Imagens das páginas
PDF
ePub

525 Ad sese, et sacra longævum in sede locavit..

Ecce autem elabsus Pyrrhi de cæde Polites,
Unus natorum Priami, per tela, per hostis
Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat

Saucius. Illum ardens infesto volnere Pyrrhus
530 Insequitur, jam jamque manu tenet, et premit hasta.
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.

Hic Priamus, quamquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abstinuit, nec voci iræque pepercit.
535 At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
Di, si qua est cœlo pietas, quæ talia curet,
Persolvant grates dignas, et præmia reddant
Debita: qui nati coram me cernere letum
Fecisti, et patrios foedasti funere voltus.
540 At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
Talis in hoste fuit Priamo; sed jura fidemque
Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit,
Sic fatus senior, telumque inbelle sine ictu
545 Conjecit: rauco quod protinus ære repulsum,

Et summo clipei nequidquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: Referes ergo hæc, et nuntius ibis

528-530 Porticibus longis. Si Homerica et non sua potius tempora sequutus est, alovcav expressit, quæ any ab utraque parte ornabat. Mox lustrat h. 1. discursu, et vacua cum dilectu, ut significet Trojanos jam fuga dispersos. infesto volnere insequitur, infeste, hostili more, ut vulnus inferat; sed alterum multo magis poëticum, volnere infesto. premit hasta, exquisitius quam transfigit. cf. IX. 330. Proprie premit hastam is, qui eam infigit, adigit, gedouros. Polites igitur vulneratus fugit, alter insequitur, novum vulnus illaturus. In 531. 532. miseratio ad summum affectum adducta: quod concidit ille in parentum conspectu.

533-543 Media morte, præsenti mortis periculo. abstinuit exquisite, continuit se. 536. pietas h. 1. respectus ac miseratio ejus, qui indigna patitur. grates h. 1. pœna: et sic premia frequentius. patrios fœdasti fu

nere voltus, gravissimis verbis et atroci spectaculo accommodatis. Re funebri pollui et contaminari homines, religiosa erat opinio; et adsperso ejus, qui cæditur, cruore, foedatur, cruentatur, aliquis. h. 1. ipsi vultus, tantum non adspersi et contaminati funere, cæde, sanguine. in hoste exquisitius quam in hostem. Respicit autem redditum Priamo cadaver Hectoris Iliad. extr. jura fidemque supplicis, to oσov The ineTelas, sanctitatem supplicis, nam de fide proprie dicta et supplici data h. 1. agi nequit : sed est fides quam supplex habet in religione ejus cui supplex fit. Tum supplex in fidem alicujus, h. e. tutelam venit: debetur itaque ei incolumitas. Nunc fides est id, quod alter facit, aut facere debet, propter fidem ab alio in se positam. sepulcro, ad sepulturam. in mea regna, in regiam.

544-549 Sine ictu, quod vulnus non faceret, non penetraret; sed perforato corio,

Pelidæ genitori. Illi mea tristia facta,

550 Nunc morere.

Degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Hoc dicens, altaria ad ipsa trementem
Traxit et in multo labsantem sanguine nati,
Inplicuitque comam læva; dextraque coruscum
Extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Hæc finis Priami fatorum: hic exitus illum
555 Sorte tulit, Trojam incensam, et prolabsa videntem
Pergama; tot quondam populis terrisque superbum
Regnatorem Asiæ. Jacet ingens litore truncus,
Avolsumque humeris caput, et sine nomine corpus.
At me tum primum sævus circumstetit horror.

560 Obstupui; subiit cari genitoris imago,
Ut regem æquævum crudeli volnere vidi
Vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa,
Et direpta domus, et parvi casus Iuli.

quo scutum erat inductum, (nam mox, pe-
pendit) ab ære resiliret. xopov Bénes dixit
Hom. Iliad. λ, 390. rauco are, æreo clipeo,
qui percussu raucum sonitum edebat et,
nequidquam, sine effectu et vulnere. pepen-
dit in clipei pelle, qua æs clypei inductum
erat. Sin æream superficiem fuisse malis, di-
cendum est, hasta aciem æs penetrasse qui-
dem, sed impetu debilitato hæsisse, nec ul-
terius provectam.
Sæpe de ictu imbelli
talia apud Homerum, v. c. Iliad. 7, 347.
sqq. tristia facta, atrocia h. 1. Mox de
sarcasmo ex Homero ducto: Referes ergo
hæc etc. videndus est Popius ad Iliad. XIII.

