Imagens das páginas
PDF
ePub

1

̓Εξ αλὸς ἔρχηται, φωνῇ περὶ πολλὰ λεληκώς,
Κινυμένου κε θάλασσαν ὑπερφορέοιτ' ἀνέμοιο.
Καί ποτε καὶ κέπφοι, ὁπότ ̓ εὔδιοι ποτέωνται
̓Αντία μελλόντων ἀνέμων εἰληδὰ φέρονται.
Πολλάκι ἀγρειάδες νῆσσαι, ἢ εἰν ἀλὶ δῖναι

diciis jam ad ea respicit quæ ex avibus sumta sunt. Et primum ad prognostica ex ista ave marina quæ a Græcis 'Epwdids nominatur. Per hanc annotationem cum de avibus agitur, ipsis Arati nominibus utar; quoniam incertum est quæ Latina verba Græcis melius respondent.—Quin etiam cum Erodius insolito more e mari ad terram veniat, voce multum perstrepens, sane commoto vento, mare superferatur.Ratio hujus præsagii ista est. Erodius quietis aquis delectatur; cum autem æquor ingentibus undis turbatum futurum esse præsenserit, ad littus properat, quia in maris turbati superficie quam difficillime et non sine labore natare potest; commoto autem vento alte supra mare volitat. Ælianus de prognosticis tempestatis scribit, 'Epwdids de kvepaîos Bwŵv tà avrà čoikeY Uπоδηλοῦν, ὡς αὐτὸς ̓Αριστοτέλης φυλάξας λέγει, πετόμενος δὲ ἐρωδιὸς τῆς θαλάττης εὐθὺ, ὕδωρ ἐξ οὐρανοῦ ῥαγήσεσθαι αἰνίττεTa. [Elian. de Animal. vii. 7.] Cf. notam ad v. 240. Eadem prognostica, permutatis modo avium nominibus, a Virgilio notata sunt. Quod Aratus de pwo scripserat, Virgilius ad mergos transtulit.

“Jam sibi tum curvis male temperat unda carinis, Quum medio celeres revolant ex æquore mergi,

Clamoremque ferunt ad littora ;"

[Virg. Geor. i. 362.] Hoc Virgilio placuisse videtur, sive quod duo nomina (ἐρώδιον et mergum) eandem avem designare putaverit; sive quod communem ambarum in hac re naturam esse crederit. Sed paullo in ferius, quod Aratus etiam de épwdie dixerat per v. 183. scil. κινυμένου κε θάλασ σαν ὑπερφορέοιτ' ανέμοιο, Virgilius de ardea scripsit:

66

-notasque paludes Deserit, atque altum supra volat ardea nubem."

[Virg. Geor. i. 364.] Per ardeam certe aliam avem intelligit, quoniam ερωδιος marina avis est, et Báλασσav væεppoρéoir', ardea contra dul

185

cibus aquis delectatur, notasque paludes deserit.

Cicero, qui Arati versus vertit, in libro de Divinatione pwòidv reddit fulicem.

"Rava fulix itidem fugiens e gurgite ponti

Clamans nunciat horribiles instare procellas,

Haud modicos tremulo fundens ex gutture cantus."

[Cicero Div. i. 9.]

Lucanus procellosum tempus metuit, quodque ausa volare Ardea sublimis pennæ confisa natanti, Quodque, caput spargens undis, velut occupat imbrem."

[Lucan. Phar. v. 555.]

Inter alia quæ ventum præsagiunt, a Plinio numerantur," Et Fulica matutino clangore." [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

Et si recte legeris, "Mergi maria aut stagna fugientes,” [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.] inter ventorum signa ab eodem auctore notata, ponendi sunt. Plurimæ autem editiones per corruptanı, tu credo, punctuationem, hoc præsagium serenitatis faciunt. Neque in hunc errorem non cecidit Frobenius. [C. Plin. Hist. Nat. edit. Froben. Basil. 1549. p. 345.]

