Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

rem ,

multo magis ut ad majorem , delata Trojanorum classis pars fuerit, cum altera pars Aris , h. e. insulis Carthagini obversis, adhæsisset. Porro tempestate sedata jactatæ naves v. 158 proxima litora petere dicuntur; et appellunt sane illæ ad Carthaginense litus. At quantum litoris hoc esset intervallum inter Carthaginem et Syrtim minorem ; nam major multo etiam longius remota. Quo efficitur, ut, nisi poeta dormitavit (quod fere est, ut verearis, si cf. V, 192. VII, 302. VI, 60 cum V, 51. IV, 41), Syrtes saltem appellative de arenosis locis quibuscunque accipiamus; quem in modum Syrtin illam, in quam é XT totiv timet navis Paulum vecta Act. Ap. XXVII, 17, de loco aliquo arenoso circa Clauden insulam, non de magnis Syrtibus, accipiendam putamus. Fuisse igitur in ea maris parte, circa Aras seu Ægimuri insulas , loca arenosa credendum est, in quæ pars navium Trojanarum incidit.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

EXCURSUS V. Neptunus graviter commotus idemque placidus. 1, 124–129. Interea magno misceri murmure pontum Emissamque hiemen sensit Neptunus et imis Stagna refusa vadis : graviter commotus et alto Prospiciens summa placidum caput extulit unda. Hic graviter commotus , ira, et caput placidum habere videntur primo obtutu , quod sibi repugnet. Observarunt jam alii et nuper III. Homius in Element. Critic. Nec tamen defuere jam olim qui defenderent. Sed Grammaticorum veterum levissima est ratio, ut alterum ad Æolum, alterum respectu Æneæ, dictum sit. Artificum autem, quibus animi motus in deorum ore ita sunt exprimendi , ne placida numinis majestas inde minuatur , exemplo et ratione , ad quam Spencius provocat, tueri poetam nolim. Nam diversa est in his poetices et plastices ratio, atque indoles. Plastes enim vel pictor iram etiam placidi vultus exprimere potest; et in Neptuni ore iram ita pingi posse , ut placidi vultus vestigia non modo maneant, verum etiam ipsam iram temperent et mitigent, nemo dubitat. Verum poeta, cum graviter commotum et placidum sigillatim unum post alterum ponit, diversis animi sensum ac contrariarum rerum imaginibus impellit, adeoque alterum altero subeunte jugulat. Dixeris, nunc esse placidum, cum antea fuisset graviter commotus. Atqui nihil evenit novi, quo placatior reddi potuerit : viderat mare turbatum; prospicit et videt disjectam Æneæ classem : quid in hoc erat, quo exhilarari posset? Meliorem rationem ac viam defendendi poetæ suppeditabat Brandesius ,

Vir summus ,

artium literarumque politiorum egregius arbiter, cum et ipsis poetis eam legem scriptam et ab Homero (ut in ipso Neptuno Odyss. !, 282 sqq.) et præstantissimo quoque poeta observatum esse diceret, ut digni

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

179 tatem et majestatem deorum etiam in ira vel exsultatione aliove affectu animi servarent, eique hactenus consulerent, ne faciem aut ira tumentem aut rictum cachinno diductum , legentium sensui objicerent. Etiam in illis : Quos ego sed præstat placidam illam dei majestatem a poeta esse proditam. Tanquam numinis itaque proprium omnino habendum esse placidum caput, quod et placato et iralo convenit ac manet , adeoque h. I. mari efferri etiam ab irato. Sed nec video, quare graviter commotus de gravi ac vehemente ira, qua exardesceret, acceptum sit. Est enim nihil aliud quam, quod Neptunus , cum ortam subito, ignota de caussa , tempestatem sensisset , rei miraculo turs batur. Est Homericum ouy Xu.Jeís. Effert itaque caput suum, vultu , quo esse solet, placido , qui dei esse solet. Aliam dubitationem facere possit , quod Neptuni et animus et os atque vultus, mythologorum ac poetarum consensa, paullo tristior , iracundus et torvus exhibetur,

