Imagens das páginas
PDF
ePub

EXCURSUS VII*.

De Antenore.

1, 242 sqq. Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum , et fontem superare Timavi : Unde per ora novem, vasto cum murmure montis , It mare proruptum et pelago premit arva sonanti : Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum , et genti nomen dedit, armaque fixit Troïa; nunc placida conpostus pace quiescit.

Fuit Antenor inter eos , in quorum rebus ornandis ii maxime scriptores laborarunt, qui narrationes Homericas novis commentis de suo onerarunt , non aliter ac si delectatio a mere fabulosis et temere effusis figmentis proficisceretur. Scilicet non tenebant, narrationes illas Homericas fide majorum, fama antiqua , acceptas ex antiqui quidem sermonis indole et formulis, opinionibus hominum, motæque mentis impetu, poeticoque ornatu, adscititios colores traxisse , mox multis modis et multis de caussis , in carminibus cyclicorum, lyricorum et tragicorum esse variatas. At illi homines laudem quærebant ex eo, quod res, quas Homerus seu summatim exposuerat, $eu strictim percurrerat , in historias, copiose et ordine omnibus , quæ inciderant, enarratis, convertebant aut clarorum heroum nominibus facta et fata commentitia assignabant : quorum nihil, interdum ne vestigium quidem , in antiquioribus extaret; alia ex Cypriis carminibus aut e Lescheo aliisque poetis cyclicis arripuere , saltem ex rivulis inde ductis hausere. De Antenore perpauca ab Homero memorata sunt. Clarior est ejus uxor, Theano , Hecubæ e Cisseo soror, Minerva sacerdos (v. Iliad. 5, 297 sqq.), nec non filii , passim in pugnam prodeuntes ; ipse inter seniores , qui prudentia alios antecellebant : Iliad. 7, 148. idem suadet , ut Helena reddatur , », 347 sqq. et Ulyssem cum Menelao, antequam arma sumta erant , ad res repetendas Trojam missum hospitio exceperat :

Iliad.

ro
205

sqq. Itaque Troja capta a Menelao servatur cum sobole. cf. Tryphiod. 653 sq. Hoc tanquam fundo superstruxere fabulatores illi, e quibus Pseudodictys et Pseudodares adhuc superstites sunt, alia, v. c. de Antenore a Laomedonte Delphos misso (Serv. ad Æn. II, 318) de legatione ad Achivos sub extrema urbis fata (Tzetz. Posthom. 607 sq.) inprimis vero plurima de proditione urbis ab eo et a filiis facta. cf. Serv. ad V. 242. Præiverant tamen alii antiquiores ut Lycophr. 340 sqq., dubito in his unum ex cyclicis poetis fuisse. Proditionis ab Antenore factæ auctoritatem jam olim Polygnotus agnoverat in tabula sua ap. Pausan. X, 27. pag. 865 Sophoclis fuere 'Aytuvopídes. Strabo XIII, p. 905 B. memorat pantheræ pellem Antenoris foribus injectam , ut

nec

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

tuta esset domus ab Achivorum injuriis ; id quod factum in gratiam hospitii pristini ap. Quintum XIII, 293 sqq. Putabam Strabonem id ex ea fabula petiisse. Verba sunt, Σοφοκλής γούν εν τη αλώσει του Ιλίου παρδαλέαν φησί προ της θύρας του 'Αντήνορος προτεθήναι σύμβολον του á mópontov éatñver say oixíæv. Enimvero versum ex Ajace Locrensi recitat Schol. Aristoph. ad Aves 934 — XATAOTIKTOU xuvos orond's siluood, Hapdraandópos sépes. Alludit enim ad ea verba Comicus. Versum quoque memorat Suidas ex Scholio, et Pollux VII, 70. Iterum de eo frage mento mentio fiet inf. Exc. I. ad lib. II de 'Iníou prépası Sophoclis fabula male olim memorata. Menelao tribuitur beneficii accepti memoria Tryphiod. 647. De Antenoridis Lysimachus i Nóros egerat; adierant illi Libyam, et Cyrenen insederant : seu quod cum Græcis versari nollent, ut Lysimachus tradiderat , seu quod Menelaum et Helenam sequuti, tempestatis vi de cursu dejecti fuerant : quod Pindarus sequutus est Pyth. 5, 108 sq., ubi v. Schol. : add. Sehol. Lycophr. 874 , ubi pro περί την Κρήνην et εν Κρήτη leg. περί την Κυρήνην et év Kupívn. Nam in hac fuit Antenoridarum collis. Antenori a Tragicis partes facundi senis datæ , ut in vss. Eurip. ap. Athen. XV, pp.

