The Georgics of Virgil

Capa
Richard Alsop, 1800 - 120 páginas

No interior do livro

Páginas seleccionadas

Outras edições - Ver tudo

Passagens conhecidas

Página 222 - inquit " miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor ? En iterum crudelia retro 495 fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iam que vale: feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas...
Página 104 - Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Página 104 - Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ! Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari...
Página 148 - Saepe diem noctemque, et totum ex ordine mensem, Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis : tantum campi jacet. Omnia secum Armentarius Afer agit, tectumque Laremque, Armaque Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Página 210 - Omnia sub magna labentia flumina terra Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, Saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, 370 Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus : quo non alius per pinguia culta In mare purpureum violentior effluit amnis.
Página 188 - ... mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat...
Página 174 - PROTINUS aerii mellis caelestia dona Exsequar. Hanc etiam, Maecenas, aspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces totiusque ordine gentis Mores et studia et populos et proelia dicam.
Página 106 - Sarrano dormiat ostro ; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510 exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
Página 40 - Jam variae pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos humeris infundere rores, Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Página 122 - Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent ; tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.

Informação bibliográfica