Imagens das páginas
PDF
ePub

Pythagorei libertatem populis vindicabant, quo facilius ipsi eos more et disciplina formarent, et auctoritate regerent. Est illud profecto magni et elati animi, malle auctoritate quam imperio valere, et praeclarius ducere, liberos homines regere, quam subjectis imperare.

S 4.

Tantam autem auctoritatem et existimationem liberalitate et aequalitate partam, multis artibus auxit et retinuit: eloquentia, sapientia, calliditate, morum vitaeque dignitate. Eloquentem fuisse, tam e rebus quas in civitate egit, quam ex eo quod primus rhetoricam artem movisse dicitur, satis effici potest 47. Maxime vero celebratus est ob rerum naturalium scientiam et medicae artis peritiam 48, quarum multa et mirabilia exempla a veteribus tradita sunt, quae vel illius artem et sagacitatem, vel existimationem, qua apud aequales et posteros floruit, ostendunt.

Pestilentiam et tabem multis modis curasse narra. tur; partim ignibus, quibus medicandi vim inesse vidit,

τινάς. Inter hos autem Pythagorae ἀκουστὰς, cum multi numerati sint qui proprie Pythagorei non fuere, tum etiam Empedoclem intelligi credo: nam quem alium philosophum Agrigenti libertatis vindicem praedicare potuerint, non video, excepto illo, qui a multis inter Pythagoreos solebat referri, ut infra videbimus.

(47) A Satyro, apud Diog. Laërt. ll. s. 58, vocatur éýrwg ägiotos, qui illius dicendi facultatem e discipuli Gorgiae praestantia metiebatur. A Timone Phliasio ¿yogaíwv nyλyths intov dicitur: vid. inferius § 8 princ. (48) Cf. Clericus Hist. Med. P. I. L. II. c. 5; Schulz Hist. Med. Period. I. s. II. c. 7. § 38, cit. Deswert Heracl. Pont. P. 88.

ut testatur Plinius 49: »Pestilentiae, inquit, quae solis obscuratione contrahitur, ignis suffitu multiformiter auxiliari certum est. Empedocles et Hippocrates id monstravere diversis locis." Praeterea aliis quoque modis. Timaeus narrat 50, Agrigenti flantibus aliquando etesiis tam graviter, ut fructus tabescerent, jussisse Empedoclem, asinos excoriari, et utres ex eorum pellibus confectos circa colles et rupes expandi, qui flatum exciperent. Ita vento depulso, ipsum xwλvσavéμav cognominatum esse. Factum hoc, sic ut a Timaeo narratur, parum habet probabilitatis; sed novimus Timaeum non raro mirabilia narrasse et res supra modum auxisse. Probabilior et simplicior est Plutarchi narratio: Empedoclem montis hiatum, quo graves et pestiferi austri flatus 51 in campos immitterentur, obstruxisse, eoque pestilentiam avertisse creditum 52. Idem esse hoc factum atque illud quod Timaeus retulit, res ipsa arguit; si diversum esset, Timaeus vel Diogenes in mirabilibus Empedoclis factis enarrandis id haud omissent. Qua autem ratione

(49) Plinius Hist. Nat. XXXVI, 27. Idem remedium Athenis in gravi illa pestilentia non sine fructu adhibuit Acron, Empedoclis aequalis; teste Plutarch. de Is. et Os. p. 383. Vol. VII, p. 506.

(50) Timaeus Hist. L. XVIII apud Diogen. L. VIII, s. 60; locus relatus a Goellero in Timaei fr. p. 234 sq. cf. nota 53. Agrigenti factum esse, non addidit Diogenes, sed memorant Clemens Strom. VI, p. 630 C, et Suidas in Εμπεδοκλής.

(51) Austrum saepe noxium et pestiferum esse, docent multi veterum loci. Sic Horatius austrum corporibus nocentem vocat, Od. II, 14. cf. alii cit. Sturz. p. 50 sq.

(52) Plutarchus de Curios. princ. p. 515. Vol. VIII, p. 47. Idem adv. Colot. p. 1126.

ille montis scissuram obstruxerit, Plutarchus non dicit. In hoc ergo Timaeo credere licet, Empedoclem expassis pellibus asininis hiatum intersepsisse; credere vero, omnes colles et saltus circum urbem utribus obtentos esse, quibus flatus videlicet comprehenderentur, absurdum 53. Praeter illos quos diximus, plures idem illud factum varie referunt 54. Tanta autem rei admiratio fuit, ut Empedocles propterea xwλvσavéμas vel àλεžavéμas i. e. ventos arcendi artifex, cognominatus sit 55.

Alterum exemplum et liberalitatis ejus et scientiae rerum naturalium hoc est, quod e Diodoro Ephesio

(53) Is. Vossius, teste Menagio Observ. ad Laërt. 1. 1. p. 380, putabat Diogenem in Timaeo perperam pro diaogáyas ögovs, montis fissuras, per quas austri flatus immitterentur, legisse diaopážas övovs, asinis mactatis; inde lepidam istam fabellam de asininis pellibus natam esse. Conjectura speciosa sane, nec improbabilis visa Sturzio, p. 51 sq. et Göllero in Timaei fragm. p. 235. At vero ista verba inter se permutari non poterant, nisi tota simul sententia immutaretur: ut vix credibile sit in talem errorem incidere Diogenem potuisse.