eoque placidum caput ei præter naturam tribui videtur. Multa hic dici possunt; nam in talibus disertum ac doctum esse non adeo difficile est; sed etsi Neptuni ingenium et os tó ueixixion Jovis non semper habere solet, tamen ista vultus tristitia, qua a Jove discersitur, non ad iram ac furorem assurgit; sed est vultus severitas, barba paullo hispidiore, coma minus comta, fronte contracta. Si autem

poetarum loca sunt, in quibus oris truculentia aut animi sævitia paullo insignior ei tribuitur, videndum , an poeta non potius maris, cujus imperium deus habet, ingenium respexerit; ut in illo : suisque immanior undis. Hactenus ad communes rationes à me disputatum erat. Nunc illud monebo : omnem difficultatem sublatam esse interpunctione mutata. v. Var. Lect. ad v. 126.

EXCURSUS VI.

De loco litoris Libyee, ad quem Æneas appulit. I, 159— 1619. Est in secessu longo locus. Insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur In cælum scopuli : quorum sub vertice late #quora tuta silent. Tum silvis scena coruscis Desuper , horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum : Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo ; Nympharum domus. Hic fessas non vincula navis Ulla tenent; unco non adligat ancora morsu. Cum de hac loci, ad

Æneas appulerit, descriptione in diversas abierint sententias interpretes, et facies locorum omnino non libero sạtis prospectu menti se offerat : accuratius de ea mihi erit agendum. Interpretatio, nem sententiarum singularum jam supra apposui. Summa erat hæc : Est in hac litoris Libyci parte locus in sinum curvatus, cui insula

quem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

prætexitur, quique adeo, cum fluctus ab alto objectu insulæ franguntur , tutam navium stationem efficit. Hunc sinum subeunt Trojani. Jam in singulis nonnulla sunt, quæ ambiguitatem habere possunt. In longo secessu , sinuoso Libyæ litore , est locus : qui pro statione navium est. Insula, quæ continenti est objecta, efficit portum objectu laterum suorum (hoc ipso , quod objecta, opposita est), quibus, ad quæ ,

omnis unda ab alto , omnis fluctus, Frangitur et in sinus reductos sese scindit, fracta recedit : potest accipi de interioribus sinus recessibus, in quos fluctus fracti mox irruunt ; ut fere Ge. IV, 420 accepimus; et ut Cerda h. 1. de intervallis inter insulæ latera et continentis scopalos prominentes : sed tribuuntur et alibi sinus ipsis fluctibus allisis , qui repulsi sinus faciunt; et Ge. III, 238. fluctus longius ex altoque sinum trahit. Hinc atque hinc, aut in ipsa insula, ab utraque ejus extremitate, aut in continenti; si tamen in insula fuissent duo scopuli , fluctus ex alto allisi non præbuissent quietam stationem; necesse igitur est , in ipso Libyæ litore prominentes scopulos intelligere; in hoc ergo vaste rupes geminique scopuli minantur in coelum (duo scopuli eminent), quorum sub vertice ( subter quibus) late Æquora tuta silent. Hæc et pulchre dicta et intellectu facilia. Tum, præterea, desuper imminet (supra est) scena silvis coruscis, prospectus silvarum, et atrum nemus imminet horrenti umbra (in ipso continenti; non in insula , ut olim acceperam). Sub adversa fronte , in litore hoc continenti , ex adverso iis , qui ex alto ingrediuntur, antrum est scopulis pendentibus Hic (non tam in hoc antro, quam in tota hac sinus parte, quæ pro portu est) fessas non vincula navis Ulla tenent. Verba v. 62 Hinc atque hinc vastæ rupes, visa mihi olim erant referenda esse ad insulam ; quia antecesserat : Insula portum, et sequitur : Fronte sub adversa. Ita quoque visum erat Scaligero Poet. V, 3. Expensis tamen omnibus ipsam rerum rationem id postulare vidi , ut ad continentem referantur omnia. Etiam apud Ηomerum δύο προβλήτες ακται απορρώγες in ipso continenti visuntur. In eo tamen nulla omnino insula objecta est.

