Imagens das páginas
PDF

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA PRIMA.

ARGUMENTUM.

MELIBUS, agris suis exutus, dum patria extorris capellarum gregem ante se agit, in

Tityrum incidit, quem cum in communi calamitate summa securitate et otio frui videret, miratus hominis sortem, cui acceptam eam ferat, rogat. Narrat Tityrus, quomodo et a quo agros suos gregesque salvos recuperaverit, 20. sqq.; scilicet se, jam ætate provectum, libertatis consequendæ caussa Urbem adiisse, ibique ab heri facilitate hoc obtinuisse, ut gTeges suos tuto ac libere pascere liceret. Putandus est adeo Tityrus esse unus ex pastoribus servis in fundo a domino habitis : cf. ad v. 28. Interea alter de malis ac molestiis migrationis suæ conqueritur, tandemque aperte de veteranorum immissione in agros loquitur v. 70. Subsistit dialogus in eo, ut Tityrus miserum exulem in suo tugurio pernoctare jubeat. Communis omnium temporum opinio, veterum Grammaticorum fide firmata, obtinait, Eclogæ hujus rationem ad illa tempora et Virgilii fortunam accommodatam esse, eoque anno eam (U.C. 713.) scriptam esse, quo Triumvirorum pactione decreta nefanda illa agrorum inter veteranos divisio ab Octaviano facta est. Locus in quo pastores conveniunt, est ad umbrosam fagum in loco arboribus consito, sub qua Tityrus recubans pastoritio cantu otium consumit, dum gregem errantem prospicit. Versu tamen 52-59. accuratius describitur loci prospectus, et quantum v. 48. 49. quamvis lapis omnia nudus-intelligitur, ex ipsa rerum veritate. Ad majorem rei jucunditatem facit contraria alterius pastoris fortuna; quæ miserationem movet, et qua nihil disertius ad Tityri felicitatem illustrandam commemorari poterat. Sunt tamen multa in hac ecloga, in quibus subtilius poëtæ judicium desideres. Primum ipsum hoc genus argumenti, quod ad allegoriam accedit, adeoque in perpetuo rerum ac verborum lusu versatur, vix satis magnam gravitatem ac dignitatem unquam habere potest. Nec in eo potuit vitae rusticæ propria vis ac ratio (characterem vocant) recte servari. Vix e persona pastoris apotheosis illa heri satis placere potest. Comparatio autem seu allegoria non ubique commode procedit. Sic v. 28. Tityrus, ut libertatem suam impetret, Romam proficiscitur; obtinet ab hero libertatem greges pascendi: quid mirabimur hoc factum, si quidem ille heriles greges pascit? v. 46. Pascite, ut ante, loves. lo sententiis autem ac verbis plurima sunt ab hoc rerum et hominum genere aliena. Ita

[ocr errors]

plures versus sunt fere epici, ut 7. illius aram Sæpe tener nostris ab ovilibus inluet agnus.

[Meminerint tirones, versus eos, qui stellulis notantur, aut abesse ab optimis codicibus, aut aliis

de causis suspectos haberi.]

MELIBUS. TITYRUS.

MELIBEUS.
TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

[ocr errors]

TITYRUS.
O Melibee, deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus.

Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
10 Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

MELIBUS.

Non equidem invideo; miror magis: undique totis

i Melibaeum puta agendo gregem ante Tityri deus ipsi est beneficiis. Per otia intelse accedere ad Tityrum. Tityrum silvestrem ligit securitatem inter tantas turbas et tumul

-musam, carmen pastoritium, meditari, ex- tus bellicos. 7. Observa poëticam orationem, ercere, peder y, h. e, cantui eum vacare, in- pro, ei sacrificabo, sollennem tamen ; ut apud dulgere, ait, et quidem tenui avena, ut culmus Theocr. Epigr. I. 5. Bandy do almátt sepads pro fistula sit. v. Ecl. III. 27. quod, nimis forte opáros stoc o padrós. 8. ab ovilibus, nostri argute ad genus carminis humile et tenue refe- ovilis; et tum ovile pro grege. 9. Burmanrunt; quamvis ejus notio ipsi naturæ carminis nus valde contendit, ita jungi debere, ut sit, bucolici subsit. Ornans epitheton tenuis. 4. ipsum hoc, quod animi caussa et tam securus Fugit, prúga, et is, qui expellitur et exulat, canto. Cic. XIII. ad Attic. 28. ut vivere iput h. 1. Melibæus. lentus, otiosus et securus. sum turpe. Multo tamen simplicius et pas