Obs. 31.

550 sqq. In ipsa ara tamquam victimam immolavit Priamum Neoptolemus. Inplicuit comam, ergo cum cæteris armis v. 509. sq. galeam non sumserat. extulit ensem, non, vagina extraxit, sed sustulit, intentavit. Versu 529. 530. hasta utebatur Pyrrhus; cum eminus peteret Politen.

554-559 Epiphonema ad commiserationis affectum præclare compositum; simplex tamen et obvium. Placet non minus illud de Achille ap. Ovid. Met. XII. 615. 616. Jam cinis est, et de tam magno restat Achille Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam. sorte, fatali necessitate abstulit. Asia, magnæ saltem partis Asie minoris. regnatorem populis, pro populorum:

nisi melius est, regnatorem Asia superbum tot populis terrisque, pro vulgari, tenentem terras. Jacet ingens litore truncus. Scilicet insepultum projectum fuit Priami corpus. Adjiciunt alii littoris notionem, ut adeo corpus ad littus tractum, et illic relictum sine capite fuerit, quæ unice vera interpretatio. Manil. IV. 64. 65. Priamumque in littore truncum, Cui nec Troja rogus, et Seneca ex hoc eodem loco Troad. 140. magnoque Jovi victima casus Sigea premis littora truncus. Littus de Troja, tamquam littorali plaga, accipere, durum arbitror. sine nomine corpus, sine nota, qua agnosci posset, quatenus sine capite et vultu erat.

559 sqq. Hic artem poëtae agnosce. Priami casu conspecto patris Anchise reminiscitur. Quis Æneæ in patrem, omninoque in suos, pietatem nunc eum rerum cardinem fore expectabat, quo narratio ad id, quod rerum caput erat, Æneæ discessum, converteretur? Et quam accommodata hæc Æneæ persona! et quam apta ad studia nostra animosque in virum tam eximiæ pietatis convertendos?

563 Direpta domus, in prosa, direptio domus meæ animo objiciebatur, quasi jam facta. casus Iuli: quid Iulo accidere possit. Mox 564. copia docte pro copiis, notant Grammatici.

Respicio, et quæ sit me circum copia lustro. 565 Deseruere omnes defessi, et corpora saltu

Ad terram misere aut ignibus ægra dedere.

[Jamque adeo super unus eram ; quum limina Vestæ
Servantem et tacitam secreta in sede latentem

Tyndarida adspicio; dant clara incendia lucem
570 Erranti, passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
Et pœnas Danaum, et deserti conjugis iras,
Præmetuens, Trojæ et patriæ communis Erinnys,
Abdiderat sese, atque aris invisa sedebat.
575 Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
Ulcisci patriam, et sceleratas sumere pœnas.
Scilicet hæc Spartam incolumis patriasque Mycenas
Adspiciet, partoque ibit regina triumpho?
Conjugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
580 Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troja arserit igni?
Dardanium toties sudarit sanguine litus?

Non ita. Namque, etsi nullum memorabile nomen Feminea in pœna est, nec habet victoria laudem; 585 Extinxisse nefas tamen, et sumsisse merentis

Laudabor pœnas; animumque explesse juvabit
Ultricis flammæ, et cineres satiasse meorum.

565 Æneam e turri pugnantem meminisse necesse est, supra v. 458. 460. sqq. incendio jam per regiam Priami sparso desiliunt alii in terram; alii, dum vires ad fugam capiendam deficiunt, igni absumuntur. corpora agra, quia defessi pugnando, exhausti vi

ribus.