Exoritur altera disputatio , in qua Africæ parte, et quidem in vicinis Carthagini litoribus iste locus sit , aut fuerit. Jam cum talem locorum situm a nemine alio commemoratum viderent, Interpretes post Servium, quem habemus , et Pompon. Sabinum fere in eam sententiam discessere, ut totum locum poetæ ingenio deberi, neque eum unquam vere extitisse existimarent. Et verum utique est , quod jam Macrob. V Sat. 3 et Servius ad h. 1. notarunt, poetam expressisse nobilissimum Homeri locum de Phorcynio portu et Nympharum antro Odyss. V, 96 sqq. atque adeo transtulisse ea , quæ Homerus de insula Ithaca memoraverat , ad ornandum litus Africæ. Enimvero mutavit

pauca ,

ut sive certasse cum Homero sive certi loci naturæ sua accommodasse videri debeat. Fuere porro interpretes , qui, secundum Servium, poetam portum suum ad portus novæ Carthaginis in Hispania speciem adumbrasse putarent; quoniam apud Livium

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

non

descriptio istius portus est huic loco simillima : lib. XXVI, 43 Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris media fere Hispaniæ ora , maxime Africo vento oppositus et quingentos passus introrsus retractus, - hujus in ostio sinus , parva insula objecta ab alto portum ab omnibus ventis , præterquam Africo , tutum facit, ab intimo sinu peninsula excurrit, tumulus is ipse , in quo condita urbs est. Prospectum urbis delineatum dedit Cerda. cf. Silium XV, 220

- 229. Addisonus (Remarks on several Parts of Italy p. 153 sqq.) sinum Neapolis urbis Virgilii oculis esse obversatum putabat, nec ab eo dissentit, qui hæc loca adiit, Grosleius (Nouveaux Mémoires sur l'Italie, T. II, p. 105. 106) et potest hoc speciem aliquam habere, si poetam Neapoli otium suum consumsisse reputes , et Capreæ insulam objici litori montibus et silvis munito memineris. In his tamen omnibus nonnulla sunt, quæ probare vix possis. Parum sapientem parumque gnavum poetam dicas, qui in litore Italiæ objecto, quod quotidie tot Romani frequentarent, quodque adeo notissimum esset (namaliter res se haberet in ignota regione ), vellet locum fingere, qui nuspiam esset, et tantum hoc agere, ut locum ex Homero latine converteret. Simili ratione Nympharum antrum apud Homerum poetica licentia effictum multi voluere; at habemus Artemidori Ephesii fidem ap. Porphyr. de A. N. cap. 4, qua constat verum hujus descriptionis fundum fuisse. Quod descriptio porro loci cum situ portus Carthaginis novæ et Neapoleos convenit , id mirum non est, cum multorum portuum idem situs sit, idque pro præstantissimo facile portus genere habeatur , quod objectu insulæ efficitur : cujusmodi plurimi memorari possunt portus. Talis erat Brundisii, de quo v. Lucan. II, 613 — 621, Alexandriæ Cæs. B. Civ. III, 112. Maneat itaque , etsi nunc ignoratur litoris hujus Libyci vera ratio, aut immutata est ejus facies naturalibus de caussis , Virgilium tamen veri loci situm adumbrasse, quamquam additis forte nonnullis , quæ ad poeticam amoenitatem et ornatum facerent; quod, ut poeta , rectè facere potuit.