Fuit tamen ex iis commentis unum ceteris illustrius, quo profugus ex urbe capta in Italiam Henetos duxisse et Patavium condidisse narratus est. Henetorum nomen ('Evetőv) poeta memorat (1), Paphlagoniæ populi, cujus regio. mulis silvestribus abundabat; e quo Pylæmenes, Paphlagonum dux, oriundus erat. Hos igitur Henelos Antenorem sibi adjunctos in Italiam adduxisse et Venetos ibi in sedibus suis collocasse narrarunt (2). Nominis similitudinem etiam in hujus populi origine ludificatam esse veteres, in aperto est : cum diversi essent populi, alter Sinus Adriatici, alter Asiæ. Qui primus fabulæ auctor fuerit, incerta res est. Strabo jam sua ætate inter vulgo narrata (rad Ipurdopevce) eam refert (lib. XIII p. 905 B. C.): idem Menandrium scriptorem memorat tanquam testem idoneum (p. 830. A. B.). Antiquiorem auctoritatem non memini quam Scymni Chii (Perieg. 388. 9.). Nec tamen sive in duce Antenore, sive in populo, quem adduxit, nec in cursu, quem tenuit, omnes consensere ; ut facile appareat, a multis poetis ac scriptoribus rem narratu acceptam tractatam fuisse. Ita fuere, qui Henetos a Troja reduces , fuga di

[ocr errors][ocr errors]

(1) ¿'EystāvHiad. B, 852. Male Zenodotus refinxerat << 'Evetās. vid. Strab. XIII, p. 830 C. 819. A.

(2) V. inprimis Strab. XII, p. 819 A. B. XIII, p. 905 B. V, p. 325 A. Veriora ille de Venetorum origine a Venetis Belgica gente ducenda monuit lib. IV, p. 297. 8. cum Herodotus ex Illyriis eos ortos esse tradidisset lib. I, 196. Polybius II, 17, ubi de Venetis, quos ille Gallis simillimos moribus et

cultu, at sermone diversos esse dixerat,
περί ών οι τραγωδιογράφοι πολύν τινα
πεποίνται λόγον και πολλών διατίθεν-
ται τερατείαν. in quibus ille tragoedias
Antenoris et Antenoridarum nomine
inscriptas respicere putandus. In iis-
dem fabulas Phaethontis et Eridani
variis modis expositas fuisse suspicor.
Nostra ætate Henetos seu Venetos ac-
censeri Sarmatis vidimus, ab aliis aus
tem Slavica stirpis haberi,

lapsos , aut , Pylæmene duce, in Thraciam se recepisse , atque inde errando longius processisse dicerent (cf. Strab. I. c. et Eustath. ad Dionys. 378, qui Strabonem exscripsit). Avide commentum arripuere Romani scriptores, qui Antenorem cum Ænea compararunt : in his ipse Liv. I, 1 et jam Nepos, teste Plinio VI, 2 et inde Solino c. 44 , Catonem forte sequutus , quidem narraverat, ut e Plinio , discimus III, 19. s. 23 Antenoridem scripserat Largus, Ovidio æqualis IV. ex P. 16, 17 Ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem. quem Ælium Largum ap. Dion. LIII esse acute suspicatur Wernsdorf. V. C. ad Poet. min. T. IV, pag. 582.