567-574 Sequuntur verss. XXII a codicum parte exulantes, quos narrant a Tucca et Vario recisos. Super unus eram. oly Homericum, ut Iliad. λ, 401. Erranti: ergo Æneas jam de turri vel tecto regia desiluerat, et per regiam errabat vacuam, ut sup. v. 528. invisa, abdita. Sic melius, puto.

575 sqq. Sequentia ex Euripideis expressa in Oreste v. 1132. sqq. Exarsere ignes animo pro vulgari animus ira exarsit. subit ira

h. e. impetus ex ira, ut ulciscerer excidium patria. sceleratas pœnas, paullo insolentius, pro, pœnas a scelerata femina sumtas: nam, ut sint pœnæ per scelus exacta, alienum a loco est. 579. conjugium, conjugem pristinum. patres, parentes. Phrygus ministris, Trojanis captivis illi in servitium addictis. sudarit sanguine, madefactum, humectatun. Ex Enniano: Terra sudat sanguine apud Nonium in sonere.

583-587 Non ita, & dira. Vulgo absit hoc! Nequaquam. nullum m. nomen, nulla gloria. tamen laudabor, quod extinxerim. nefas h. e. nefariam feminam Helenam. animumque explesse juvabit Ultricis flamma. Duriter dictum videtur de ulciscendi ardore, sive jungas animum ultricis flamma pro, flammam animi, ulciscendi cupiditatem ; sive,

Talia jactabam, et furiata mente ferebar;]

Quum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam 590 Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit

Alma parens, confessa deam, qualisque videri
Coelicolis et quanta solet; dextraque prehensum
Continuit, roseoque hæc insuper addidit ore :
Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
595 Quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?
Non prius adspicies, ubi fessum ætate parentem
Liqueris Anchisen? superet conjunxne Creüsa,
Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiæ
Circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
600 Jam flammæ tulerint, inimicus et hauserit ensis.
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacænæ,
Culpatusve Paris; divom inclementia, divom,
Has evertit opes, sternitque a culmine Trojam.
Adspice: namque omnem, quæ nunc obducta tuenti
605 Mortalis hebetat visus tibi, et humida circum
Caligat, nubem eripiam. Tu ne qua parentis

quod præstat, animum explesse flammæ U.
h. e. flamma s. ira ultrice, h. e. ultione.
panas merentis, ut v. 576. p. sceleratas, a

merente.

588-593 Æneæ Venus apparuit, non nube obducta, aut alia forma assumta, sed specie sua divina. Imitatio Homeri manifesta Iliad. a, 193. sqq., ubi Minerva Achilli soli in conspectum venit eumque ab ira et impetu revocat. Ad 592. 593. cf. ibidem v. 361. Erat autem is temporis rerumque articulus, qui deæ præsentiam postularet, et quidem, ut tanto major consiliorum auctoritas esset, ipsa divina specie occurrentis.

595-600 Nostri cura pietas esse videtur matri Veneri præstanda in eo, ut Anchisen, ab ipsa amatum, tueatur ac servet. Nisi reverentia est, quam Venus exigit in hoc, ne Helena, quam ipsa tuebatur, filius injuriam faceret. Verum sequentia ad prius illud revocant. adspicies, ut poëta pro circumspicies. quos hauserit ensis, ut passim poëta, pro confodere, transigere, apucov Homer. ut Iliad., 517: primum hauritur sanguis ense: hinc ipse ensis haurit; ut hauriat, penetrat, transfigit latus, corpus, ut X. 314.

601. 603 Non tam Paris et Helena Tro

jæ eversæ auctores sunt, quam repetenda calamitas a deorum ira. Sententia ex Priami verbis ap. Homerum petita Iliad. y, 164. 165. adde Odyss. a, 347. 348. et frequens apud veteres. Tyndaridis f. i. Lacana ornate pro Helena, Οὐ γάρ τοι ̔Ελένη πέλει airin etc. v. ap. Quint. Cal. XIII. 412. culpatus, pro graviore voc. nefandus, scelestus. Sic culpa pro scelere. a culmine, xar' ängas.

