Imagens das páginas
PDF
ePub

5. That for is mine which coins tus efor breath
Inspired then living, & bequeathed in death:
But now the read shail have on yonder tice,

For over silent, since despised by thee. - pipe. I Post.

10

P. VIRGILI MARONIS

25 Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin
Judice te metuam, si numquam fallat imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura

Atque humilis habitare casas, et figere cervos,

30 Hædorumque gregem viridi conpellere hibisco! marsh. maisons-
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.

Pan primus calamos cera conjungere pluris
Instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:

35 Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

Est mihi disparibus septem conpacta cicutis a pipe made of the foltor
Fistula, Damœetas dono mihi quam dedit olim tok of Lemlock..

Et dixit moriens: te nunc habet ista secundum:

Dixit Damotas; invidit stultus Amyntas.

40 Præterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

regionum modo angustius modo latius pa-
tuerunt; non longe ab urbe Pleurone. Quod
Aracynthus Actaus vocatur, puta eo spectare,
quod mons ille fuit in finibus Boeotia et At-
ticæ, unde Acteus; omnis enim Attica
Actea dicitur, h. e. littoralis, ab acte, quae
pro littore dicitur. Sextus 1. 1. 'Agánuro;
τῆς ̓Αττικῆς ἐστιν ὅρος. Add. Barth. ad
Stat. II. Theb. 239. İlla (Diana) suas Cyntho
comites agat, hæc (Pallas) Aracyntho.

25 E Theocr. XI. 34. sqq. Verum in eo
commode hæc de Cyclope dici poterant; non
æeque nunc de pastore, qui melius fonte, rivo,
amni, pro speculo utitur. Alb. Gentilis de
lacu Mantuano accipere maluit, ut En. I.
224. mare de Timavo. Quum placidum
ventis staret mare, h. a ventis, per ventos.
v. inf. Ge. IV. 484. Explicat Seneca Quæst.
nat. V. pr. Itaque si legeris: Quum placidum
ventis staret mare, scito illud non stare, sed
leviter succuti, et dici tranquillum, quia nec
huc nec illuc impetum capiat. Est hoc philo-
sophi argutantis. Quantopere Tassus, dum
eandem rem in Amynta ornare vellet, a rerum
natura recesserit, docuere viri docti,

28 O tantum libeat, ut Theocr. XI. 65. sordida rura, h. 1. non in vitium dictum, sed pro vilis, pauper. Servius tibi sordida jungit, quæ tibi sordent. 29. figere cervos, si feræ sunt, telo, jaculo, Georg. I. 308. Æn. V. 516. VI. 803. Venationis tamen studium a vita pastorum alienum esse videtur. Præstat

hactenus alterum, quod Servius habet: “aut
furcas, quæ figuntur ad casa sustentationem:
quae dicta sunt cervi, ad similitudinem cor-
nuum cervinorum." In re militari obvia est
VOX. In vita communi aut pastoritia vox non
æque occurrit, et omnino poëta non satis
caute dilogiam intulit: dum figere cervos
dixit. 30. hibisco. Hibiscus e malvarum
agrestium genere esse creditur, Græcorum
althea: etsi, quæ de ea disputantur a viris
doctis, parum certa sunt. Jam h. 1. duplici
modo ejus notio constituitur: aut ut sit, ad
hibiscum, tanquam ad herbam pabularem: a
ut hibisci caulis et virga intelligenda sit, qua
pastor utitur ad compellendum gregem. Haud
diffiteor mihi nunc præferendum videri prius
illud; est enim hibiscus pabuli genus et planta
esculenta: Calpurn. Ecl. IV. 32. viridique
famem solarer hibisco.

: aut

34 Nec te poeniteat, pigeat, molestum videatur aut parum te dignum. 35. quid non f. omnia fecisset, nihil intentatum relinquens. Nota formula. Corydon igitur cantu fistulæ excellebat: ejusque artis æmulus erat Amyn

tas.

36. cicutis pro cannis. Eel. V. 85. Expressa quidem hæc a multis, satis ingeniose tamen ab uno Popio Pastor. II. 39. si expendas ac compares versus 43. 44.