6--10 deus, dominus Tityri, quem Romæ tore dignius, ipsum me ludere permisit. Mox adierat, quemque infra vs. 43. juvenem appel- ludere animi caussa cantare. Ludere enim de lat. Octavianum Cæsarem declarari, Divi omni re non gravi et operosa, ac de carmine Julii filium, dubitari nequit, quatenus Virgili- tenui infr. Ec. VI. 1. us suam fortunam adumbravit sub Tityri per- 11 Non equidem invideo. KoŬTOI TI 0.9ovém sona (Apud Pompon. Sab. est: deus, August- Theocr. I. 62. quæ forte verba hinc defendi us vel Roma, ut ait Apronianus;" ergo et possunt tamquam Maroni lecta. miror magis in his argutiis litavit?). "Nunc tamen herus pro vulgari: sed potius; non tam invideo,

15

Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus.
*Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix *.
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

20

TITYRUS.
Urbem, quam dicunt Roman, Melibae, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similis, sic matribus hædos
Noram; sic parvis conponere magna solebam.
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

25

MELIBEUS,

Et quæ tanta fuit Romam tibi caussa videndi?

quam miror: usque adeo totis agris turbatur. etc. 19. da, ede, dic, edissere, ut accipe, In prosa per nam vel quum efferendum erat; audi, Æn. II. 25. Serv. Notent in iis, quæ miror te tam tranquille agere, quum tantæ un- sequuntur, tirones longas narrationis amdique in nostris agris turbæ et calamitates ex- bages pastoris imperitiæ non male conveniortæ sint; quum immissi in nostras posses- entes, siones coloni nostros agros occupent, nosque 20 Adiit Tityrus Romam, cum alias tandepellant. 12. Ipse, ejectus paternis bonis, af- tum ad vicinum oppidum excurrere soleret. fecto quamvis corpore (nisi æger pro ægre ac- 21. huic nostræ, Mantuæ, quo agnos agere cipias, ut Æn. V. 468. 432. quo ducit hanc solemus, depellere forte nimis violentum, etiam vix), ago capellas, dum hinc migro etc. nam portantur a pastoribus agni tenelli; ait 13. Protemus, porro tenus, longe a finibus, Burmann. Verum ii, qui jam a lacte remoti Servius ait. Simpliciter accipiendum pro: lanio tradi debent, haud dubie agi et depelli ante se agere; opp. Tão errare, vagari, quod possunt. Servius a lacte removere interpretafit, dam pascendi caussa aguntur; at hic abi- tur, qua de re proprie depellere Ecl. VII. 15. guntur. Unam vero ducit, fune trahit. 15. III. 82. Ge. III. 187; quo tamen sensu adcorrira reliquit, quod in prosa, enixa est. ditur fere depulsus ab ubere. lacte. aut ipsa reliquit, majorem etiam miserationem excitat. res eo ducit. Calpurn. II. 47. Ne depulsa silice in muda, non substratis herbis, v.Ge.III. vagos quærat fetura parentes. Sed depellere, 297. 16. Bene hæc ad superstitionem talium dixit pro pellere, agere: Sic compellere Ecl. bominum dicuntur, cum adversi aliquid iis II. 30. lauveu toties ap. Theocr. pro dyev. aceidit. Debuisse se hanc calamitatem præ- 26. Viburna sunt fruticis s. virgulti genus sidere ait ex arboribus frequenter fulmine tac- flexile et lentum in sæpibus obvium, vieudis tis: quod est inter ostenta. læva mens, stu- h. ligandis fasciculis utile. pida, tarda. Horat. Art. 301. O ego lavus

TITYRUS.
Libertas: quæ, sera, tamen respexit inertem;

Candidior postquam tondenti barba cadebat; 30 Respexit tamen, et longo post tempore venit,

Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.

