Imagens das páginas
PDF
ePub

Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis.

Tum sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deûm gens,
Aenea? vigila, et velis inmitte rudentes.
Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,

Nunc pelagi Nymphae, classis tua, perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor
Quaerimus. hanc Genetrix faciem miserata refecit,
Et dedit esse deas, aevomque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media atque horrentis Marte Latinos,
Jam loca jussa tenent forti permixtus Etrusca
Arcas eques. medias illis opponere turmas,
Ne castris jungant, certa est sententia Turno.
Surge age, et Aurora socios veniente vocari
Primus in arma jube; et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,

Ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.
Dixerat et dextra discedens inpulit altam,
Haud ignara modi, puppim. fugit illa per undas
Ocior et jaculo, et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
Tros Anchisiades: animos tamen omine tollit.
Tum breviter, supera adspectans convexa, precatur :
Alma parens Idaea deûm, cui Dindyma cordi,
Turrigeraeque urbes, bijugique ad frena leones;
Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo,
Tantum effatus et interea revoluta ruebat
Matura jam luce dies, noctemque fugarat.
Principio sociis edicit, signa sequantur,

Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se.
Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
Stans celsa in puppi: clipeum quom deinde sinistrà
Extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris: spes addita suscitat iras:
Tela manu jaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusqtie ea mira videri
Ausoniis; donec versas ad litora puppis
Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor.
Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignis:
Non secus, ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
İlle sitim morbosque ferens mortalibus aegris
Nascitur, et laevo contristat lumine coelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora praecipere, et venientis pellere terra.
Quod votis optastis, adest, perfringere dextra :
In manibus Mars ipse, viri. nunc conjugis esto
Quisque suae tectique memor nunc magna referto
Facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
Dum trepidi, egressique labant vestigia primą.
Audentis Fortuna juvat.

Haec ait, et secum versat, quos ducere contra,
Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit: multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu:
Per remos alii. speculatus litora Tarco,

Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda
Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu;

Advertit subito proram, sociosque precatur:
Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso;
Adrepta tellure semel. quae talia postquam
Effatus Tarco, socii consurgere tonsis,
Spumantesque rates arvis inferre Latinis:
Donec rostra tenent siccum, et sidere carinae
Omines innocuae. sed non puppis tua, Tarca.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
Solvitur, atque viras mediis exponit in undis:
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Inpediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora: sed rapit acer
Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit,
Signa canunt. primus turmas invasit agrestis
Aeneas, omen pugnae; stravitque Latinos,
Occiso Therone, virûm qui maxumus ultro
Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
Per tunicam squalentem auro,
latus haurit apertum.
Inde Lichan ferit, exsectum jam matre peremta,
Et tibi, Phoebe, sacrum; casus evadere ferri
Quod licuit parvo. nec longe, Cissea durum,
Inmanemque Gyan, sternentis agmina clava,
Dejecit leto nihil illos Herculis arma,

:

Nec validae juvere manus, genitorque. Melampus,
Alcidae comes usque, gravis dum terra labores
Praebuit. ecce Pharo, voces dum jactat inertis,
Intorquens jaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas

Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon;

Dardania stratus dextra, securus amorum,

Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres :
Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
Progenies septem numero, septenaque tela
Conjiciunt. partim galea clipeoque resultant
Inrita; deflexit partim stringentia corpus

Alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:
Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graiùm
Iliacis campis: tum magriam conripit hastam
Et jacit illa volans clipei transverberat aera
Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem
Sustentat dextra trajecto missa lacerto

Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem :
Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto,
Aenean petiit sed non et figere contra

Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausus
Advenit, et rigida Dryopen ferit eminus hasta
Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit, trajecto gutture; at ille
Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem.
Tris
Threïcios Boreae de gente suprema,
quoque
Et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit casus. adcurrit Halesus,
Auruncaeque manus: subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis expellere tendunt
Nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
Ausoniae. magno discordes aethere venti
Proelia ceu tollunt, animis et viribus aequis ;
Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt:

Anceps pugna diu: stant obnixa omnia contra.
Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
Concurrunt haeret pede pes, densusque viro vir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
Inpulerat torrens, arbustaque diruta ripis,
Arcadas, insuetos acies inferre pedestris,
Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
Aspera quis natura loci dimittere quando
Suasit equos; unum quod rebus restat egenis,
Nunc prece, nunc dictis virtutem adcendit amaris :
Quo fugitis, socii? per vos, et fortia facta,
Per ducis Euandri nomen, devictaque bella,
Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
Fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
Est via, qua globus ille virûm densissimus urget:
Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt mortali urgemur ab hoste
Mortales totidem nobis animaeque manusque.
Ecce maris magna claudit nos objice pontus:
Deest jam terra fugae. pelagus Troiamne petemus?
Haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,

Fit Lagus hunc, magno vellit dum pondere saxum,
Intorto figit telo, discrimina costis

Per medium qua spina dedit: hastamque receptat
Ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
Ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,
Dum furit, incautum crudeli morte sodalis,
Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenium petit, et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,

« AnteriorContinuar »