Imagens das páginas
PDF
ePub

verat Homerus Odyss. 8, 499 sq. Ajacem is Neptuni ope jam Gyris admotum in eo fuisse narrat, ut incolumis enataret in petras, cum ejus superbis dictis ( φή δ' άέκητι θεών φυγέειν μέγα λαισμα θαλάσσης ) Neptunus irritatus tridente rupem percussit ipsumque cum rupis parte, quam manu prehenderat, præcipitem mari submersit : ( qui sequuntur duo versus 50g. 510 ab interpolatore, forte rhapsodo, profecti sunt. ) Copiosius hæc exposuit Quintus XIV, 547 sqq. ( ubi et ipse turbat narrata 579 — 586 ita ut eum versus adulterinos modo memoratos in suo legisse appareat, nam cum jam una cum rupe apprehensa in mare præceps ruisset, aliam rupem Neptunus in eum devolvit. ) Ad Homeri mentem fabula exposita erat a Callimacho év Aitious, ut discimus e Schol. II. v, 66 et ad eundem Homeri, ductum adumbratus erat Ajacis infaustus casus in tabula apud Philostrat. Imagg. II, 13. nescio an eodem modo Apollodori Ajax fulmine incensus, quem Pergami spectari ait Plinius XXXV, 9. s. 36, 1. In priscorum operum reliquiis nullum Ajacis vestigium vidi memoratum, præterquam Ajacem petra descendentem (non in rupem enixum ) in gemma Stoschiana

ap: Winckelmann. Mon. ined. no. 142. Idem tamen argumentum in aliis gemmis ad Martem descendentem ad Rheam Silviam referri memini. Ajacem, nudum galeatum, cum clipeo et gladio irruenti similem, in Locrorum. Opuntiorum numis occurrere putant viri docti; in aliis fulmen et Palladis caput ad eum spectare. cf. Eckhel v. i. Doctrina numor. Vol. I. P. II. p. 192.

Est altera ratio, qua præcipuæ in ulciscendo Ajace partes Minerva tribuuntur. Conjunctas eas cum Neptuni opera fuisse jam ex Odyss. loco laud. d, 502 tenemus. Ubi Ajax est é z Fóp.syos ’A-Jrívn. In eademy, 135. fæda tempestate immissa Minervam ira concitam classem Achivorum Troja redeuntium dispersisse narrat poeta : τω σφέων πολέες κακόν οίτον επέσπον Μήνιος εξ ολοής Γλαυκώτιδος οβριμοπάτρης. Similia sunt Odyss. 1, 108. g. Caussam iræ Minervæ subjecerant Cyclici, raptam in excidio Trojæ Cassandram : de qua nuper præclare egit Boettiger Vir doctissimus. Pro primo famæ hujus auctore haberi potest Aretinus in Ilii excidio; quod ex Procli fragmento sæpe laudato intelligere licet : ubi Ajax Κασσάνδρας προς μίαν αποσπών, συνεφέλκεται το της Αθηνάς ξόανον. petita mox ab eo pæna sacrilegii ad Minervæ aram confugit Ajax et servatur; tum discedunt Greci, και φθοραν αυτούς η Αθηνά κατά το πέλαγος μηχαvātas. Exposita adeo in isto carmine videtur fuisse ratio, qua Minerva Ajacem ulta est: scilicet quod illa ipsa fulmen seu arripuit, seu a Jove obtinuit, quo Ajacem trajecit et scopulo affixit. Hoc sequuti sunt Tragici. Certe Hyginus fab. 116. quem argumentum Nautniou asupraśws Sophoclis exponere suspicari licet: in qua, inquit, tempestate Ajax Locrus fulmine est a Minerva ictus ; quem fluctus ad saxa illiserunt; unde Ajacis petræ sunt dictæ : scilicet quæ vulgo sunt Gyræ seu Gyrææ petræ. (Eadem, sed Neptuno adscito, in Agamemnone Senecæ 528. sq. tragico tumore sunt narrata. ) Patet adeo ex his, Virgilium Tragicos etiam in Ajace esse sequutum. Tzetza Antehom, 300 sq. Ajacem in discrimen

adductum ait, quia odio Ulyssis reliquerat classem; dilucidat hoc Philo. stratus Heroic. 8. narrans, Agamemnonem insidiatum Ajaci, cui Cassandram eripuerat, falso crimine opprimere voluisse eum, quem injuria a se affectum sibi irasci norat.

