Imagens das páginas
PDF
ePub

mersus post XX mill. passuum exit, et in Aquileiensi Timavus. Restat ut hoc moneamus, fontem Timavi h. I. pro ipso Timavo dici, eum autem ita superasse Antenor intelligendus, ut cursu navium juxta litora servato, nam cum classe hæc loca adiit, ostia fluvii prætervectus ad ulteriores plagas et interiorem sinum pergeret. Est enim is poetarum v. c. eorum, qui Argonautica exponunt, mos, ut in navigatione facta litoris vicini populos, urbes, et amnes enumerent. Aliam rationem, eamque subtiliorem, suppeditavit Wood I. c.; docet enim, navigationem ex Ionio mari in interiora Adriæ aliter tuto fieri non posse, quam ut litus Illyricum legatur (1): ubi ad intima Istriæ perventum est, etiamnum recta trajicitur mare adversus Venetias. cf. Liv. X, 2. Quæ observatio, etsi huic loco expediendo prorsus necessaria non est, alterum tamen locum illustrat in Ecl. VIII, 6. ubi de navigatione Asinii Pollionis versus Parthinos Illyrici : seu magni superas jam saxa Timavi , sive oram Illyrici legis æquoris. Factam enim secundum litus navigationem innuit. Ceterum hunc locum certatim expressere Lucanus, Silius et Statius, qui Timavo etiam ex hoc loco ad ipsos Patavinos fines designandos poetico more usi sunt. Unde inter recentiores inanis et vana de hoc fluvio, sitne Patavino agro an Istriæ adnumerandus, orta est controversia: de qua v. Burman. præf. T. VI Thesauri Italiæ p. 13. Sed præstat illud adjicere, nostro judicio, si verum quidem hujus moris sensum animus imbibit, ex anteriore poeta, et quidem Græco, qui nunc interiit, forte Argonauticorum aut Antenoridis scriptore, Virgilium sua transtulisse videri; unde et eodem amne usus est ad Asinii Pollionis navigationem declarandam I. c. Est enim et in ornando nimius , quod fere in talibus locis solet, et ornamenta paullo exquisitiora cumulat.

7,

EXCURSUS VIII.

De Iuli cognomine Ascanio indito.

I, 267. 268. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno. Ab Iulo vulgo ducta gens Julia; sed h. l. etiam nomen gentis Juliæ ab Iulo, cognomine Ascanii , derivatur. Sane, licet alia gentium nomina ducta fere sint a prænominibus, ut ab Aulo Auliæ, ab Marco Marciæ, non tamen 'nominum gentilitiorum exempla desunt, quæ a cognominibus venisse videntur, ut gentis Flaviæ, Fulviæ, Rutiliæ, al. cf. Cerda ad h. 1. Jam porro

hoc

cognomen Iuli formatum poeta esse vult ab Ili nomine, quod Trojanum fuit, et quo Laomedontis pater fuit appellatus; sed ratione grammatica plane, refragante. Verum in etymologiis cum Græci tum Romani argutias ple

[blocks in formation]

rumque captant, non sermonis rationem et analogiæ veritatem sequuntur. Nec multo subtilior altera ex Julii Cæsaris Pontifical. lib. II, et Catone in Origg. memorata etymologia, ut Julus a Jove, Jobus, Jolus , Julus, ductum sit. v. Auct. de Orig. G. Rom. c. 15. Altera in h. I. quæstio est, an pro carminis epici majestate, et in Jovis oratione, eaque ad Venerem, Æneæ matrem, etymologia talis recte inserta esse videri possit. Partem difficultatis vidit Britannus in Miscell. Obss. Vol. I. p. 5 et 82, adversus quem et ibi doctiss. Editor et ad h. 1. Burmannus disputant, nescio an commode satis. Potest quidem defendi poeta hactenus, quod in Augusti gratiam et ad majorem, quam populares sui inde capere poterant, voluptatem, etiam præter aitavótuta et subtilitatem, intexere aliquid non dubitavit; potest quoque, quod Eschenburgio V. C. placuisse video, Jupiter videri Veneri voluisse hoc in memoriam revocare. Nec tamen minus ita alterum versum ab aliena manu accessisse suspicor, sive totum, sive post Additur, cum a poeta scilicet imper-. fectus esset relictus. Nam interpretatio ista : Ilus erat, dum res stetit Ilia regno; per se inepta, multo etiam magis a loco hoc aliena est. Tum an regno satis latine adjectum sit, nescio : dum resp. Trojana , regnum Trojanum, stetit, duravit, regno? nisi putes defendi posse ex lib. II, 88 Dum stabat regno incolumis Palamedes : ubi dictum tamen esse apparet poetico usu pro, dum regnum ejus stabat incolume h. e. ejus regia dignitas erat salva et intacta. Certe judicio acutiori parum se probare potest versus tam jejunus. De Ascanio v. Exc. XVII ad lib. II.