40 E Theocr. XI. 40. sq. III. 34. sq. nec tuta m. valle reperti, commendat donum a difficultate; periculo a feris contemto capreas has silvestres ceperat. conf. Ovid

Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
45 Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
50 Mollia futeola pingit vaccinia caltha.grie-
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:

Met. XIII. 834. sq. quo toto loco banc Eclogam ante oculos habuit. Ovem præbere ubera capreolis, exemplo non caret. 41. sparsis pellibus albo, ut maculæ fuerint albæ. Ducta res e Theocr. XI. 41. etiam nunc vero, quia accessu temporis mutant colorem, ait Servius. Nisi, durius quidem, ad siccant referas; etiamnum lactent. 42. die, quotidie Ecl. III. 34. En. XI. 397. 44. Et faciet, abducet; ex Theocr. III. 36. Ad 45. cf. XI. 47. 56. 57.

46 ferunt Nympha. Repente a vita vera et communi aberrat poeta, et transit in vitam mythicam et poeticam; quod vix bene fit. Forte tamen non nimium in hoc argutandum; ita enim loqui et deos deasque agrestes lusibus pastorum interesse dicere, genus carminis bucolici fert. Splendidi autem hi versus 46-55. 47. Pallentis violas, sunt violeæ flavæ inter vernos flores numeranda; Auxóïov s. albam violam, flore sive albo sive flavo sive purpureo, Vocant veteres. Pallens vero pro flavo; si corpora hominum calidiore in plaga viventium reputes, quæ, cum pallent, subflavescunt. Papavera sunt ex genere silvestri, flore rufo, quod in arvis cum hordeo maxime nascitur. 48. Narcissus ex eo utique genere est, quod nos ita appellamus. Quae Julius Sabinus h. 1. habet de Narcisso, coronis Erinnyum destinato, petita sunt ex Schol. Sophocl. (Ed. Col. 681. Anethum in nostris hortis visitur, flore flavo, avov etiam Theocritus cum rosis et violis jungit VII. 63: Dubites tamen de alio loco Idyll. XV. 119. Cum malvis et τρίο jungit τό τ' εὐθαλὲς ὅλον ἄνηθον Mosehus Idyll. III. 101. 49. Casia a Plinio inter herbas ac flores recensetur coronarios, et

inter eos, quos circa alvearia serere jubet. Vulgo lavendulam nostram esse putant. Sed Martinus, comparatis inter se Plinio, Dioscoride, ac Theophrasto, docet, Casiam hanc esse cnetron Græcorum, s. Thymelaan lini folio, quæ grana cnidia fert. 50. pingit vaccina, variat; caltha, tamquam flore diversi coloris, intexens herbis n. violas et reliqua. conf. En. VII. 488. mollia, tenera, ut Ecl. V. 38. VI. 53.

51 cana-tenera lanugine mala. Xvodovra. Intelligunt vulgo mala cydonia, s. cotonea, quæ cana lana s. lanugine obduci satis constat. Quum tamen ea palato puellæ parum grata fuisse videri possint, conjicit Martinus significari a poëta præcocia. Sed vulgata interpretatio confirmari etiam potest ex Alcimi Epigrammate Antholog. Burm. T. I. n. 211. quod ex h. 1. expressum, ubi hæc mala redduntur velleribus hirsuta cydonia camis. Calpurn. Ecl. II. 90. 91. ut in arbore sæpe notavi Cerea sub tenui lucere cydonia lana. 53. cerea pruna, sive flava, sive matura; hoc sensu dictum illud Alcmanis, quod h. 1. laudat Fabric. ungívav iwwgav, illo videtur accipere Ovid. Met. XIII. 818. cf. Intpp. ad Horat. I. Carm. 13. cerea Telephi brachia. 54. proxima myrte, quæ in calatho proxima laureis frondibus ponetur; et junguntur fere. v. Horat. Od. III. 4. 19. Laurus vero non est accipienda de eo genere, quae accuratius laurocerasus dicitur, et versus finem sæculi XVI. ex Trapezunte et Constantinopoli ad has terras allata fuit, sed de ea lauro, quæ in silvis et sæpibus passim per Italiam visitur.