EXCURSUS I.

De insula Æolia.

1,51.52. Ventorum in patriam , loca feta furentibus austris, Æoliam, in insulam Æoliam, venit Æneas, h. e. unam.ex Eoliis, quas et Vulcanias et Liparæas appellant. Unam Æoliam memorat Virgilius Homeri exemplo Odyss. x, pr. ad quem obscura de his locis fama pervenerat. Cum plures et nunc sint et olim fuerint : septem veteres nominant: quænam ex iis Æoli sedes ac regia fuerit, nec Homerus declaravit, nec Virgilius. In Strongylen tamen ( nunc Stromboli) consensisse videtur antiquitas : Strab. VI, p. 424 B. Etpogguan ενταύθα δε τον Αίολον oικήσαι Pasiv. add. Plin. III, 9 s. 14. Hieram autem ( Volcano nunc dictam ) Vulcano plerique assignant; alii Liparam: v. ad Æn. VIII, 416. Variasse in his veteres mirum non est, cum ipsa illa natura, a qua ductæ fabulæ sunt, pluribus insulis communis sit, sive flammarum erumpentium, sive ventorum subterraneoruin fremitum cogites : uti præter Strabonem, principem auctorem de his insulis VI p. 422 sq., aliosque veteres a Cerda ad h. 1. Apollonii Schol. IV, 761. III, 41. Spanh. ad Callim. in Dian. 47. Cluver. in Sicilia lib. II, c. 14 laudatos, e recentioribus inprimis Houel ( Voyage pittoresque de Sicile, de Malte et de Lipari T. I, c. XI), Strongyles prospectum ediderat Illustr. Hamiltonus in Campis Phlegræis ( To. II, pl. 37 ). Videndus de hac insula quoque Ætna v. 431 sqq. Ut autem veteres ventorum et Æoli, qui eos regeret, sedem has insulas , seu unam ex illis, facerent, naturalis haud dubie eos adduxit habitus; sive antra, quæ ex antiquioribus ignibus supererant, ventis subterraneis pervia, seu quod observatum erat, ex fremitus diversa ratione, flammæque, fuliginis et efflationis, prænosci posse ventos surgentes; etiam, quis tertio post die spiraturus sit ventus : vid. Strabon. VI, p. 423 C sq. ( 276 ). Plinius l. c. Strongyle in qua regnavit Æolus; que a Lipara liquidiore flamma tantum differt; e cujus fumo, quinam flaturi sint venti, in triduum prædicere incole traduntur; unde ventos Æolo paruisse existimatum. Æoli autem mythum alio modo ornavit Homerus, cum Anni vertentis symbola in eum transtulit Odyss. x, 1, quo toto loco comparato intelliges, Æolum Virgilii plus dignitatis habere , etiam in hoc, quod utres, quibus venti includuntur, absunt; qui sane in Homericis fabulis locum suum tuentur,

, in Virgilio autem absurde positi fuissent. Comparato tamen Quint. Cal. loco XIV, 474 sqq. intelligere mihi videor, præivissa Virgilio ex cycli

eis poetis aliquem, qui tempestatem in Græcorum classem, Ajacis Oilei f. ulciscendi caussa, excitatam simili modo descripserat. Nam Quintus loco Virgiliano multa habet consentanea. Virgilium in hac fabula expressit Valer. Fl. I, 576 sqq. sic ut facile imitatorem intelligas; brevius narrationem exsequitur Silius IX, 491 sqq. Apollonii exemplo

IV, 777

EXCURSUS II.

Nymphæ Junonis comites.