EXCURSUS IX.

Belli porta.

1, 291 — 296. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis. Cana Fides, et Vesta , Remo cum fratre Quirinus, Jura dabunt : diræ ferro et compagibus artis Claudentur Belli portæ. Furor impius intus Sæva sedens super arma ,

et centum vinctus aenis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Splendidissimus locus et Jove vaticinante dignus. Fidem ait, religiones patrias et concordiam abolitis bellis ac discordiis esse regnaturas. Mutata hæc in personas, et quidem deos deasque : Fidem, Vestam, patrem Quirinum. Fides cana , quia alias prisca , antiqua , dicta. Vesta, quippe Romanis patria eaque antiquissima religione culta cum ipsis Penatibus, cf. Æn. II, 296, ét imperii præses, in cujus æde ignis sacer servabatur. (Ut pudicitia per eam designetur, Romano equidem fieri

posse non arbitror. ) Quod autem Quirinum cum fratre Remo nunc jura dare, h e. regnare, imperio Romano præesse, rem Romanam tueri, ait, in his concordiam quidem civium innui posse,

Burmanno non refragabor, ut forte pro eo, quod diceres, fore ut concordia et pax bellis civilibus et discordiis sopitis vigeat ac floreat, poeta Romulum et

more

que

Remum, quos dira discordia disjunxerat, iterum regnatūros esse dixerit. Meo tamen sensu rei sermonique poetæ accommodatius est hoc: Bellorum civilium noxa interdum a Remi cæde repetebatur, qua tota posteritas culpæ et piaculo erat obligata; jam bellis civilibus expiatus Remi sanguis videbatur, ut v. c. Horat. Epod. 7, 17. Itaque ea poetæ mens : Temporum antiquorum integritatem et puritatem iri restitutum, qualis illa fuerit, antequam fraternus sanguis in terram defluxit, primum.

illud parricidium fuit commissum. Pacatis iterum animis et fraterna concordia pristina rem Romanam moderari et tueri quasi videbuntur Remus ac Romulus. De Agrippa cum Servio et aliis cogitari non posse, recte Burmannus monuit. Quod vero poetæ animum ad has rerum imagines deduceret, ut Fidem , et Vestam , cum Remo ac Romulo commemoraret, fuisse suspicor etiam hoc, quod, ut ex topographiis Romæ disci potest , in Palatino monte , adeoque circa Palatinam Cæsaris domum, templa Fidei, Vestæ ac Romuli Remique erant. Majorem igitur hæc omnia suavitatem habere debuere, si Romanus ea legeret, qui illa templa ante Augusti domum posita meminisset. Mox v. 293. 294 Bellum hic personam dei induere puto; est ó nóremos. Diversa Belli a Bellona et Marte persona. Apud Plin. XXXV, 36, 16. Apelles Belli imaginem restrictis ad terga manibus pinxit, Alexandro in curru triumphante. Eam cum altera tabula Apellis Augustus in Fori sui partibus celeberrimis dicaverat. Ut tamen picturam hanc Virgilius hic ante oculos habuisse videri debeat, quod jam in Servianis suspicatus aliquis, necesse non est. Notio hæc admodum obvia et communis; ut Discordiam, Bellum, Martem, vinctos , religatis post tergum manibus, fingere animo liceat; inprimis inter eos, qui triumphum agi, in eoque

hostes captos

vinctis post tergum manibus duci viderant. Occurrit

quoque

simile argumentum in artis priscæ operibus. Erat Spartæ vetus signum Martis vinculo impediti. Pausan. III. 15. p. 245. Nostrum ante oculos habuit Calpurn. 1, 46 de Numeriano Cæsare : dabit impia vinctas Post tergum Bellona manus, spoliataque telis In sua vesanos torquebit viscera morsus,

