Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

comæ divinum vertice odorem Spiravere ; et Dianæ nec in adspectum prodeuntis præsentia ex divino odore agnoscitur ab Hippolyto apud Eurip. Hippol. 1391 : id quidem ductum est ex antiqua vita, quando regiæ opulentiæ erat, unguentis suavibus delibutum corpus habere , antequam frequentioribus commerciis copia majore et expeditiore sumtu unguenta Asiæ in Europam illata sunt. A regum autem luxu, qualis tum erat , adumbrata deorum vita, adeoque in eam traductum etiam unguentum ambrosia dictum. Sic de Junone Iliad. &, 170 sqq. et de - Venere Odyss. I, 364. 365 et sup. Georg. IV, 415 sqq. Etiam ap. Hesiod. Scut. Herc. 7. 8. Alcmenæ a capite et superciliis suaves odores spirant, tanquam a Venere. ( etsi versus vix a primo carminis auctore sunt.) Ducta hinc sunt ea, quæ de veste stragula Bacchi habet Apollon. IV, 430 sq. Hoc tamen divinæ naturæ argumentum non nisi in elegantioribus diis locum habere potest; ut in Venere et Apolline; in Diana etiam apud Eurip. 1. c. ; in Flora apud Ovid. Fast. V, 376 : alia exempla v. apud Burmann. ad Anthol. Lat. IV, 13, 30. Insignius ceteris est in Hymno Homer. in Cer. 276 sqq., quod apponam , quia reliqua quoque præsentis numinis argumenta sub discessum continet : ως ειπούσα θεα μέγεθός τε και είδος αμειψε, Γηρας απωσαμένη: περί τ' αμφί τε κάλλος άντο, Οδμή δ' ομερόεσσα θυηέντων από πέπλων Σκίδνατο. τηλε δε φέγγος απο χρους αθανάτoιo Λάμπε θεής, ξανθη δε κομη κατενήνοθεν ωμους: Αυγής δ' επλήσθη πυκινος δόμος, αστεροπής ως. Bñ sé si éx megcépwr. Videmus hic sub discessum Cereris formam divinam receptam : pulchritudinem, ambrosium odorem, candens corpus, comam promissam ; lucem per domum fusam. Imitatione quoque expressa res in templis : v. C. de Dea Syria et in teletis : ut apud Apulei XI.

Et hi quidem priscæ et epicæ poeseos præcipui modi divinam præsentiam declarandi, super quibus multa possint argutius disputari, nisi hoc a consilio nostro esset alienum; et facere hoc cuivis ex superioribus est in promtu. Quando autem de origine et caussa hujus phantasmatis hominum mentibus subnati quæritur, ablegandus est lector ad Exc. I ad lib. IX, 638. Nec tamen existimandum est, semper hæc tam accurate et diserte a poetis tractari. Quin sæpe satis habent, deum memorare cum mortali agentem, numen suum manifestantem, et a mortali agnitum, nulla tamen re adjecta, qua intelligatur, quomodo id fieri potuerit. Scilicet jam ab initio inter poetam et lectorem tacito consensu convenerat, posse et solere a diis fieri ea, quæ naturæ morem deserunt eoque ipso mirationem faciunt. Exempla vide Iliad. v, 319, ubi Neptunus Æneam non latet, et p, 334 Apollinem idem "Egro locura Sav, adde Iliad. ß , 172.4, 294, 815. Sic inf. XII, 632 Juturnam sororem agnoscit Turnus , nec additur, quo signo vel argumento.

