Imagens das páginas
PDF
ePub

At vero ut voltum vidit morientis et ora,

Ora modis Anchisiades pallentia miris,
Ingemuit graviter miserans, dextramque tetendit:
Et mentem patriae subiit pietatis imago.

Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua teque parentum
Manibus et cineri, si qua ́est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem ;
Aeneae magni dextra cadis. increpat ultro
Cunctantis socios, et terra sublevat ipsum,
Sanguine turpantem comtos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
Volnera siccabat lymphis, corpusque levabat
Arboris adclinis trunco. procul aerea ramis
Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum juvenes ipse aeger, anhelans
Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam :
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit,
Qui revocent, maestique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant.
Flentes, ingentem, atque ingenti volnere victum.
Adgnovit longe gemitum praesaga mali mens.
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
Ad coelum tendit palmas, et corpore inhaeret.
Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
Quem genui? tuane haec genitor per volnera servor,
Morte tua vivens ? heu, nunc misero mihi demum
Exsilium infelix! nunc alte volnus adactum !

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen.
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis,
Debueram patriae poenas odiisque meorum.

Omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam. simul hoc dicens adtollit in aegrum
Se femur; et, quamquam vis alto volnere tardat,
Haud dejectus, equom duci jubet, hoc decus illi
Hoc solamen erat: bellis hoc victor abibat
Omnibus. adloquitur maerentem, et talibus infit:
Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
Viximus. aut hodie victor spolia illa cruenta,
Et caput Aeneae referes, Lausique dolorum
Ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
Occumbes pariter. neque enim, fortissime, credo,
Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.
Dixit, et exceptus tergo consueta locavit

Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis ;
Aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina.
Sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens
Imo in corde pudor, mixtoque insania luctu:
Atque hîc Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas adgnovit enim, laetusque precatur :
Sic pater ille deûm faciat, sic altus Apollo !
Incipias conferre manum.

Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
Terres? haec via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus, nec divom parcimus ulli.
Desine. jam venio moriturus, et haec tibi porto
Dona prius. dixit, telumque intorsit in hostem ;
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens: ter secum Troïus heros

Inmanem aerato circumfert tegmine silvam.

1

Indé ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua;
Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se adrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Inplicat, ejectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt coelum Troësque, Latinique.
Advolat Aeneas, vaginaque eripit ensem,

Et super haec: Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi? contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit coelum, mentemque recepit:
Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ?
Nullum in caede nefas. nec sic ad proelia veni,
Nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro;
Corpus humo patiáre tegi. scio acerba meorum
Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem :
Et me consortem nati concede sepulcro.

Haec loquitur, juguloque haud inscius adcipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

Zz

LIBER UNDECIMUS,

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Praecipitant curae, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropaeum,
Bellipotens aptat rorantis sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:

Maxuma res effecta, viri: timor omnis abesto,
Quod superest: haec sunt spolia, et de rege superbo
Primitiae manibusque meis Mezentius hicc' est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis, et spe praesumite bellum:
Ne qua mora ignaras, ubi primum vellere signa
Adnuerint Superi, pubemque educere castris,
Inpediat; segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait; egregias animas, quae sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus maestamque Euandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem

Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum:
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
Servabat senior: qui Parrhasio Euandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus aeque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnis famulûmque manus, Troianaque turba,
Et maestum Iliades crinem de more solutae.
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, maestoque inmugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore volnus
Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
Tene, inquit, miserande puer, quom laeta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres.

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non haec Euandro de te promissa parenti
Discedens dederam : quom me conplexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acris esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis.
Nos juvenem exanimum, et nil jam coelestibus ullis
Debentem, vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis.

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?
Haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis
Volneribus pulsum adspicies: nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. hei mihi, quantum
Praesidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iüle!
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit

« AnteriorContinuar »