(54) Suidas in v. ǎnvovs, convenienter Diogeni; idem in 'Aμúxλav et ́Еμлedonλñs, mutatis verbis, eâdem sententiâ; Clemens Alex. cit. not. 5o; Philostratus, vit. Apollon. VIII, c. 7, s. 8, tantum dicit: 'Euπ. vegélys ἀνέσχε φορὰν ἐπ ̓ ̓Ακραγαντίνους ῥαγείσης. ductum illud fortasse e versi culo quodam in Empedoclem. Caeterum eandem rem ab eo significari, recte judicat Sturzius p. 52, quoniam auster imbrifer esse soleat.

(55) Memorant hoc, praeter scriptores modo laudatos, plures jam a Menagio, Sturzio, aliisque indicati: Hesychius v. xwλvoavéμas. Suidas v. Jogá. Eustath. Od. x, p. 1645; Tzetzes Chil. II, 898; IV, 526; Schol. Hermog. p. 383; Jamblichus vit. Pyth. § 135; Porphyrius ibid. § 29. A duobus postremis àλežavéμas vocatur. In Plutarchi Sympos. VIII, 8, navοavéμas dici videtur, quamquam de lectione hujus loci non constat. Caeterum formam κωλυσανέμας, αλεξανέμας, pro qua interdum legitur -áveμos, vindicavit Valckenaer. in Eurip. Phoen. vs. 120.

Diogenes refert 56. Quum Selinuntios ex amnis circumfluentis foetore pestilentia vel tabes invasisset, qua homines perirent et partus abortivi fierent (sic enim intelligo Graecum τὰς γυναῖκας δυστοκεῖν), Empedoclem tale excogitasse mali remedium: duos vicinos amnes suo sumptu in fluvium immisisse, quorum commixtione factum, ut aqua dulcesceret et pestilentia cessaret. Deinde vero paullo post, epulantibus ad amnem Selinuntiis subito se obtulisse Empedoclem, quo conspecto surrexisse omnes illumque divinis honoribus veneratos esse. Selinuntii in sedatae pestilentiae memoriam numos signandos curarunt, quorum duo adhuc supersunt, qui, etsi non addito Empedoclis nomine, ipsius tamen factum repraesentant. Uterque ab altera parte exhibet fluvium Hypsan, humanâ figurâ, diversis vero insignibus, sacra facientem; addita ara, in qua est gallus, restitutae salutis signum, item taurus victima; denique apii sive selini folium, Selinuntis symbolum. In altera eorum parte conspicitur Apollo currui insidens, arcum tendens, quod pestilentiae signum, cui adstat Empedocles; sed in ambobus numis hoc discrimen est, quod in altero cernuntur quadrigae citato cursu vectae, quo morbi vehementia significatur, et Empedocles, sinistrâ manu currum retinere adnitens, dextrâ Deum quasi amplectens et iram deprecans; in altero conspiciuntur bigae lentius vehentes, quas jam cohibet Empedocles. Quibus haud dubie signi

(56) Diogen. L. VIII, 70; Eudocia, p. 171.

ficare voluerint, illius operâ grassantem pestilentiam primum inhibitam, deinde suppressam esse 57.

Nullum autem ejus in arte medica celebrius factum, quam quod narratur περὶ τὴν ἄπνουν, i. e. mulierem respiratione privatam 58: vola enim a medicis vo

(57) Numorum effigies et interpretatio desumpta a Burmanno Sec. Comm. ad Numism. Sic. in D'Orville Sicul. p. 422 sqq.

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

(58) Testis est praecipuus Heraclides Ponticus, cujus liber fuit inscriptus 'Hoaxλeidov "Arvovs, satis nobilis, unde non solum Laërtius VIII, 61, 67, sed et Galenus de Locis aff. L. VI, c. 5 (T. VII, p. 517 sq. Chart.) et Plinius Hist. Nat. VII, 52, factum retulerunt. Laërtius quidem librum, unde haec desumserit, non nominat; paullo quidem ante eandem rem tangens auctorem affert Heraclidem ev typ regì vóowv (vid. not. 62), sed primarium scriptum negi τýs änvov non memorat, nisi fortasse id significet paullo inferius ad eandem rem rediens, s. 67: Ηρακλείδης μὲν γὰρ τὰ περὶ τῆς ἄπνου Sinynoάuevos. Hinc diversae super his libris ortae sunt virorum doctorum opiniones et conjecturae, quas legere licet apud Menagium Obs. Laërt. I, s. 12, p. 9, recoquere aut redarguere non est necesse. De utroque Heraclidis libro agit Deswert in diss. de Heraclide Pont. p. 82 sqq. cetera accu

« AnteriorContinuar »