Imagens das páginas
PDF
ePub

De concordia facta inter regem Francorum et barones A.D. 1230. Circa eosdem dies, mense Septembris, convenerunt ad colloquium rex Francorum et regina mater ejus cum magnatibus illius regni, qui post mortem Lodowici regis guerram habuerant ad invicem, ut est superius dictum, ubi de pace tractantes talem concordiam firmaverunt; Provisum est autem communiter a proceribus præfatis, ut comes Campaniensis, qui hujus discordiæ causa principalis exstiterat, cruce signatus peregrinationem terræ sanctæ subiret ad militandum ibidem cum centum militibus contra inimicos Crucifixi; et præterea rex Francorum et mater ejus, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt, quod singulis redderent jura sua, et quod omnes homines terræ illius secundum rectas consuetudines et singulis debitas judicarent.

De reditu regis de Britannia in Angliam.

Jacebat interea rex Anglorum apud urbem Nannetensem cum exercitu suo, nihil agens, nisi quod thesauros consumpsit. Comites vero ac barones, cum Hubertus, regis justiciarius, non permisit ut contra hostes arma moverent, fecerunt inter se convivia juxta consuetudinem Anglicanam, et crapulis intendebant et poculis ad invicem, ac si dies Natalitios celebrarent, inter quos qui pauperes erant, rebus omnibus consumptis, equos distrahebant et arma, ut exinde ad tempus vitam ducerent infelicem. Tandem rex Anglorum, mense Octobris, dispositis rebus necessariis ad custodiam terræ illius, dimisit ibi milites quingentos et mille servientes stipendiarios, super quos principes constituit comitem Cestriæ Ranulphum,

Willelmum Marescallum, et Willelmum Albemarliæ comitem, cum quibusdam aliis viris bellatoribus et in opere martio præelectis; sicque rex naves conscendens post plurima maris pericula apud Portesmue

A.D. 1230. applicuit septimo kalendas Novembris. Venerunt autem multi diversæ professionis ad eum homines diversis illum exeniis honorantes; sed comes de Glovernia et de Clare Gilebertus de partibus illis rediens diem clausit extremum, cujus terrarum et honorum omnium rex Anglorum Huberto justiciario custodiam concessit.

De equitationibus factis in partibus transmarinis post discessum regis.

1

Post recessum regis Anglorum ex partibus transmarinis comes Cestrensis et alii principes militiæ regis cum toto ejus exercitu fecerunt equitationem per Andegaviam et per dies quindecim moram fecerunt in ea, et ceperunt castellum Guncier et complanaverunt illud, et villam combusserunt; deinde ceperunt castellum novum super Sartam, et illud subvertentes villam incendio tradiderunt; sicque cum impretiabilibus spoliis et prædis in Britanniam sunt reversi. Nec multo post Normanniam hostiliter ingressi ceperunt ibi castellum Punthursun, et eo complanato villam combusserunt, et absque rerum dispendio in Britanniam redierunt.

Eodem anno facta est eclipsis lunæ, remanente sibi brevissima claritate, quasi per spatium trium horarum, decimo kalendas Decembris, ipsa luna decima tertia existente.

A.D. 1231.

De exactione scutagii pro expeditione transmarina.

Anno Domini MCCXXXI. rex Anglorum Henricus ad Natale tenuit curiam suam apud Lamheiam, Huberto, Angliæ justiciario, necessaria omnia festivitati regiæ

1 Guncier is marked for correction in D. "The French translator reads Gonnord,' ii. p. 447" (Coxe).

procurante. Ac deinde, septimo kalendas Februarii, A.D. 1231. convenerunt ad colloquium apud Westmonasterium rex cum prælatis et aliis magnatibus regni, ubi exegit idem rex scutagium, de quolibet scuto tres marcas, ab omnibus, qui baronias tenebant, tam laicis quam prælatis; cui Richardus, Cantuariensis archiepiscopus, et quidam episcopi cum eo audacter resistentes dixerunt, quod non tenentur viri ecclesiastici judicio subjici laicorum, cum absque illis concessum fuisset scutagium in finibus transmarinis. Tandem post multas hinc inde disceptationes negotium, quantum ad prælatos reclamantes, usque in quindecim dies post Pascha dilationem accepit; omnes alii, tam laici quam clerici ac prælati, favebant regiæ voluntati.

De discordia inter regem et archiepiscopum.