60. See that delights in Sylvan scenes appear; Descending Gods have four Elysium herk In woods Wight Venus with adonis strayed,

50

and charte Frana Laur to the forest shade - Pas. II. 59.

12

P. VIRGILII MARONIS

55 Sic positæ quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum,
Perditus, et liquidis inmisi fontibus apros.

60 Quem fugis, ah demens? habitarunt di quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;
65 Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,

Et sol crescentis decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

56 Rusticus es, stultus; nisi poëta exprimere
voluit Theocr. XX. 3. Banóλog wv EXELS ME
xúσaι ráhav; quod tamen paullo argutius
esset dictum. 57. Iollas, dominus Corydonis
et pueri hujus delicati. Fluctuat autem in sqq.
et jactatur variis curis animus miseri amantis
ab alio ad aliud abreptus.

58, 59 Ita intelligo: me miserum! qui munerum mentionem feci, quibus te expugnare et mihi conciliare vellem; quam meæ caussa male ipse consului, quum, ut munerum rationem habeas, te horter; habes enim herum tuum, amatorem, qui multo majoribus te corrumpere possit. Perditus, n. amore,

amens.

Ecl. VI. 88.

60 habitarunt di quoque silvas. Notum exemplum Phoebi. Ovid. Art. II. 239. Tib. II. 3. 11. Paris autem inter pastores adolevit. Pallas vero modiàs, modixos, dngaía satis nota. Enimvero quid est, quas condidit? An plures arces, angonóλes, Minervam condidisse constat? Scilicet revocanda res ad solas Athenas. Etiam haec paullo doctiora, quam pro pastorum ingenio, videri debent. Ornavit hæc Popius Pastor. II. 59. sqq.

63 Ex Theocr. X. 30. quo loco, quidquid Grammatici pro Virgilio dicunt, multo commodius et elegantius positum est. Hic Corydon inter alias animi estuantis curas ardoris sui incredibilem vim et impetum sive exponere sive excusare putandus est. Torva est truculenta, ipso adspectu terribilis, Bhoovgú. sequi autem non uno sensu ponitur. 64. Cytisus fruticis genus, rhamno similis, co

lore albicante, ramis fere cubitalibus, jucundo foliorum odore et sapore, apibus et capris gratum. 65. trahit sua q. voluptas, amor, libido. Theocr. X. 31. unde hæc conversa, yw d'iπì tív μepávua.. 66. aratra ex jugo suspensa, inverso vomere, ut solum verrant, protracta. Ad v. 67. cf. Ec. I. 84. Horat. Epod. II. 63. videre fessos vomerem inversum boves collo trahentes languido. Color horum versuum petitus ex Theocr. II. 38. 39. Græcis una voce est Beλuriç. 68. Theocr. VII. 56.

69 Ex eodem XI. 72. sq. 70. Semiputata tibi f. cf. ad Ecl. I. 57. et Georg. II. 410. Objurgat se ipsum, quod amori indulgens curam operis rustici negligit. Servius ad h. 1. superstitionem veterum commemorat, in sacris dici furore corripi eum, qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus imputatis ; atque talis lex inter Numæ leges memoratur : Dus ex imputata vite ne libanto. Cujus opinionis ad acuendam rusticorum industriam summa vis esse debuit. Amputantur autem vites bis in anno, primum æstate, deinde post Idus Octobres, ut maturitatem capere fructus et sole coqui possint. Colum. V. 5. Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque ac frigidis estate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur, ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat. De altera hac amputatione accipiendus locus Theocriti VII. 134. quod apparet, si conferas ib. vss. 24. 25. Idem in arboribus fieri necesse est, quibus vites se adjungunt, et susti

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco.
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

ECLOGA III.

PALEMON.

ARGUMENTUM.