Quamvis multa meis exiret victima sæptis, 35 Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi:

Non umquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIBEUS.
Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;

28 Libertas, b. libertatis obtinendæ spes Resperit tamen, et longo post tempore venit. ac desiderium. Ut nihil de ineptis hujus loci Singula ad declarandum tempus, quo libertainterpretationibus dicamus quas ipse Burman. tem obtinuit, valere debent. Contigit tasequitur, quamquam vix omnia ad liquidum men, inquam, libertas, et multo post mihi perduci possunt, verba tamen nullum alium data est, postquam, ex quo tempore, a Galasensum suppeditant, quam hunc: Tityrus in- tea relictus, in Amaryllidis, conservæ (quam telligendus est esse aliquis ex servis, quorum v. 3. carmine recolebat, et quæ meerore suo Romani tantum numerum in fundis suis et ex Tityri absentia amorem suum prodebat vss. agris habebant, quibus sive agrorum sive pe- 37. sqq.), contubernio sum. longo post temcudum cura mandata erat. Hoc pastorum pore, ut v. 68. iterum. Sic tanto post G. III. genus isto tempore, quo latifundiis occupata 476. Fatendum tamen, insidere his nescio erat Italia, per omnem Italiam erat frequen- quid invenusti et incomti: quamquam et alia tissimum. 'Neque alius Corydon Ecl. II. 1. nonnulla in hoc primo carmine paullo jejuQui homines an recte in pastoritio carmine, nius dicta videri possunt. Multo vero magis quod sensibus nostris nil præterquam amo- inficeta hæc sunt, si cum aliis per alteram nissimam quamque et suavissimam vitæ rusti- amicam, Mantuam, per alteram, Romam decæ speciem exhibere debet, a poëta excitari clarari pronunties. potuerint, nunc non disputo; sed ii homines, 34 Quamvis juvencus unus et alter ex si peculium sibi satis magnum parassent, pretio meis armentis deductus venderetur in urbe, dominis soluto in libertatem se vindicare po- aut eo deportarentur a me casei. Georg. terant. Nota res, de qua nemo facile dubi:et. III. 400. Quod surgente die mulsere horisTityrus, qui per multos annos, dum Galatea que diurnis, Nocte premunt; quod jam teamori indulserat, peculii parum diligentem nebris et sole cadente, Sub lucem exportans rationem habuerat, jam senex factus, cum calathis, adit oppida pastor. 35. ingratæ, Amaryllidem, quæ frugalior et parcior erat, quod nihil inde argenti referret, v. seq. Buramicam haberet, ut libertatem sibi compara- mannus nimis argute exponit : Mantuæ jam ret, Romam ad herum suum profectus est. non grata, postquam occupata a veteranis, Jam de libertate quidem, quam obtinuerat, novis colonis. Martinus pro infelici accipiejam v. 28. 29. 30. memoraverat; facilitatem bat. tamen heri et humanitatem maximam exper- 37 Nunc in animum revocat mærotum esse se significat, in primisque illud ob- rem Amaryllidis, cujus caussam ignorabat tinuisse ait, v. 46. ut tuto ac libere greges suos tunc Melibæus, nunc facile assequitur. Cepascere posset. quæ, sera, tamen r. quae, etsi terum desiderium Tityri absentis bene poëta sero, tamen aliquando mihi contigit, ut v. 30. exprimit; quod vero subjicit 39: Ipsa te, T. repetitur. Respicere de Libertate, ut proprie etsi bucolici carminis nota figura est (sic Fortuna respiciens. A deorum signis hanc apud Theocr. IV. 12.) ab hoc tamen loco, designationem ductam esse, existimat Spen- si recte judico, aliena est. Quorsum enim cius Polymet. p. 155. nimis argute Pietas nunc hoc, cum de Amaryllidis desiderio agelabores humanos respicit Æn. V. 688. 30. batur ?

« AnteriorContinuar »