EXCURSUS XIV. Equi caput omen Carthaginiensium fortunæ. 1, 442-445. Poni Effodere loco signum, quod regia Juno Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per sæcula gentem. Caput equinum adeo auspicium et omen fuit futuræ fortunæ; fore Poenos gentem bellicosam et rerum copiis ( ex agricultura, navigatione et commerciis populorum ) affluentem. Justin. XVIII, 5, 16 Ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Quas fidiculasverbis, facilem victu fore gentem, interpretandis adhibuerint viri docti, vide ap. Cerd. Burm. Trapp. Si Carthaginiensium historiam inspicere meminissent viri docti, in multis hujus et quarti libri locis minus turbassent. Celebrata satis inter veteres res est, Carthaginienses agri colendi studiosissimos fuisse, et totum illum Africæ tractum lætissimo cultu summæ fertilitatis effloruisse. Itaque præclare iis portenditur perpetua victus copia et affluentia; et facilis victu est is, qui facilem et paratum victum habet : europos, ut agrum frugibus vel frugum facilem dixere veteres. Tenendum scilicet, ea, quæ in vulgari oratione to facilis pro adjectivo adjunctum habent, poetice ita efferri; ut si alloquium regis facile exprimendum sit , facilem regem alloquio vel alloquii dicat poeta, ut Val. Fl. V, 407 litus quod faciles appulsus habet, idem litus facile appulsihus. Ita, quæ victum facilem fixadit humo tellus Georg. II, 460, est etiam tellus victu facilis; et ce gens victu facilis, quæ habet victum, alimenti copiam paratam, affuentem, propter agrorum scilicet fertilitatem et ubertatem. Simili modo infinita alia ad prosaicam formam comparanda sunt. Æn. VIII, 518 asper victu venatus, h. e. qui victum asperum, qualis est vitx asperæ, pauperis, præbet. nox aspera curis, Val. Fl. III, 363, quæ curas asperas secum affert, et sic porro. Equus autem quilni ferax et lætum solum , equis alendis idoneum, ominetur? quum hoc armentum pabuli copiam et uberem agrum in primis sibi poser. Vide, si talis' res auctoritate indiget, Columellam de R. R. VI, -7. Varia quidem de hoc portento inter fundamenta urbis reperto fait narratio, nam alii ( v. Justin. I. c. Serv. et Pompon. ) primo capr

bubulum, alii palmam simul repertam tradiderant, proxime tamer ad nostrum alii ap. Eustath. ad Dionys. Perieg. 195 ευρον κεφαλήν και που, και συμβαλόντες σημαίνεσθαι σχολήν αυτούς και παρ' άλλων δόσιν τροφή, καθά και τους ίππους, έκτισαν εν τοιούτω τόπο Kepxndóva. sane diveras interpretatio de otio ac pacis studiis, inprimis ex mercatibus; vid.s tamen hoc ipsum, facilem victu, ita

expressum, ut sine multo lore victum inveniant. Quod Æn. III, 540 sqq. diversum ex equis augurium petitur, nihil officit. Poterant enim exdem res

duræ et

diversis temporibus et rerum conditionibus ad diversa trahi omina. Ita ίππον πολέμιόν τε και επήλυδα, bellicosum et advenam interpretabantur vates Telmessenses ap. Herodot. I, 78,

[ocr errors]

EXCURSUS XV.
Pictura in templo Carthaginis ab Ænea perlustrata.

et quo

ex

I, 453 sqq. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, Dum Artificum manus inter se operumque labores Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas. De pictura vulgo hæc accipiuntur; et v. 464 picturam expresse appellavit: Quod si verum est, adversus temporum rationem peccare poeta maluit hæc commemorans, modo gratis rerum imaginibus delectaret. Nam Iliacis temporibus non fuisse pingendi artem apparet. v. Plin. XXXV, 6. Observatum hoc jam est Gogueto de origg. legg. art. et discipl. Tom. III, p. 346. Et Homerum sculpturæ opera in omni metallorum genere memorare, nulla picturæ , unicuique Homerum legenti facile succurrit. Videndum igitur, an Virgilius non de pictis tabulis, sed de anaglypho opere, et quidem ex ære, quod antiquissimum fuit genus,

ducunt fores ex ære factæ v. 448. 449, agere dicendus sit? Nam, quod picturam dixit, hoc poetica elegantia de quovis opere, quod figuras rerum ac signa repræsentat, bene memorare potuit. Acciniendum autem ita esset de sculptorio opere in foribus templi ac valvis