184. Pergit ad aliam aquaticam avem -Aliquando etiam Kenpo cum sereni volitent, contra futuros ventos glomeratim feruntur. Theophrastus memorat, Οἱ κέπφοι εὐδίας οὔσης, ὅποι ἂν πέτωνται, ἀνέμου προσημαίνουσι. [Theoph. Sign. Vent.] Plinius idem memorat de avibus aquaticis. "Cæteræque aquaticæ aves concursantes." [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

186-187. Sæpe etiam (ante ventum) νήσσαι (anates puto), vel Αἴθνιαι urinatores in mari, alis suis terras quatiunt.

Theophrastus easdem aves, cum alas quatiunt, ventum præmonere dicit; cum autem laventur, pluviam; Atoviai καὶ νῆτται πτερυγίζουσαι, καὶ ἄγριαι καὶ τιθάσσαι, ὕδωρ μὲν σημαίνουσι δυόμεναι, πτερυγίζουσαι δ ̓ ἄνεμον. [Theoph. Sign. Vent.] Notandum est quod võtta apud

Αἴθυιαι χερσαία τινάσσονται πτερύγεσσιν *Η νεφέλη όρεος μηκύνεται ἐν κορυφήσιν.

Theophrastum eadem avis est quæ Arato vñoσa, nempe Anas, vocatur: literarum og et TT frequentissima commutatio est. Elianus scribit NηTτal dè καὶ αἴθυαι πτερυγίζουσαι πνεῦμα δηλοῦσι ioxoipov. [Elian. de Animal. vii. 7.] Maro prognostic on hoc ad fulicam transtulit; venturosque ventos expec tare docet,

.66

quumque marinæ In sicco ludunt fulicæ."

[Virg. Geor. i. 363.] Lucanus præsagium ad mergum transfert. Ille tempestatem timens, ipso minime placuisse fatetur,

"Aut siccum quod mergus amat;"

[Lucan. Phar. v. 554.] Per siccum, littus seu terram intellige. Eodem more Enpov pro xépσov apud Homerum, de quo Heyne copiose commentatur. [Virg. Heyne illustrat. Leip. 1803. vol. iii. p. 448.] A Plinio indicare dicuntur," Item mergi anatesque pennas rostro purgantes, ventum."[Plin. Hist. Nat. xviii. 35,]

Conferas etiam hæc alia ventorum ex aquaticis avibus indicia: Furias Antias, teste Cerda, ita de ventorum ex fulica cecinit; lectionem, cum versus ut a Cerda citati sunt, minime cum metrica ratione conveniunt, aliquantulum mutavi.

"Utque leves fulicæ volitant super

æquora classis, Spiritus Eurorum virides quum purpu

rat undas."

[blocks in formation]
[blocks in formation]

[Catull. carm. xxiii. 5.]

est

Cassiod. in libro tertio mergorum memor, "Mergi, quibus nomen ex facto, cohabitatores piscium, aquatiles volucres futuras tempestates naturaliter providentes sicca petunt, stagnaque relinquunt. [Cassiod. lib. iii. Epist. 48.]

Titius etiam ex Suida. "Fulicæ cum se in mare immergant, pessimum id est omen navigantibus; caussam autem eam dicunt, quod tranquillo mari propter marinas belluas progredi non ausint, tempestatem vero præsentientes progrediantur, quo tempore belluæ in profunda teguntur.” [Tit. lib. ix.] Falsa puto et vana causa prognostici datur.

Præsagia ventorum quæ supra citata sunt confirmant hodierni meteorologici. Ipse aves marinas cirea littus ant naves ludentes, procellam prognosticare ex nautis nostris sæpe audivi. Necnon præsagium hoc ipse notavi.

188. Aut nubes in montis verticibus elongatur. Idem Theophrastus inter tempestatis signa ponit, Ἐὰν ἐπὶ κορυφῆς ὄρους νέφος ὀρθὸν στῇ χειμῶνα σημαίνει. ὅθεν καὶ ̓Αρχίλοχος ποίησε, γλαύχ ̓ ὅρα Balus yàp on KÚμаσι TарéσσETAL TOYTOS, ἀμφὶ δ ̓ ἄκρας ὀρθὸν ἵσταται νέφος. [Theoph. Sign. Temp.] Heinsius hoc vertens ita versificat. "Adspice nam vastum turbatum fluctibus æquor,

Et nubes montis vertice recta manent." [Theoph. Edit. Heins. Lug. Bat. 1613. p. 438.]

