Imagens das páginas
PDF
ePub

Extulerat, matris Ledæ mirabile donum;
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

655

Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ; 660
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

[ocr errors]

Nate, meæ vires, mea magna potentia, solus, "Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis, "Ad te confugio, et supplex tua numina posco. "Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum "Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ, "Nota tibi, et nostro doluisti sæpe dolore. "Hunc Phonissa tenet Dido, blandisque moratur "Vocibus; et vereor, que se Junonia vertant Hospitia haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma "Reginam meditor, ne quo se numine mutet, "Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.

[ocr errors]

665

670

675

[ocr errors][ocr errors]

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem: Regius accitu cari genitoris ad urbem

"Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

"Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ;
"Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera
"Aut super Idalium sacrata sede recondam,
"Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit ;
"Tu faciem illius noctem non amplius unam
"Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus :
"Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido

[ocr errors]

Regales inter mensas laticemque Lyæum,
"Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
"Occultum inspires ignem, fallasque veneno.'
Paret Amor dictis cara genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum

680

685

690

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit ;
Jam pater Æneas et jam Trojana juventus,
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates;
Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri,
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ, mirantur Iulum,
Flagrantisque dei vultus, simulataque verba,
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Æneæ colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret, et interdum gremio fovet; inscia Dido,
Insideat quantus miseræ deus! At memor ille
Matris Acidaliæ, paulatim abolere Sychæum
Incipit, et vivo tentat prævertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis :
"Jupiter-hospitibus nam te dare jura loquuntur,-
"Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis
"Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
"Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno;
"Et vos, o, cœtum, Tyrii, celebrate faventes."

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque libatum summo tenus attigit ore,
Tum Bitiæ dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas

740

745

Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam, solisque labores,
Unde hominum genus, et pecudes; unde imber et ignes ;
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,
Quid tantum Oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,
Multa super Priamo rogitans, super
Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis,
Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
Imo age et a prima dic, hospes, origine nobis
"Insidias," inquit, "Danaûm, casusque tuorum,
Erroresque tuos; nam te jam septima portat
"Omnibus errantem terris et fluctibus æstas."

66

Hectore multa; 750

755

ENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem,
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis? et jam nox humida cælo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Troja supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

5

10

Incipiam. Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,

Instar montis equum divina Palladis arte

15

Edificant, sectaque intexunt abiete costas;

Votum pro reditu simulant: ea fama vagatur.
Huc delecta virûm sortiti corpora furtim

Includunt cæco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima famā

20

Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis:

Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portæ ; juvat ire, et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.

25

Hic Dolopûm manus, hic sævus tendebat Achilles;
Classibus hic locus; hic acie certare solebant.
Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,
Et molem mirantur equi, primusque Thymates
Duci intra muros hortatur, et arce locari;
Sive dolo, seu jam Trojæ sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Præcipitare jubent, subjectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

Et procul: "O miseri, quæ tanta insania, cives ?
"Creditis avectos hostes? aut ulla putatis
"Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes?
"Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
"Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos venturaque desuper urbi,
"Aut aliquis latet error: equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
Sic fatus, validis ingentem viribus.hastam

[ocr errors]

In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavæ gemitumque dedere cavernæ.
Et, si fata deûm, si mens non læva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres !
Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidæ; qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis,
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno
Disce omnes.

Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit,

30

35

40

45

50

55

60

65

"Heu, quæ nunc tellus," inquit, "quæ me æquora possunt Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat? 70

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »