Imagens das páginas
PDF
ePub

est, et in rebus tractandis, ornandis, et carmine persequendis non minus felix fuit, quam in inveniendis et excogitandis. Vellem id uno in loco a me exponi posset! Sed factum hoc est in singulis carminis partibus singulisque locis opportunius, et, ne hoc loco in immensum rerum campum evagetur disputatio, ratio nobis nonnullorum tantum habebitur, quae quidem praecipua et gravissima videbuntur. Spectant ea partim ad Homericam imitationem cum in descriptione carminis tum in singulis partibus ac locis; partim ad elegantiorem phantasmatum et narrationis omnino habitum; partim denique ad orationis dignitatem et ornatum.

XI. Ipsam Aeneidis ideam, descriptionem, et dispositionem partium ad Homericum partim Odysseae partim Iliadis exemplum factam esse negari nequit; Efficti enim errores Aeneae ad exemplum Ulyssis, et eorum, quae in Italia ab Aenea geruntur, magna pars adumbrata ad exemplum Iliadis; pauca quoque carminis lumina locaque insigniora, et rerum orationisque ornamenta esse arbitror, quae a Virgilio sine exemplo inventa, et tum primum ex ipsa rerum natura adumbrata et descripta esse, affirmari posse putem. Certe paucissima ex iis occurrere memini, quorum non aut exempla aut semina aut materias modo rudes modo inchoatas ac praeformatas ex Graeco aliquo poeta excitare aliquis possit. Atqui ex Graecis poetis tam pauci ad nos pervenerunt; quid? si plures essent superstites, maxime Alexandrini? eos enim inprimis, quod suspicor, Virgilius assidue tractavit et orationis colorem inde duxit. Neque dici potest, non studio, sed casu aut necessitate, Graecum et Romanum poetam, dum eundem rerum et sententiarum orbem libero mentis meatu pervagantur, in idem phantasma aut sensum aut dictum incidere potuisse ac debuisse. Factum hoc utique et saepe. Nec alterum, quod fortë moneas, negari potest,

multa passim ab Ursino, Guellio, Cerda, Clarkio, forte et ab aliis pro imitatis et adumbratis afferri temere, quae partim similitudinem tantum, interdum et hanc satis obscuram, habeant, partim talia sint, ut sanus quisque et rerum intelligens homo, si easdem res exponat, iisdem modis ac verbis, iisdem sensibus ac sententiis usurus sit; cuiusmodi multa a me omissa sunt, nonnulla eo consilio apposita, ut comparatione facta saltem delectent. Maroni tamen innumeris in locis Graeca, Homeri inprimis, ante oculos fuisse, probant plura, et primum quidem totius carminis descriptio ab Homero petita, tot versus ad verbum latine conversi, tot loca, quae exquisitiorem cultum et ornatum vel acumen vel doctrinam aut aliud quid reconditac naturae produnt, quae ea simplicitate, ut reliqua, enuntiaturus erat, nisi fuisset, qui iam occupaverat; fieri enim solet, ut, si qua ab alio iam proprie dicta sunt, ne in eadem verba incidas, ornate ea et acute eloquaris; porro graeca ratio flectendi verba vel orationem, quae ad indolem poeticae dictionis Virgilianae et genium pertinet; tum poetae ipsius professio Ge. III, 10 Primus ego in patriam mecum

Aonio rediens deducam vertice Musas; tandem veterum auctoritas, ut Senecae Suasor. III, qui Virgilium non surripiendi caussa, sed palam imitandi, hoc animo, ut vellet agnosci, in multis versibus alios expressisse affirmat. Manifesta haec imitationis Homericae vestigia in quam diversas partes laudis vel reprehensionis a viris doctis deflexa sint, longum est dicere *). Aliis nihil divinius fuit imitatore

*) Comparationes Virgilii et Homeri instituerunt multi inde a Macrobio Sat. V. Librum singularem concinnavit Fulv. Ursinus. Sed piget videre viros doctos plerumque accedere ad eam rem studio in alterutrum poetam incensos, adcoque id agere, ut alterum deprimant, alterum immodicis laudibus extollant, facereque adeo eos utrumque sine subtili iudicio. Haerent porro in verbis et versibus singulis, nec summam carminis et partium con

Virgilio, aliis nihil ieiunius et sterilius. Equidem hoc in loco multa esse video, quae nec laudi magnopere nec veniae locum faciant, sed quae rei naturae et rationi ita sunt consentanea, ut, quomodo aut quare aliter se habere debeant, caussa idonea non appareat. Summam carminis ad Homericum exemplum constitutam esse vidimus. Cum itaque semel ad Odysseae et Iliadis tamquam magisterium Aeneidem composuisset poeta; quidni Homerum in partibus quoque aut singulis locis sequendum putaret? et, cum omnino vestigiis eius insisteret, quandoquidem argumentum affine ac simile tractabat, difficile erat cavere, ne in easdem passim rerum ideas, eadem phantasmata, easdem sententias, eadem non incurreret. Sunt autem multa, quae uno tantum modo recte dici et efferri possunt; multa, quae, si naturae consentanea esse debent, variare velle ineptum sit. Praeterea non facile assequare, quomodo poeta doctus et Graecorum poetarum lectione subactum habens et ornatum ingenium, cum se ad opus suum converteret, ita omnia, quae legerat, animo expellere et exturbare potuisset, ut nihil ex pristina lectione obversaretur animo: maxima autem eorum, quae imitatione expressa dici possunt, pars eiusmodi est, ut non tam data opera et studio Homerica verba aut sententias reddere voluisse videri possit, quam ut potius in ea incidisse videri debeat, ipsa re ea, quae olim lecta et cognita in simili argumento memoria tenebat, iterum ad animum revocante. Atqui hoc imitandi genus, tantum abest, ut repre

