Imagens das páginas
PDF
ePub

Si

arma,

20

Impulerit. tantaene animis coeleftibus irae ? 15
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longe
Oftia, dives opum, ftudiifque afperrima belli :
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Pofthabita coluiffe Samo. hic illius
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus effe,
qua fata finant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem fed enim Trojano a fanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces.
Hinc populum, late regem belloque fuperbum, 25
Venturum excidio Libyae; fic volvere Parcas.
Id metuens, veterifque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro charis gefferat Argis.
Necdum etiam caufae irarum faevique dolores
Exciderant animo. manet alta mente repoftum 30
Judicium Paridis, fpretaeque injuria formae,

Et

genus invifum, et rapti Ganymedis honores. His accenfa fuper, jactatos aequore toto

Troas, relliquias Danaum atque immitis Achillei, Arcebat longe Latio: multofque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum.

Tantae molis erat Romanam. condere gentem.

35

Vix e confpectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti, et fpumas falis aere ruebant ; Cum Juno, aeternum fervans fub pectore vulnus, 40 Haec fecum: mene incepto defiftere victam,

Nec

[merged small][merged small][ocr errors]

45

Nec poffe Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallafne exurere claffem
Argivum, atque ipfos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?
Ipfa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque aequora ventis:
Illum expirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit, fcopuloque infixit acuto.
Aft ego, quae divum incedo regina, Jovifque
Et foror et conjux, una cum gente tot annos
Bella gero et quifquam numen Junonis adorat
Praeterea, aut fupplex aris imponet honorem?
Talia flammato fecum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca foeta furentibus auftris,
Aeoliam venit, hic vafto rex Aeolus antro

Jovifque 50

Luctantes ventos tempeftatefque fonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.

56

Illi indignantes magno cum murmure montis,
Circum clauftra fremunt, celfa fedet Aeolus arce, 60
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi fecum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens fpeluncis abdidit atris,
Hoc metuens: molemque et montes infuper altos 65
Impofuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas fciret dare juffus habenas.
Ad quem tum Juno fupplex his vocibus ufa eft:

Aeole,

Aeole, (namque tibi divum pater atque hominum

rex

70

Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento :)
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans, victofque penates:
Incute vim ventis, fubmerfafque obrue puppes:
Aut age diverfos, et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis feptem praeftanti corpore nymphae : 75
Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeiam
Connubio jungam ftabili, propriamque dicabo :
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes 80
Explorare labor: mihi juffa capeffere fas est.
Tu mihi quodcunque hoc regni, tu fceptra Jo-

vemque

Concilias: tu das epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempeftatumque potentem.
Haec ubi dicta, cavum converfa cufpide montem 85
Impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a fedibus imis
Una eurufque notufque ruunt, creberque procellis
Africus; et vaftos volvunt ad litora fluctus.
Infequitur clamorque virum, ftridorque rudentum.
Eripiunt fubito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.

90

Intonuere

« AnteriorContinuar »