Ne prætereamus felicissimos illos Homeri versus, quibus in Iliad. E. copias aciei adversæ impetum sustinentes, cum nube monti insidente comparat. Αλλ' ἔμενον νεφέλῃσιν εοικότες, ας τε Κρονίων

Νηνεμίης ἔστησεν ἐπ ̓ ἀκροπόλοισιν ὄρεσ

· σιν

*Ηδη καὶ πάπποι, λευκῆς γήρειον ἀκάνθης, Σημ ̓ ἐγένοντ ̓ ἀνέμου, κώφῆς ἁλὸς ὁππότε πολλοὶ *Ακροι ἐπιπλείωσι, τὰ μὲν πάρος, ἄλλα δ ̓ ὀπίσσω. Καὶ θέρεος βρονταί τε καὶ ἀστραπαὶ ἔνθεν ἴωσιν, *Ενθεν ἐπερχομένοιο περισκοπέειν ἀνέμοιο·

Ατρέμας, ὄφρ ̓ εὕδῃσι μένος Βορέαο, καὶ ἄλλων

Ζαχρειῶν ἀνέμων, οἵ τε νέφεα σκιόεντα
Πνοιῇσι λιγυρῇσι διασκιδνᾶσιν ἀέντες.

[Homer Iliad. E. 522.]

Plinius scribit, " Cum in cacuminibus montium nubes consident, hyemabit.” [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

Beccaria notavit nubes rectas montium verticibus considentes flatum præmonere, [Beccaria Elettricismo Artificiale. sup.] ut ipse in libellulo modo publicato citavi. [Research. Atmos. Phænom. c. vii. sect. 6. Lond. 1813.] Cum recta est nubium figura, ipsas cirrostratos vocant, cum flexuosa, cirros; utraque montium cacuminibus, ante ventum aut tempestatem insidere solet. Aliquando aliis nubibus ut scilicet cumulis hæ cirrostrati insidunt; cum hoc fit, ambæ in nubem diversi generis paullatim mutabuntur, nempe in cumulostratum, quæ pro hac origine nnbes composita vocatur. Ex cumulostrato, majore particularum condensatione facta evenit nimbus in pluviam iturus. Nemo est, ut opinor, qui hanc diversarum nubium inosculationem non vidit; ex qua agricolæ nostri quasi ex certissimo indicio pluviosam tempestatem expectant. Theophrastus hanc nubium conjunctionem tempestatis indicium accipiebat. "O ori onμeîov Xelμῶνος, ἐὰν νεφέλη ὁμόχρως, ἡ ὕμενι λευκῷ, χειμέριον ὅταν ἐστώτων νεφῶν ἕτερα ἐπιpépeтal, Tà de nμépn xeiμépia. [Theoph. Sign. Temp.] Nubes, quæ ante tempestatem et ventum interdum aliis nubibus incumbunt; in montosis regionibus etiam super montibus et collibus ipsis considunt. Attractio ista quam recentiores philosophi electricam vocant caussa esse dicitur cur nubes mutuo inosculant, et pluviam effundent. Interdum nubes hoc modo montibus insidentes, mutato (utar scientifica lingua) statu electrico, nimbi fiunt et circa cacumina fulgura emittunt. Quod, caussæ quamquam inscius, Theophrastus per fastidiosam descriptionem no

190

tavit, Ἐπὶ Πλειάδι δυομένη, ἐὰν λάμψῃ κατὰ Πάρνηθα, καὶ Βρίληττον, καὶ Ὕμητε τον, ἐὰν μὲν ἅπαντα καταλήψῃ μέγαν χειμῶνα σημαίνει· ἐὰν δέ τε δύο, ἐλάττω· ἐὰν δὲ Πάρνηθα μόνον, εὐδίεινον· καὶ ἐὰν χειμῶνος ὄντος νεφέλη μακρὰ ἐπὶ τὸν ὕμητον, χειμῶνος ἐπίτασιν σημαίνει. Αθως καὶ Όλυμπος, καὶ ὅλος ὀρέων κορυφαὶ κατεχύ μέναι ὑπὸ νεφελῶν χειμέριον. [Theoph. Sign. Temp.]