ære facto : in his enim, ut et in fastigiis, templorum pariter ac palatioi

"um frequens fuit cælatura : cf. Paus. I, 24. V, 1o. X, 19. VIII,

Verr. IV, 56 et porticus templi Jovis Olympii apud Agrigentinos : v. 1

Miodor. XIII, 82 in qua et exsculpta dawois tñs Tpoías heroibus

habitu expressis; et solent poetæ in argumentis ejusmodi suo quoque . sculpturæ sibi

lacere , ut noster Ge. III, 26 sqq. Æn. VI, 20 sqq. Sie Ovid. Met. II, pr.

iu regia Solis. Silius III, 32. in templi Herculis foribus, ad

9.

1. cf. Drakens?". Valer. Fl. V, 411 in fastigio templi ( ita quidem nobis videtur ) et in iribus 417–465 expressas historias apud Colchos memorat; sapienter , muidem hoc; sed idem in operis summa infelix; non enim apparet, quoi.

'gum ista descriptio anaglyphi inserta sit. At noster poeta ad confirmandum Æneæ animum his rerum imaginibus egregie utitur. Anaglypha idem et alibi memorat, ut inf. 640. Inter hæc tamen commento illi sculpturæ h. I. non magis confidam, quam ei, quod multo minus probabiliter in animum venit viro docto, ut crederet, hic de textura agi. Nisi vim racias verbis, non nisi de tabulis pictis agere poeta potuit, et dicendus ille est maluisse morem Italiæ suæ sequi, in qua passim viscbantur porti cus templorum pictæ. Res Trojanas inter argumenta fuisse, vel ex Petronio 29 et 89 discere licet : cf. Wernsdorf. P. Min. T. IV, p. 605. Nihil fre quentius eodem more inter Græcos, quos, parietes templorum et porteus picturis

45. Cic.

exornasse, multa docent exempla apud Plinium et Pausaniam, ut Athenis I, 17 in Thesei templo; I, 18 in templo Dioscurorum; I, 20 in t. Bacchi; cf. c. 25. 26. et Athenæum X, p. 456 extr. inprimisque templum Minervæ Syracusis ap. Cicer. Verr. IV, 55. Trojani autem belli historiæ, etsi in populo, qui nihil cum Trojanis et

æcis commune haberet, recte tamen poterant operis ab arte profecti argumentum præbere. Solet enim ars externas historias, inprimis claras et nobiles, sibi materiem facere; et ab Etruscis, saltem ab Italis, similiter belli Trojani historiam, quamquam illa aliena ab hoc populo erat, in tot monumentis, inprimis sepulcralibus, expressam videmus. Ceterum ea, quæ mox memorantur, non continui alicujus operis uniusque tabulæ argumentum sunt habenda; certe nihil in poeta video , quod ita statuere jubeat; sed singulæ historiæ singulorum operum argumentum constituere putandæ.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EXCURSUS XVI.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

I, 469. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis. Novavit plura in rebus Trojanis Maro , ab Homero aliena , et morem ætatis suæ prætulit; Tragicos ea in re sequutus, qui equites, tubas, et alia memorant, quæ heroica vita ignoravit. Nunc tentoria narrat niveis velis : in quibus non tam illud me movet, quod nivea tentoria fecit, eo scilicet, ut vel noctu nitore fulgentia late essent Diomedi et Ulyssi speculantibus conspicua; sed quod Trojanis temporibus tentoria nondum erant lintea. Achivorum xacobeo stipitibus lignisque constabant, vimine intertexto humoque aggesta, adeoque tuguria potius, v. Iliad. ., 449 sqq. cf. Eustath. ad Iliad. a, 185. Recte et Tzetza in Antehomericis, a viro doctissimo Jacobs nunc editis, Achæi : TEŪExer xausias taexta's, otalepæis ( h. e. σταυρούς ) αραρυίας. et Tryphiod. 139. πυρίδιον πλεκτησιν ενέ κλισίνσι βαλόντες. ad quem versum loci nostri haud oblitus est doctiss. Northmore. Thraces vero illa nocte ne in talibus quidem tentoriis, sed, ut erant, nuda humo recubabant; medostoßeīs ut in Rheso 763 sqq. quid? quod totus Trojanorum exercitus sub dio noctem agebat, quantum quidem ex Homerica lectione memini. Etiam Rhesi Trag. auctor tantum cúva's Thracum et xeitas memorat. At Dictys tentoria memorat pag, 60 , 1. 43.