1, 71. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ. Habet igitur etiam Juno suas Nymphas, non modo Diana: Memorantur earum nomina ap. Pompon. Sab. ad h. 1. Sed ne fallare, exscripta ea esse teneas ex Georg. IV, 336 sqq., ubi Nereides Clymenes comites enumerantur. Locus autem Virgilii expressus ex Iliad. &, 267 sqq., ubi tamen Juno Somno promittit Χαρίτων μίαν οπλοτεράαν. Charites enim Junoni adsunt antiqua religione. Ita ap. Pausan. II, 17. Sed fingunt poetæ nonnulla præter religiones. Sic Statius Palladi non minus quam Dianæ comites dat Theb. II, 239. Alioquin Horæ Junoni adsunt, quas ad quatuor anni tempora revocat Quintus Cal. X, 336 sqq. In Homero multa sunt, quæ minus displicent. Somno conjugem promitti, magis est consentaneum, quam Æolo, XII jam ex uxore filios habenti v. Odyss. x, pr., cui ideo nec v. 74 aliquid præclari admodum promittitur, pulchra eum prole parentem futurum. Dicendum tamen, Virgilium hac in parte fabulæ ab Homero recessisse, Æolumque nondum uxori junctum posuisse. In 74. 75 voluit poeta Homericis verbis ex l. I. Iliad. &, uti; ubi v. 269 Somno promittitur Pasithea as aiši féidean muara návice, cujus amore tu flagras ab omni inde tempore, cujus amore jam dudum teneris ( vide 276, cf. Odyss. 4, 210, 219): quæ multo melior est muneris commendatio. Sed Virgilius, nisi in diversam sententiam versus Homericos deflexit, ita accepisse videtur, quam tu semper amabis. , tendeels

pro quod et ipsum accommodatum est prisco usui loquendi. Vide v. c. Hymn. in Venerem v. 149, et Odyss. 3, 281 Eso peso para acuta. Unde apparet, vetere ævo omnino hanc fuisse formulam designandi conjugii.

futuro tempore;

EXCURSUS III.

De pluribus ventis una spirantibus. 1, 85, Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus,

aut

Aquilonem cum his non memorari miror equidem. Nam, quod Seneca Nat. Qu. V, 16, ubi h. I. excitat, Una , inquit, Eurusque Notusque Africus , et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo, verum non est; nisi tantum hoc dicere voluit, omissum esse Aquilonem a poeta. Nam ad classem Æneæ, quæ a Siciliæ litore occidentali evecta cursum ad Italiam tenebat , versus Africæ litora rejiciendam, Aquilonis sane, alterius venti ex vicino cardine, partes esse debuere præcipuæ. Sed eum omissum tanto magis mireris, quandoquidem in loco Homeri, quem verbis expressit, Odyss. 4, 295, ubi Ulysses ex Calypsus insula redux gravi tempestate opprimitur, cum ceteris ventis Bopéns and pugevétne memoratus sit. Et in altero loco Odyss. •, 80.81, ubi Ulysses , qui ultra Maleas provehi non poterat, versus Libyæ litus, ad Lotophagorum insulam, Meningem esse putant, rejicitur, Borea vento , et quo alio vento fieri id potuisset? id factum memoratur. Similiter de Argonautis apuả Apollonium IV, 1231, quos ex Ionio mari in Syrtes tempestas impingit, και τότ' άναρπάγδην ολοι βορέαο θύελλα Μεσσηγής πέλαγος σε Λιβυστικών dép'. Habuit autem et hunc ipsum locum ante oculos Virgilius, ut e pluribus vestigiis intelligas. Dicendum itaque, poetam ventos promiscue h. I. posuisse, nec ad subtiliorem aliquam rationem; in una saltem procella ipsum Aquilonem nominat inf. v. 102. Porro aliam difficultatem in h. I. movere videri potest Seneca l. l., ubi, recitatis his versibus, in unam tempestatem omnes ventos congregari posse negat: res scilicet ita ad libramentum rediret, et Aquilonem reprimeret Auster, et sic porro. Poetarum usu defendit nostrum poetam Cerda cf. inf. II, 417, et alterius Senecæ imitationem Agamemn. 473—476 habes. Enimvero cogitandum est de subitis ventorum conversionibus, ac procellarum ab omnibus plagis circumagentium se vicissitudine. Naturam rei clare expressit Hom. Odyss. €, 331. 332 : Navem cunéndgos áreuar φέρον ένθα και ένθα, "Αλλοτε μεν τε Νότος Βορέη προβάλεσκε φέρεσθαι· “Αλλοτε d'aïr' Eūpos Zequpq się doxe dicóxsiy. Ceterum in Senecæ N. Q. loc. laud. vereor ne verba : quod fieri nullo modo potest, ab alio assuta sint.

EXCURSUS IV.