189-191. Prognostica venti e floribus.-Jam tum pappi, (deciduæ Janu gines), albi senium acanthi signum venti fiunt, quando multi maris muti summum supernatant, partim ante, partim post. Ratio est quod lanuginės istæ et plumæ levi surgente vento flamine in aquæ superficiem portátæ in eadem ab eodem levi flatu agitantur. Virgilius, Aratum diligenter secutus, pluribus, de quibus scripserat, ventorum signis, subjungit,

"Sæpe levem paleam et frondes volitare caducas, Aut summa nantis in aqua conludere plumas."

[Virg. Geor. i. 369.] De pappo seu lanugine caduca, ita Nicander,

Οτά τε δὴ γήρεια νέον τεθρυμμένα πάππος. [Nicand. Alex. citat Scap. lex. 'sub πάππος.]

66

Festus Avienns ita Arati versum vertit, Jamque super latices florum volitare senectam."

[Fest. Avien. Arat. prog. in Lat. vers.] Plinius venti indicium facit. Sine aura quæ sentiatur folia ludentia. Lanugo populi aut spinæ volitans, aquisque pluma innatans. [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

[ocr errors]

Et Politianus, teste Cerda, scribit, Nec non prænuntiat Euros Pluma natans foliumve errans pappique volantes."

[Politian. cit. Cerda Virg. p. 262.

192-193. Etiam in æstate ex qua parte fulgura tonitruaque eant, advenientem ventum expecta. Ratio hujus prognostici hæc est; cum nimbi elec

OXFORD PRIZE POEM.

RHENUS.

"Di patrii indigetes, quorum sub numine præceps
Congeritur rabies ventorum, et turbidus æther,
Queis scopuli, magnoque fremunt plangentia fluctu
Æquora, et arcano in pulsu tonitralia parent
Atria cœlorum, Romæ cohibete furores!
Di patrii, audaces animos cohibete, nec ultra
Impius hic nostris irrumpat sedibus Hostis!"

Hæc Pater undoso se attollens gurgite Rhenus
Clamat, ut immani impositum molimine pontem,

trificati ex quibus fulgura fiunt, superveniente flamine portantur. Nihil frequentius observandum est tempestate mutabili, quam, nubes in altiore loco diversum cursum habere, ac eæ quæ terræ viciniores sunt. Per plurima experimenta circa ventos nuper a me facta; hoc est cum quo maxime delectabar, quod per missas in aëra machinas volantes istas quas vulgo balloons vocant, superiora flamina, mox inferiora fieri observaverim. Quum Boreas juxta terram flaverit, eodem vero tempore Auster supra illum cursum flexerit; tum mutato mox vento, Austrum juxta terram flare inveni. Qui autem ventus supra Austrum antea flaverit, idem jam Austri locum habet. Aliquando quatuor aut quinque ventos eodem tempore, sed diversa altitudine, fantes per has machinas aërias mon. stravi. Horum ventorum singulus in vice sua super telluris superficiem favit. His notatis nequaquam mirum videatur cur fulmina, ex qua parte veniunt, ventum ex ea prognosticare 80lent. Plinius simpliciter de nubibus monet. "Nubes cum sereno cœlo feruntur, a quacunque parte id est, expectentur venti." [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

Ceterum cum tempestas est, venti diversis et subito mutantibus cursum fiaminibus flare solent, unde Virgilius, de tempestate agens, concurrentia

ventorum prælia vocat.