[ocr errors]

EXCURSUS XVII.

De Troilo.

1,474-478. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque inpar congressus Achilli, Fertar equis, curruque hæret resupinus inani, Lora tenens tamen; huic cervixque comæque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Troilus Priami f. (aliis Apollinis. cf. Not. ad Apollod. p. 762 ) admodum puer, h. e. in prima juventa constitutus impubem Troilon Horat. dixit II, 9, 15: nimium cilo Congresse Achilli Troile Senec. Agam, 747. 748 ab Achille victus. Factum jam ante Iliadis tempora. Nam libro ultimo inter occisos ab Achille filios Priamus Tpainox in 10Xeéppenv memorat,

Iliad.

w, 257. Meminit etiam Quintus Paralip. IV, 155. 419 sqq. inter superiorum temporum res ab Achille gestas; et in hoc præivisse auctorem Cypriorum carminum, e Proclo didici. Alii serius et post Memnonis demum interitum collocasse videntur, ut ex Lycophrone 307 sqq. et Tzetza ad e. I. et in Posthomer. 353 sqq. colligas, ubi Troili cædes est extremum facinorum Achillis. Et sic manifeste Dictys qui vulgo fertur IV, 9. unde patet inter potiora episodia Postiliacorum fuisse Troili facta et fata. Post Hectorem cæsum Troilum Ausonius Epitaph. 18 ait. Omnino varie hanc narrationem a priseis poetis tractatam fuisse necesse est. Inprimis tamen infames fuere Achillis amores in Troilum pulcherrimum puerum, vid. Tzetza ibid. et ad e. Canter. Nov. Lect. II, 9, et h. 1. Cerda post Servium: : quamquam Tzetza pro

solita sua stultitia sponsione certat, Troilum magnum jam natu fuisse. Nata autem sine dubio est ea fabula e poetarum lusibus, qui puerorum amores inprimis Achillis exemplo defendebant; quam ad rem summum illud occisi Patrocli desiderium memorari solebat. Fuere ex eo genere plures, ut Phanocles, cujus "Έρωτες ή Καλοί ηuper in memoriam revocati fuere fragmento e Stobæo a Ruhnkenio retractato. conf. Notæ ad Apollod. p. 532 sqq. Illud mireris , quod jam Lycophron fabulam hanc Troili interpolatam sequutus esse videtur l. I. et Aræ auctor carminis, quod inter Simmiæ Taigrice habetur. Ceterum Virgilius Troili cædem ita narrat et tractat, ut is cum Achille congressus vulnere accepto curru exciderit, pedibus tamen ita impeditus, ut supinus e curru delapsus ab equis raptaretur (compara Iliad. 3, 42. 43), cum interea nec hastam nec frena e manibus dimitteret; itaque hasta inversa per terram tracta sulcos in pulvere tractim faciebat. Aliter Dictys 1. l. ubi in pugna captus mox producitur et jugulatur ab Achille. Dares cap. 33. quem Josephus Iscanus VI, 289 sqq. sequitur, equo in pugna excussum memorat et ab Achille superveniente occisum. Tragediæ Troili nomine inscriptæ fuere olim Sophoclis, et aliorum. Quæ fabulæ oeconomia fuerit, e Scholiis Vict.

« AnteriorContinuar »