Arce in mari ex adverso Carthaginis. I, 108

- 1!2. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet : Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, aras : Dorsum immane mari summo. Tris Eurus ab alto In brevia et syrtis urguet, miserabile visu. Aut Itali, Romani, omnino quæcunque saxa, omnes scopulos, medio in mari aras vocant, quemadmodum ara omnem crepidinem et eminentiam veteri sermone designabat. Notus locus Scalig. Auson. Lect. II, 22. At sic frigidissima esset oratio, Aut de certo aliquo loco agitur,

et

[ocr errors]

Erant autem ex adverso Carthaginis, CCXXX 'ab urbe stadiis, inter
Apollinis et Mercurii promontoria ( cf. inf. Exc. VI ad v. i.

159) quæ insulæ seu verius scopuli, sæpius pro una insula habiti, nunc Afris Zowa. moore, in geographicis tabulis Zimbra , vitiose in Gallicis libris, les Isles des Imbes , dicta, ( de qua v. Shaw Travels p. 146) olim Ægimorus vel Ægimurus insula. Plin. V, 7 Contra Carthaginis sinum duæ Ægimori Aræ , scopuli verius quam insulæ , inter Siciliam maxime et Sardiniam ( Compara Liv. XXX, 24). Auctores sunt, et has quondam habitatas subsedisse ; ut adeo sub mari laterent ( saxa malignis submersa vadis Statius diceret I Theb. 373). Varro ap. Serv. ad h. 1. verentur in pelago latentem insulam , quem locum vocant Aras. Eas Neptunias fuisse vocatas idem Servius e Claudio Quadrigario docet, at Sisenna propitias appellaverat. Jam Aræ possunt dictæ videri, quia scopuli sunt super aquam eminentes. At Servius : quod ibi Afri et Romani foedus inierunt

t fines imperii sui illic esse voluerunt. Inducias quidem in ea insula ruptas sub finem belli Punici secundi Livius l. 1. memorat; non pacem ibi factam. Et fines imperii in pacis conditionibus apud Polyb. III, 22 sqq. aliter constituuntur. Sed, qui istum Servianis adsuit pannum, Ægates insulas, Lilybæo Siciliæ oppositas, ad quas victi a C. Lutatio Catulo Pæni bello Punico primo finem fecerunt, cum Ægimuro confudit. Quod et a Pomponio Sabino factum video. Alia lacinia in Servianis docet, in his saxis, quæ insulæ submersæ olim reliquiæ essent, Ponorum sacerdotes rem divinam facere solitos.

Hactenus de vocis aræ interpretatione. Nunc de toto versu, quem solent laudare docti viri, tanquam doctrinæ, quæ in poeta fuit, argumentum. Recte quidem. Sed quis poetam ferat in medio rerum æstu, cum omnia tempestate magna turbata sunt, cum omnia mortem intentant, grammaticam aliquam subtilitatem alienissimo loco interserentem? Sensisse hoc frigus jam alios non dubito; et eundem sensum se habere privatis aliquando ad me literis significabat Artium inter populares nostros sospitator, Hagedornius. Cum autem vix probabile. sit, hoc sensu vacasse poetam elegantissimi ingenii, Maronem : suspicioni locus est, totum versum a mala manu esse illatum.

Sed alia difficultas occurrit in locorum ac ventorum descriptione. Tres naves Notus in Aras abripit ; atqui ad eas Aquilo ferre debebat naves a Sicilia in altum evectas ? Verum et hic Notum temere pro quocunque ponere potuit; ut Æn. V, 2 Æneas ex Africa versus Italiam tendens fluctus Aquilone secabat. Potuit etiam classis jam tum ad occidentales vel australes Ararum partes delata esse , unde Notus in Aras propelleret. Paullo post v. 10 Eurus tres alias naves in brevia et syrtes agit. Jam vulgo omnes, quotquot vidi, interpretes Syrtes proprie ita dictas (de quibus v. Sallust. Jug. 78) intelligunt. Enimvero, ut taceam, ab occidentali Siciliæ litore provectos Eurum non potuisse ad has partes abripere; huic enim dubitationi eodem, quo paullo ante usi sumus, modo occurri potest; omni, quantum video , geographicæ rationi hoc repugnat, ut tam ingenti marium spatio ad Syrtem mino

vento

« AnteriorContinuar »