centum respiciunt, eoque animum ab eo avocant, quod in considerationem adduci debebat. Discrimen primarium statim ipsa temporum, quibus uterque vixit, et hominum, quibuscum vixerunt, et sermonis, quo usi sunt, diversitas inferre debuit. Virgilius arte et studio finxit ingenium, et ad sublimitatem ac dignitatem, ad elegantiae sensum aliquem in rebus et verbis, expolivit. Quam diversa in Homero fuerint omnia, hoc loco exponere nihil attinet.

hendi possit (etsi nonnulli id faciunt in nostris quoque poetis, etiam in ingeniosissimo, Wielando), ut poetam doctum nihil magis arguat et deceat. Sed in Virgilio reprehendendo vel laudando id, quod primo loco reputandum erat, non meminerant viri docti, poetam, etiamsi ingenium eum ad nova et intacta tulisset, hoc suae aetati suisque popularibus tribuere debuisse, aut saltem in opinione eius temporis communi excusationem habere, cum ad artem poetae et ad maiorem carminis suavitatem pertinere crederetur, si multa ex Graecis essent expressa vel adumbrata.

XII. Hoc aetatis suae iudicio, a nostro forte sensu prorsus alieno, continetur defensio poetae, et caussa perorata est, si illud demonstratum dedero. Scilicet Romani litterarum lumen a Graecis acceperant; sermonem suum ad Graeca expolierant et locupletarant; ex Graecis primi poetae fabulas, mox et epica carmina, converterant*); ad Graeca exempla se composuerant ii, qui primi elegantiae et venustati orationis studuerant **). Perlustret mihi aliquis veterum poetarum ante Virgilium fragmenta, inprimis Ennii, pleraque ex Graeco aliquo poeta aut latine expressa aut imitatione adumbrata videbit. Etiam Plautus ac Terentius toti fere ex Graecis vel ad Graecos comparati et constituti sunt. Ad Graeca prorsus ingenia se composuere Romani; in Graecis pueritiam et adolescentiam consumebant. Ex multis scriptorum, inprimis Ciceronis, locis notior res est, quam ut plura de ea monenda sint. Itaque, etsi exculto iam sermone Romano, et pluribus Romanorum inge

*) Ita Cn. Matius Iliadem (unde fragm. apud Scalig. ad Varron. de LL. VI, pag. 149 Stephan.), Varro Atacinus Argonautica. **) Graeca expressit in epicis Catullus. Hoc idem fecerat C. Helvius Cinna in Smyrna sua, Augustei autem aevi memorantur multi, qui epe ex Graecis fabulis composuerant. conf. Ovid. Epp. ex Ponto IV, 16.

niorum fetibus in publicam lucem eductis, tamen ne sub Augusto quidem destiterunt summi viri Graeca exprimere latine, cum Graecis ornatu certare, eorum inventa sua facere, multo magis si novum carminis genus in Romanas litteras inferrent. Horatii quidem Carmina pleraque ex Graccis Lyricis adumbrata esse nullus dubito; quandoquidem inter tam pauca fragmenta ex istis lyricis servata vix unum et alterum est, cuius non imitationem ab Horatio factam excitare possis; quid itaque futurum putabimus, si Lyricos Graecos inte gros cum Horatio comparare liceret! Neque aliter se rem in Catullo, Propertio, Ovidio aliisque habituram esse credere fas est, si Graeci Elegorum scriptores, inprimis Alexandrini poetae, adhuc exstarent. Quis itaque Virgilium reprehendat, quod popularium suorum sensum, iudicium ac morem, sequutus totum se ad Graecos poetas in suis carminibus exprimendos applicuit? Nova accedere videbatur voluptas, quae delectationem in maius auctam afferret, si praeclara et suavis sententia simul graeci loci recordationem faceret, unde esset expressa. In Aeneide itaque pauci sunt mores (seu characteres), vix ullum factum notabilius, vix locus aliquis praestantior, in quo non poetae alicuius Graeci, inprimis Homeri, vestigia agnoscas. Sed in eadem Aeneide multo doctiorem et ingeniosiorem imitatorem agnoscas facile, quam in Bucolicis, in quibus multa passim aliena a rerum veritate et ratione posita notavimus, et alia facile notari possunt, in quae poeta imitandi studio parum subtili incidit, ut cum pastor indoctus Ararim et Oaxem memorat, aut in aliis: nuper me in littore vidi, aut: novimus et qui te, et id genus alia. Neque vero haec Graecorum imitatio aut ingenio carere aut iudicio putanda est; est enim illa nequaquam servilis aut affectata, cuiusmodi ab ingenio exili et ignavo proficisci solet, neque in alterius poetae verbis, mo

« AnteriorContinuar »