Servata sunt nonnulla ex antiquioribus in personato Messala de Augusti progenie c. 19 Antenor ex Ionio æquore ad dexteram flectens, inter Dyrrhachium et Brundisium, per latissimas superi æquoris fauces, ad septentrionem conversus , hinc Dalmatas linquens, Illyricos ac Liburnos, illinc Apulos atque Picenum , ad caput Adriatici maris cursum tenuit; et, relicto æquore, adverso flumine , quod Brentesia dicitur (1), sursum contendens , terra potitus, sedem sibi suisque elegit, et expugnatis Euganeis , qui tum ea incolebant loca , Patavium condidit. Is inter ceteros comites, Enetorum multitudinem numerosam secum duxerat; qui Paphlagonia orti, patria pulsi, exules ad Trojam, quæ bello tum laborabat, concesserant. Hi in proxima finitimorum prædia longe lateque diffusi , quia multitudine cuncta compleverant, ex se gentibus nomen dedere , et Venetiæ regio dicta. De hoc Antenoris adventu sic meminit Virgilius : Antenor potuit etc. Sequitur inde apud hunc scriptorem mirum acumen super versu : armaque fixit Troia ; alloquitur Imperatorem, qui, quodnam insigne vexillis Antenori et Æneæ fuisset, dubitaverat; acceperat itaque ille arma de vexillo : tolerabilius foret, si saltem de insignibus clipei intellexisset ; etsi et hoc absurde. Respondet scriptor, armorum insigne fuisse scrofam; Troja namque vulgo Italice Latineque scrofa vel sus dicitur. Quid expectabis ab hominibus, qui in poetarum lectione argutias tam vanas captabant? Ceterum de Antenore Patavii sepulto vetus fuit opinio ; et detectum Antenoreum sepulcrum a. 1274, inter recentio-res fabulas satis vulgata est. v.

Pignor. in Anten. c. 8. Ursat. in Monum. Patav. lib. I. s. 10. Accessit epitaphium , quod insertum quoque legitur Anthol Lat. lib. I. ep. 111, ubi v. Burmann.

EXCURSUS VII.

De Timavo fluvio.

Sequitur nunc 244

216. ocus ac Timavo : fontem superare Timavi

(1) Meduacus major.

( eo loco ), unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Primum versus hi, licet pulcherrimi, cum tamen non poeta hæc narret, cui ornatum sectari licet, verum ex Veneris persona Jovi supplicantis pronuntientur, alieno loco Timavi descriptionem intrudere videri debent; quod jam Ursinus recte vidit, qui simili loco Homeri Odyss. 8, 708 excusare rem velle videtur. Fit sane omnino hoc gravissimorum poetarum more' et exemplo, ut etiam, quando ex aliena persona oratio fit, ornatus idonei materia, qua variari oratio et delectari legentis animus possit, non dimittatur manibus; cum delectationis major sit ratio habenda, quam judicii animorum sedati. Potuit adeo fluvius ille, etiam in Veneris oratione, verbis ornari, inprimis cum ejus natura, ad hunc modum descripta : unde per ora novem It mare proruptum , ad amplificationem periculorum, quæ tamen ab Antenore superata sunt, facere possint. Tametsi forte hunc in modum excusari versus 245 et 246 possunt, nullo tamen modo probare se possunt judicio paullo acutiori; et erant illi haud dubie inter eos, quos sublatos Virgilius mallet. Improbarunt hos versus et alii, et Jac. Bryant V. C. Quibus autem in terris fluvius ille quærendus sit, magna fuit inter viros doctos controversia. Si enim notus ille Istriæ fluvius est, quid ille cum Patavio commune habere potest, ut v. 247 Hic tamen ille urbem Patavi locavit? ( sed v. ad e. v.) Maluere itaque alii referre ad Meduacum s. Brentam, nonnulli adeo ad Padum; quos ipsa res refellit et Paullus Pincius cum aliis doctis viris a Burmanno præf. Tom. VI. Thes. Ital. nominatis. Si tamen Timavus Istriæ

difficultates contra hos versus vel sic, non Catrous primus, sed multi ante eum viri docti ( v. c. Cerda ) moverunt, qui Timavum aut plane nullum, aut hujus, quem poeta narrat, admodum nunc quidem dissimilem esse contenderent. Sed frustra; nam Strabonis lib. V, p. 214. 215, et Melæ auctoritas poetam defendit, ut Timavi olim istam naturam fuisse dubitari nequeat. Scilicet inter Aquileiam et Tergeste, in Carnorum finibus, apud vicum S. Joannis, non longe a castello Duino ( Tywein ), qui totus tractus saxeus et scopulosus est ( sunt autem montes calcarii (1)), complures ingentesque inter rupium antra aquarum fontes prosiliunt : quorum præcipuos sex numerabat Cluverius, qui hæc loca adiit et singula accurate exploravit ( v. Italia ant. p. 192 ), nec plures Valvasor, quem cum eo comparavimus , in Crainia T. I, p. 272 sqq.

