No interior do livro

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Páginas seleccionadas

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 172 - Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit. In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector 270 visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi qualis erat...
Página 38 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Página 72 - Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos ; Et vera incessu patuit dea. Ille, ubi matrem 405 Agnovit, tali fugientem est voce secutus : Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis Ludis imaginibus ? cur dextrae jungere dextram Non datur, ac veras audire et reddere voces ? Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit.
Página 40 - Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet — Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras — Dorsum immane mari summo ; tres Eurus ab alto no In brevia et Syrtes urguet — miserabile visu — Illiditque vadis atque aggere cingit arenae.
Página 30 - Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi Superum, saevae memorem lunonis ob iram, 5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Página 318 - Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
Página 176 - Arma amens capio ; nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 315 cum sociis ardent animi ; furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. 'Ecce autem telis Panthus elapsus...
Página 336 - Portus ab accessu ventorum immotus etmgens 570 Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis : Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum, et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis 575 Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Página 110 - Hic canit errantem lunam solisque labores, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, quid tantum Oceano properent se tingere soles 745 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Página 52 - Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati nee jam exaudire vocatos. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, »» Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Informação bibliográfica