Per idem tempus Richardus, Cantuariensis archiepiscopus, ad regem veniens conquestus est de Huberto, Angliæ justiciario, quod castellum de Tunebregge cum villa et pertinentiis ejus et alias quasdam terras Gileberti comitis de Clare nuper defuncti, quæ ad jus suum et ecclesiæ Cantuariensis spectabant, [injuste detinebat,] unde idem comes sibi et antecessoribus suis ipse et prædecessores sui ad recognitionem et homagium tenebantur; qua de causa regem rogavit, ut custodiam dicti castelli cum pertinentiis sibi restitueret et jura ecclesiæ Cantuariensis conservaret illæsa. Ad hæc respondens rex dixit, comitem præfatum de se tenere in capite, et vacantes custodias comitum et baronum et eorundem hæredum ad suam coronam usque ad ætatem legitimam pertinere, unde sibi licere proposuit tales custodias cui voluerit vendere vel conferre. Archiepiscopus vero, cum aliud responsum habere non potuit, excommunicavit omnes invasores possessionum prædictarum, et omnes, præter regem, qui cum eis communionem haberent, et tam pro his quam aliis de causis Romam

A.D. 1231. profectus jus suum et ecclesiæ suæ prosequi maturavit. Rex vero e contra, ut causam suam prosequeretur, magistrum Rogerum de Cantelo Romam cum aliis quibusdam nuntiis destinavit.

Eodem tempore, mense Aprilis, expleta solennitate Paschali, Richardus frater regis desponsavit comitissam Gloverniæ, sororem scilicet Willelmi Marescalli, comitis [de] Penbroc; et, nuptiis vix completis, idem comes Willelmus, in militia vir strenuus, in dolorem multorum diem clausit supremum, et Londoniis apud Novum Templum sepultus est juxta patrem suum decimo septimo kalendas Maii.

Quod Loelinus in Wallia crudeliter sævire cœpit.

Eodem mense Maio Wallenses de latibulis, ut sorices e cavernis, erumpentes terram, quæ fuit Willelmi de Brausia, flammis discurrentibus vastaverunt; sed, rege Anglorum illo tendente cum modica manu militari, ipsi ad suas more solito sunt reversi cavernas. Rex autem partes australes repetens dimisit in partibus illis Hubertum, justiciarium regni, ad reprimendum impetus eorundem ; sed illi, continuo ut audierant recessum regis, ad prædandum reversi, non longe a castro Montis-Gomerii provincias infestantes sævire cœperunt. Sed cum milites, qui erant in præsidio castri memorati, hoc cognovissent, ne tam libere sine offensione discurrerent, exierunt ad prælium contra ipsos, et viam revertendi præcludentes multos ex eis ceperunt et plurimos peremerunt; cumque illos, quos vivos ceperant, justiciario præsentassent, jussit omnes decapitari et regi Anglorum capita præsentari. Quod factum Loelinus nimis moleste ferens collegit exercitum copiosum, et terras baronum, qui in limbo Wallia degebant, et possessiones gravi depopulatione contrivit, et, nec ecclesiis neque personis ecclesiasticis parcens, matronas quasdam nobiles et puellas, quæ

causa pacis et salutis ad ecclesias confugerant, cum A.D. 1231. ipsis ecclesiis concremavit.

Quod rex, Loelino excommunicato, in Walliam exercitum conduxit.

Cumque hoc enorme factum ad aures regis pervenisset, collegit apud Oxoniam exercitum copiosum tertio idus Julii, ubi cum tota nobilitas Angliæ, tam cleri quam populi, congregata fuisset, episcopi omnes et ecclesiarum prælati, præsente rege, Loelinum cum suis fautoribus, qui ecclesias concremaverant, anathemate percusserunt; quo facto, rex exercitum promovens ad Herefordensem urbem cito volatu pervenit. Erat autem eo tempore Loelinus cum exercitu suo non longe a castello Montis-Gomerii in quodam prato, quod ripariam habebat vicinam paludibus obsitam, ubi militibus castri memorati dolosas insidias præparabat. Nam fratrem quendam de abbatia Cisterciensis ordinis, quæ prope erat, Cumira nuncupata, direxit Loelinus, ut dicitur, ad castellum; quem cum viderunt milites castelli transeuntem per eos, exierunt ut cum fratre loquerentur, et sciscitantes ab eo, si quid de Loelino rege audisset, respondit, quod viderat eum cum parvo comitatu in prato vicino, ubi exspectabat majorem numerum armatorum. Milites vero, cum a fratre requirerent, si possent ripariam et pratum equites cum securitate transire, respondit frater, "Pons," inquit, "qui ultra ripariam itinerantes ducere solebat, con"fractus est a Loelino, quia metuebat impetum vestrum ; " sed tamen poteritis secure, ubicumque volueritis, ri"pariam et pratum in equis transire, et Wallenses cum "paucis equitibus vel vincere vel fugare." Quo audito, adhibuit fidem falsis assertionibus fratris Walterus de Godardvilla, custos castelli, et præcipiens commilitonibus et servientibus, ut convolarent. ad arma, ascensis equis, ad locum celeriter pervenerunt; quos Wallenses

« AnteriorContinuar »