612
s99
Scilicet

pro anni tempestate plures paucioresve sunt, ita ut modo septem, modo novem fontes numerentur : ( teste Linharto Historia Crainiæ p. 66. (2)) Hi fontes tribus alveis paullulum delati, mox in unum flumen confluunt, quod vix mille passuum viam emensum uno ostio in mare exit. Italis etiam nunc maris parentem ( la madre del mare ) appellari Holdsworthus tradit; quod nomen jam Polybii ætate

fluvius est,

(1) V. Franc. Griselini Lettera nel Giornale d'Italia. Tom. XI, p. 118.

(2) Unus ex his fontibus sub castello

Duino insignior est ceteris. V. Gruber Briefe über Krain, Vindob. 1781. p. 156. c. tab.

frequentabatur. vid. Strab. I. c. p. 214 D., ac si mari magna aquarum accessio inde fieret. Cum Strabo cum aliis septem, Mela cum Virgilio novem ora seu capita, et fontes ( sic ora et alii v. c. Statius IV Theb. 832 ) memorent, non inexplorata tradita ab iis esse e modo dictis apparet; nec necesse est, alias in vicinia scaturigines , quæ in eosdem alveos deferuntur, quarumque una ex lacu prodit, a veteribus adnumeratas esse suspicari, quod Cluverius faciebat. Hæc eadem diligenti investigatione prosequutum videmus Holdsworthum , elegantissimi ingenii virum, dum viveret, p. 600. 601. Immutavit longa ætas locorum faciem; quid? quod invalescente in dies versus hoc litus boreale mari Adriatico reprimi creditur aquæ in ipsis fluminis ostiis impetus, ita ut nunc longe minore spatio flumen, sub ipsos fere fontes stagnans, per planitiem ad mare deferatur (1). Ceterum cum per subterraneas cavernas mari ad Timavi fontes iter pateat, cum æstu, maris magnam illi aquarum molem accipiunt; quo fit, ut ingenti cum fragore et mugitu subterraneo Timavus inter rupium antra prorumpat (hoc est nostro, vasto cum murmure montis ), nec, jam in unum alveum coactus, contineri in eo possit, sed vicina late loca inundet, antequam ad mare perveniat. Hinc ille it mare proruptum , ad maris speciem, magnos fluctus volventis ( quod magna aquæ vi prorumpit se, effunditur, ut Pompon. ), et, nostra ætate saltem hiberna tempestate, premit arva , operit, inundat, pelago, aquarum vi pelago simili, sonanti, propter aquarum copiam et impetum (2). De origine Timavi multa disputant iidem, quos memoravimus, auctores. Cum plena sit Carnorum regio fluminibus subeuntibus terram moxque iterum emergentibus, etiam Timavus simili ratione idem esse flumen videtur, quod XIV millia passuum (XVIII vel XX. Irenæus de Cruce Istoria di Trieste lib. I. c. 2 et V, 10 memorat ) supra hos fontes ad vicum D. Catiani ( S. Kazian) bis terve subter rupium cava viam sibi facit, tandemque cuniculo subterraneo totum conditur. Rekam id flumen esse, Valvasor docet, qui rectius hæc exponit, quam Cluverius. Enimvero jam apud Strabonem lib. V. p. 329 A. Posidonium hoc idem tradidisse videas, e montibus delatum Timavum voragine terre absorberi, είθ' υπό γής ενεχθέντα περί εκατόν και λ σταδίους (XVII millia passuum ) éti Tū Jardéten räv éxborsiv morsiofai male accipitur : in mare effluere. Vert, ad mare, non longe a mari, emitti iterum. Hoc Plinius tradit lib. II, s. 106 Et in Atinate campo fluvius

(1) Cf. Schloezer Briefwechsel II Th. Heft XII, p. 340. add. Hacquet Oryctograph. Carniolica Tom. I, p. 61. Antiquiorem locorum faciem in tabula videre licet in libro apud Juntas Venet. 1553 fol. vulgato : de Balneis omnia quæ extant apud Græcos, Latinos et Arabas p. 306.

(2) Minus bene Wood V. C., loco mox laudando ant

etatio

nem revocat, qua mare proruptum de ipso mari Adriatico accipiebatur, quod, quoties exæstuat, in interiora litoris exundans Timavi cursum reprimit. Hoc locorum naturam ita ferre nemo neget : sed verborum structura sermonisque ratio manifeste repugnat isti sensui : est enim fons, unde 'h. e. ex quo, mare proruptum it, non vero, fons in

quem, versus quem, mare procedit,

« AnteriorContinuar »