V. sup. 290.

604 sqq. Pulcherrimus, qui sequitur, locus dum causæ occultae magni eventus a diis repetita oculis subjiciuntur tanquam manifesta (v. 622. 623.) partim Homeri auspiciis Iliad., 127. 128. ubi Minerva Diomedis visum acuit et in vss. 608. sq. Iliad., 13. sqq. 27. sqq. ubi Neptunus et Apollo vallum Achivorum diruunt, partim aliorum poëtarum ductu elaboratus. Nam in Troja excidio diis manifesta aliqua opera ab antiquioribus poetis est tributa, ut ex imitatoribus patet. nubem int. caliginem, ut Hom. véos 1.1. et Iliad. o, 668. v, 341. 342. Imitationes sublimis hujus loci passim in recentioribus observes. Miltonum lib. XI. 411. et Tassum Cant. XVIII. Stanza 93. Wartonus laudavit.

606. 607 Tu ne qua p. Jussa time: prop

Jussa time, neu præceptis parere recusa.

Hic, ubi disjectas moles avolsaque saxis
Saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
610 Neptunus muros magnoque emota tridenti

Fundamenta quatit; totamque ab sedibus urbem
Eruit. Hic Juno Scaas sævissima portas

Prima tenet, sociumque furens a navibus agmen
Ferro adcincta vocat.

615 Jam summas arcis Tritonia, respice, Pallas
Insedit, nimbo effulgens et Gorgone sæva.
Ipse Pater Danais animos viresque secundas
Sufficit; ipse deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam, finemque inpone labori.
620 Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.
Dixerat; et spissis noctis se condidit umbris.
Adparent diræ facies, inimicaque Trojæ
Numina magna deum.

Tum vero omne mihi visum considere in ignis 625 Ilium, et ex imo verti Neptunia Troja;

Ac veluti, summis antiquam in montibus ornum
Quum ferro adcisam crebrisque bipennibus instant

ter illa, quae v. 619. sqq. subjunget. Mox
undantem pulcre, v. VIII. 257.
610 Ex loco Iliad. μ, 27. sqq., ubi Nep-
tunus vallum Achivorum diruens describitur:
h. l. æquat urbem solo. Sunt autem hi ex
infestis Ilio diis præcipui, Neptunus, Juno,
Athene. Vide vel Iliad. v, 33. sq.

612-614 Juno præit dux,-prima quippe in urbis ingressu-socium agmen Achivos vocat ut apud Homerum Neptunus Iliad. v, 83. sqq. et Apollo apud eundem Trojanos de muris Troja inclamat.

615. 616 Pallas insidet arci Pergamo, ut ap. Homerum Apollo Iliad. 8, 460., sed ibi ad tuendum, h. 1. ad evertendum; nimbo effulgens et Gorgone sava; ægide. Si utrumque eodem modo dictum est, ut illa fulgeat, ut ægide, ita nimbo, nimbus, qui de obscura fere vel atra nube dicitur, h.l. de candida et lucida nube accipiendus erit, quod alibi non facile occurrit; nisi unum locum inf. IX. 110. 111. huc trahas: Hic primum

nova lux oculis affulsit, et ingens Visus ab aurora cælum transcurrere nimbus. Verum effulgens est pro conspicua; aut effulget illa agide, quia fulgentem ægidem tenet, a qua relucet nimbus, nubes obscura, qua illa cingitur: quod sollenne est, ubi de diis iratis agitur. De nimbo capita deorum ambiente in poëta nostro cogitare non licet. 617. vires secundas, ut eventus sit optatus et ex voto. Mox possis forte sava Pallas Gorgone, jungere, h. e. sæviens, vibrans ægidem: sed hoc nimis argutum. Seva est Gorgo jam per se, truculento ore. 618. in Dardana arma, adversus Trojanos pugnantes.

619 Eripe pro fugam rape, raptim capesse, accelera. labori, pugnæ, discede ab armis. Ego te per hostes medios tutum reducam domum tuam. cf. 634. 622. Dum illa loquitur, Enese cernuntur dii occupati in urbe evertenda. Grande et mirabile phantasma!-dira facies, non monstra, sed, dirum visum.

U

626-631. Similia ex Homero

« AnteriorContinuar »