Disceptant hoc carmine alternis versibus duo pastores, Damotas mercenarius, Ægonis oves pascens, et Menalcas, puerili ætate (v. 33.) constitutus, et puerili petulantia alterum lacessens: cujus carminis, amœbæum illud dicitur, ea lex est, ut is, qui respondet, iisdem versibus ac numeris aut contrarium aut majus et pulchrius aliquod dicat, aut ulla alia ratione simile quid subjiciat. Neque ex eodem omnia argumento necesse est esse petita, sed a variis ac diversis plane rebus arcessita; cujus quidem rei bene memores esse debemus, ne argutemur in constituendo sententiarum ordine et nexu. Etiam nostro tempore ejus generis carmina apud Italos in pretio haberi, et laudari poëtas Improvisatori, nota res est (cf. Spencius, Anglus elegantissimus, Ecl. VII. pr.). Occasio hujus certaminis parum feliciter a conviciis mutuis et probris, quibus se invicem lacessunt, petitur, in quibus non modo honesti et decori nulla ratio habita, verum ne id quidem, quod poëtæ nomen et naturam efficit, spectatum est, ut non nisi gratæ et jucundæ res exhiberentur. Nec omnino inventi magna laus esse potest, non modo in summa carminis; est enim petitum argumentum ex Theocrito Idyll. IV et V; verum et in singulis versibus pastorum sibi respondentium: nihil enim in illis est, quod naturali aliquo sententiarum ordine vinctum vim ad animum habeat. Singula disticha sunt singula carmina; scopa solutæ. De tempore hujus carminis v. Vita Virgil. a. 711. cf. 709. Agitur res inter pascua et greges per agros gramen carpentes. cf. v. 55.

MENALCAS. DAMŒTAS. PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibœi?

DAMCETAS.

Non; verum Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram

nentur, ne æmula umbra viti noceat. 71. quorum indiget usus, quæ ad usum vitae rusticae necessaria; scil. vas aliquod, vel calathum. 72. mollis, flexilis, vygós.

ECLOGA III.

1 Ex Theocr. IV. 1. sq. cujum jam desueta vox erat; sic rure loquuntur, addebat Virgiliomastix, ut Pseudo-Donatus §. 61.

Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur, 5 Hic alienus oves custos bis mulget in hora: Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMCETAS.

Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello.

MENALCAS.

10 Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis Atque mala vitis incidere falce novellas.

DAMCETAS.

Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum Fregisti et calamos: quæ tu, perverse Menalca, Et, quum vidisti puero donata, dolebas; 15 Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?

Et

memorat.

4. Dum ipse Egon Neæræ assidet, hic mercede conductus gregem perdit. Fere ut ap. Homer. Od. e, 246. dλaλnuevos αἰὲν "Αςυ κάτ ̓ αὐτὰς μῆλα κακοί φθείρωσι νομπες.

8 Novimus et qui te scil. corruperit. Non me latet, te inter greges, intuentibus hircis, et in ipso sacello Nympharum turpi libidine pollutum esse. 9. sed faciles Nymphæ risere n. sacrilegum hoc facinus, cum alii dii severiores id graviter ulturi fuissent. Potest itaque faciles hactenus ad lasciviam Nympharum referri, quae caussa hujus facilitatis erat.

10, 11 Tum, credo, hoc factum, cum Nymphæ viderunt me etc. Noto ironie genere de se prædicat flagitium alterius. Imitatus est hoc, ut solent homines digna indigna imitari, Calpurnius VI. 84. sq. 11. mala falce, obtusa, rubigine exesa, qualis falx ramis et vi

tibus tanto magis nocet. Ita exponit Burm. docte utique, ut tamen nihil huic loco insit, quod ad istam argutam rationem ferat. Damoetam furtim per malitiam vites precidisse ac corrupisse sufficit. Accipiamus itaque simpl. nocivam, perniciosam. arbustum potest esse synonymum vitium, ut Georg. II. 416. Jam vincta vites, jam falcem arbusta reponunt. Nec tamen necesse.

12 Recriminatur hic, simileque ejus, quo se petitum videbat, malitiæ et invidiæ flagitium objicit Menalcæ. quæ donata v. 13. sc. arcum et calamos. Arcus non alienus a pastorum vita ad defendendos greges a feris.

16 fures, servi, ex oppos. domini et vetere interpretatione Servii; cum nunc ille mercenarius pastor conviciari audeat. Usum vocis in vulgari sermone arguunt comici, qui fures pro servis inprobis ac de scelesta plebe adhi

« AnteriorContinuar »