Et, modo quæ

toto civilia distulit orbe , Secum bella geret. Hujus porta dira, quia dei diri et abominandi, clauditur ferro et compagibus artis s. vinculis h.e.foribus ferratis. Hom. Jupes Truxivi et Truxiyos cépae prices. Jani templum, quod Janus Quirinus, vel Janus Quirini, vel Janus geminus appellatur, respicere putatur et recte. Æn. VII, 607 Sunt geminæ Belli portæ , sic nomine dicunt. Centum ærei cludunt vectes, æternaque ferri Robora , nec custos absistit lumine Janus. ubi vid. Not. Plutarch. de Fort. Rom. p. 322 Β. έκλείσθη δ' ούν τότε ( sub Numa ) και το του Ιάνου δίπυλον, και πολέμου πύλην καλούσι, ut recte jam Xylander vertit non τύχην. Ρax occludit

Lucan. I, 61. 62. Contra Pacem clauso Jano inclusam teneri, interpretatio et sententia Ovidii esse videtur Fast. I, 281, si locum recte capimus. Apud Aristoph. in Pace 222 sqq. ITónspos Pacem antro incluserat. Adeo variis modis et accipiet reddi potuit res, cum antiqua Jani ædicula, ad modum templi amphiprostyli utrinque pervia, quæ, bello indicto, prisco more patebat adeuntibus et supplicantibus, pace

Janum ap.

191 facta occludi soleret; visum enim est Bellum modo coerceri portis clausis, ne ille deus portis apertis foras erumperet, modo Pax inclusa teneri, ne avolaret. Itaque idem templum et Jani et Belli et Pacis habitum. Si Valer. Flacc. III, 253 tunc porta trucis coit infera belli hunc locum respexit, probabile fit, alteram in eo loco lectionem, porta effera veram esse. Jam porro Furor impius, h. e. Bellum civile; ut apud Horat. Petron. et al. Ovid. I ex Pont. 2, 126 de Augusto : Clausit et æterna civica bella sera, cf. Petron. B. Civ. 256 sq. nodi exquisite pro vinculis, catenis. Virgilium ante oculos habuisse videtur Manil. jam Cerdæ laudatus, I, 921 jam bella quiescant, atque adamanteis Discordia vincta catenis Æternos habeat frenos in carcere clausa. et Ovid. I Fast. 702 Gratia Dis domuique tuæ : religata catenis Jampridem nostro sub pede Bella jacent. At ipsi Virgilio præiverat Ennius apud Horat. I Serm. 4, 60 postquam Discordia tetra Belli ferratos postes portasque refregit.

EXCURSUS X.

Mercurius ad Ponos placandos missus.

I, 297

Hæc ait: et Maia genitum demittit ab alto sqq. Videtur hunc poetæ locum expressisse cælator gemmæ non ignobilis e Museo Bourdalovii, post Montefalc. in Virgilio Londinensi, Justiciano et Ambroyiano repetitæ, in qua Jupiter in medio sedens, Venus juxta cum Amore Jovi supplicans, ex altera parte Mercurius cum mandatis Jovis discedens; modo satis liquido constaret, an a manu antiqua opus illud

