de Somme.

32. Quod turmæ Francorum contendunt transitum impedire, sed statim per equites ad fugam vertuntur.

33. Quod Dux Aurelianensis et Dux Burbonii mittunt Domino Regi, quod sibi pararent prælium infra breve.

34. De transitu aquæ de Swerdis.

35. Quod Rex ultra fluvium perpendit a longe cohortes Francorum; et de Regis constantia contra hostes.

36. De Francorum audacia propter Regis paucitatem; et de Regis providentia contra illos.

37. De bello de Agincourt, in die Sanctorum Crispini et Crispiniani.

38. De morte Ducis Eboracensis et aliorum ex parte Regis.

39. Quod paucus populus plures devicit; et de numero occisorum et captorum adversæ partis.

40. Quod a quibusdam cernitur Sanctus Georgius in campo, armatus pro parte Anglorum.

'Neale, Vespas. D. XIII.

« AnteriorContinuar »