Atque hæc ne Virgilii magis studio quam aliqua veri specie arbitrari . videamur, Shavium , doctissimum virum, auctorem laudare possumus, qui similem in Carthaginiensi litore locum deprehendisse sibi visus est. In Tunitano sinu , in quo eodem Carthago olim fuit sita, inter promontoria Apollinis et Mercurii , quorum hoc quidem, nunc Cap Bon , ab Oriente , illud , nunc Cap Zibeeb vel Zebibi, ab Occidente, sinum claudit, in hoc itaque sinu , cujus os inter duo promontoria undecim leucas patet , supra Misuam , versus promontorium Mercurii, seu Hermæum (Cap Bon) circum ea loca, in quibus. Aquilaria olim fuit sita (nunc vicus Lowhareah , qui unam tantum leucam a promontorio illo abest ) a litore inde usque ad vicum hunc mons procedit, qui totus effossus et excavatus , a mari inde ad vicum iter subterraneum præbet. Patet enim via , ad cuniculi speciem, a solo ad verticem ad viginti vel zinta pedes )

relictis per intervalla ad

SUS

Saxo

montis molem sustentandam columnis et arcubus seu fornicibus ; spiramentis etiam passim aer et coelum desuper admittitur. Fuisse has lapicidinas Straboni XVII, p. 1191, A. commemoratas , picatur idem Shavius ; recte, nec ne, nunc non disputamus; unde Carthago, Utica , et aliæ vicinæ urbes materiam peterent. Mons ipse silva obsitus. Antri ostia versus mare patent, iisque objecta est Ægimurus insula (de qua sup. ad v. 108 — 112). In antri aditu fontes aliquot inter rupes prorumpunt; in prospectu passim sedilia e vivo quibus operæ

olim pepercerant, dum cetera exciderent. Hunc locum itaque Shavius (Travels p. 159 cf. mappam geogr. ad p. 146) poetæ ante oculos fuisse non dubitat, dum locum describebat, ad quem Æneas appulit. Videntur sane omnia sic satis esse accommodata. Accedit locus ap. Cæsarem de B. Civ. II, 23 C. Curio in Africam profectus appellit ad eum locum , qui appellatur Aquilaria. Hic locus abest a Clupeà passuum XXII millia, habetque non incommodam æstate stationem ; et duobus eminentibus promontoriis continetur. Intelligenda scilicet hæc eadem duo promontoria Apollinis et Mercurii supra commemorata. Insula tamen scrupulum facere potest, si Ægimurus illa est, cum eandem illam

per
Aras declarari

supra

viderimus. Sed Ægimurum seu duas potius insulas, Zimbras, seu Zowamores, ita esse sitas, constat, ut ipsi Mercurii promontorio subjacere videantur, major quidem quatuor leucas, at minor parum remota a litore. Potuit igitur ad majorem pars classis adhærere ; at altera minor habeatur

pro

insula litori objecta. Potuit etiam poeta ornare locum, aut sequi famam , qua Ægimuri scopuli olim insula fuisse memorabantur. Nec tamen poetam levitatis et vanitatis accusare possemus, ne tum quidem, si nullum hujus locorum situs vestigium in Africano litore nunc compareret. Totum enim istius tractus litus maris alluvie incredibili modo est immutatum , et, quod vel ex Shavio satis apparet, procedit nunc litus inter Ruscinonem et Carthaginem multo altius in mare, quam olim. Si quis ultra instare et calumniari velit, a monte per Shavium designato ad Carthaginem usque locorum intervallum esse majus forte, quam ut altero die Æneas navibus progressus satis mature Carthaginem pervenire potuerit, eum dicemus poetam in ordinem cogere et historiæ severiori legi obnoxium facere. Ceterum hæc et illa sup. ad v. 108 sqq. paullo subtilius disputasse non pænitebit, inprimis si descriptionem geographicam errorum Æneæ, qualis ipsi Virgilio Burmanni præfixa est, inspexerit aliquis ; in qua Nympharum antrum ultra Mercurii promontorium versus Syrtin minorem, naufragium vero classis ad Syrtin majorem , et ex altera parte Aræ in partibus occidentalibus ultra Carthaginem expressæ

sunt.

« AnteriorContinuar »