profectum sit; mihi tamen omnes illæ gemmæ Virgilianæ, ut aliæ Romani argumenti, recentia ingenia prodere videntur; non enim id fuit suorum poetarum studium Romanis, nec Græci artifices latini carminis peritiam tantam habuisse videntur; contra sæculo XV et XVI cum Græca fabulæ vulgo ignorarentur, ad Romanam historiam ac ritum revocari prisca monumenta, ad eundem alia recentia opera confici, passim solebant. Ceterum celeritati bene consulitur a poeta, omni Jovis sermone onnisso, quo mandata Mercurio data erant; quænam illa fuerint intelligimus ex iis, quæ Mercurius exsequitur. Mercurius autem animis, ut hi. I. Didonis et Ponorum; molliendis et flectendis inprimis idoneus deus, qui feros cultus hominum recentum , adeoque et barbarorum, quales Pæni erant, formavit. Scilicet hoc ad persuasionis vim pertinet, in monendo, consiliis dandis, et sic porro; ut Odyss. a, 37 ad dehortandum a scelere Ægisthum Mercurius mittitur. Omnino æconomia fabulæ hujus primi libri est eximiæ artis. Carthaginis adversus Æneæ fata tuendæ studio ( v. sup. 13. 19). Juno Æneam immissa tempestate perdere voluerat. Atqui hac ipsa tempestate in Carthaginis hujus , cui Juno metuit, litus ejicitur Æneas. Jam mireris utique poetam hoc casu non eo uti, ut tanto majorem nobis super Æneæ discrimine ac pericnlo,

ex Junonis odiis in illa ipsa terra et urbe, quæ deæ tantopere curæ cora dique erat, impendente, sollicitudinem faciat. Sed poeta aliam viam est ingressus. Ne Æneas ullum in his locis periculum adeat, mittitur Mercurius ad Ponorum Didonisque inprimis animos placidos et propitios efficiendos. Quo facto, cum tamen vel sic Venu haberet, quod Junonis odia et iras metueret, Cupidinis mox illa utitur (inf. 670 sqq.), ut Didonis animum amore in Æneam inflammet, quo minus illa Junonis aliquo monitu in diversa consilia impulsa in ejus perniciem conspiret

. Interea Juno, dum his jam malis aliter occurri non posse videt (v. IV, 90 sqq.), hoc ipso Didonis et Æneæ amore ad avertendum ab Italia Æneam et intercipienda adeo Romæ fata uti constituit; sed quo

minus illa res exitum habeat, Jupiter, cui fatorum ordo inprimis curæ esse debet, cavet (ibid. v. 222 sq. ) cf. sup. Excurs. I*.

[merged small][merged small][ocr errors]

1, 353 — 359. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago Conjugis , ora modis attollens pallida miris, Crudelis aras trajectaque pectora ferro Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit; Tum celerare fugam patriaque excedere suadet , Auxiliumque viæ veteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. Quæ de mariti specie per somnum oblata narrantur, a poeta ipso adornata videntur, nec incommode ad epicam poesin, ut miraculo animum teneat. Forte poetæ, præter historiam, debetur etiam illud ad rei atrocitatem adjectum v. 349 ante aras. Nam vulgo, cum venatum exiisset, a fratre uxoris insidiis petitus interiisse Sichæus traditur : vide Cedrenum p. 140 B. et Jo. Malalam Chronograph. p. 68 (p. 206 ed. Oxon.), qui Servium ad h. 1. descripsit, sed, ut apparet , multo integriorem quam qualem nunc habemus. cf. Eustath. ad Dionys. Perieg. v. 195. Sed, ut poeta ante aras id factum mallet, occasionem fingendi præbere potuit hoc, quod maritus Didonis sacerdotio Herculis functus esse memoratur cf. Justin. XVIII, 4. Jam somni visum potest illud quidem ita accipi, ut ipsum facinus somniantis animo fuerit objectum, ita ut illa ipsi cædi interesse, eam fieri cerneret, poeticæ tamen rationi magis consentaneum, ut, quæ a Sichæi umbra verbis sunt exposita, tanquam gesta nudentur, enuntientur; ut in notis exposuimus. Similiter umbra Sichæi mox abditos thesauros indicat, quo loco repositi sint, ut itineris subsidium ac viaticum Didoni fugienti sint Sic Hectoris umbra inf. II, 297 effert sacra, efferenda esse gestu s gnificat. Thesauri Didonis adhuc Neronis tempore lusum avaritiæ fecere v. Tacit. Annal. XVI, pr.

« AnteriorContinuar »