[ocr errors]

Sæpe ego, cum flavis messorem indu-
ceret arvis

Agricola, et fragili jam stringeret hor-
dea culmo,
Omnia ventorum

vidi :

concurrere prælia

Quæ gravidam late segetem a radicibus

imis

Sublime expulsam eruerent; ita turbine nigro,

Ferret hyems culmumque levem stipu lasque volantes."

[Virg. Geor. i. 321.]

Ventorum hoc e fulgure prognosticum a Theophrasto expressum videtur. Ἐὰν, νότου πνέοντος, βοῤῥάθεν ἀστράπτῃ, Taverat. [Theoph. Sign. Vent.] Etiam, Καὶ ὅθεν ἂν αἱ ἀστραπαὶ πυκναὶ γίνωνται, ἐντεῦθεν πνεύματα γίνεται· θέρους ὅταν ἀστραπαὶ καὶ βρόνται γίνωνται, ἐντεῦθεν πνεύματα γίνεται ἰσχυρά. ἐὰν μὲν σφόδρα καὶ ἰσχυρὸν ἀστράπτῃ, θᾶττον καὶ σφοδρό Tepov TVEVσovo. [Virg. Geor. i. 321.] A Plinio sensus paullo mutatur. "Cum ab Aquilone tantum (fulgurat), in posterum diem aquam portendit; cum a septemtrione, ventum; cum ab Austro vel Coro aut Favonio, nocte serena, fulguraverit, ventum et imbrem ex iisdem regionibus demonstrabit." [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.] Paullo inferius observat, Tonitrua matutina ventum significant; inbrem meridiana. [Plin. Hist. Nat. xviii. 35.]

66

Cæsareasque videt radianti in margine turmas:
Lignorum interea violenta compede vinctus,
Undarum vortex injecta mole laborat,
Atque repercusso luctantur litora fluctu.
Fervet opus, junctasque exæquat machina ripas.
Extemplo turbati animi; pavor, iraque gentes
Extimulant, trepidatque novo Germania marte.
Quin et terrificus Bardarum accendere clangor
Indigenas acies, totaque ardescere ripa

Agmina. Cœrulei ad strepitum coiere Suëvi,
Vangionesque truces, et torto crine Sicambri:
Signa canunt; reboant æris nemora excita pulsu,
Antraque barbarico sacrorum exercita cantu
Dant gemitum, sanctæque tremunt in litore sylvæ.
Tum Pater ingentis præsumens omina famæ,
Attollit faciem, et fatis dia ora resolvit.

"At Tu, siste pedem, qui jam felicibus armis
Fretus, adhuc placidos conturbas milite fines!
Indigetes metuas lucorum accendere Divos!
Coeruleos aditus sylvarum lugubre Numen
Insidet, et sacræ caliginis Horror obumbrat,
Pallentesque habitant Formæ, quas nocte silenti
Incola formidat: sæpe illum ad prælia cantu
Exacuunt Bardæ, et nemorum bacchata reclamant
Avia; quæ circum Teuthates fulminat ingens,
Turbineque armisono graditur mavortius Hesus,
Lucorumque pater Taranis.-Ne Tu irrita contra
Impius arma feras! neque enim tibi lecta valebunt
Agmina. Nonne vides, ut sacris cincta corollis
Votiva erumpit ferali ardore juventus!
Illis festa dies: ita pronæ in bella cohortes
Subjecere necem pedibus, dum fortia munit
Sanctus corda furor, patriæque amor anxius urget;
Quippe nec oppressam claudet mors inclyta vitam,
Nec mosti in Stygio pallebunt litore manes;
Sed florentem iterum membris induta juventam
Olim anima ad solitas remeabit martia sedes,
Atque iterum dulci pro libertate recumbet
Cara inter nemora, et patrii juga conscia cultus.

"Quo, furiose, ruis? Quid Romæ audacia quæret?
Arvane cincta gelu, et nunquam viduata pruinis
Litora, et antiquam populi turbare quietem!
Siste aquilas, Cæsar! neque enim me victor inultus
Pollueris. Magnum Ausoniæ prosternet honores
Exitium, serosque manet vindicta nepotes.

« AnteriorContinuar »