Imagens das páginas
PDF
ePub

sacrificantium quærere cum Lessingio (in Laocoonte p. 224) vix ausim, cum nulla adsit ratio critica probabilis. Dubitare licet, sitne sacrificantium virginum chorus de choro proprie dicto accipiendus ; ut inf. de Apolline IV, 145 Instauratque choros. an chorus dictus sit pro turba ac multitudine ut ap. Ovid. II Met. 441 sqq. Ecce suo comitata choro Dictynna per altum Mænalon ingrediens etc. Pinxerat forte Apelles sacrum Dianæ, cui ipsa deą interesse dignata erat; ut ap. Apollon. III, 875 sq. ubi Medea comparatur cum Diana ad sacrum properante και incedit illa τηλόθεν αντιόωσα πολυκρίσσου έκατόμβης. .

Eurotam tribuit Dianæ Virgilius, Laconicæ fluvium , qui Taygetum montem alluit, quem Homerus meinoraverat. Nec Cynthus inepte nominatur, utpote Deli insulæ mons. Magnus numerus Nympharum bene declaratur : quam mille sequutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades. Nympharum comitatum Latonam circumstantem pulchre etiam Apollon. expressit in loco insigni paullo ante laudato , et cum hoc comparando III, 875 – 884 : incedit ibi Diana curru vecta Nympharum comitatu stipata, sacro interfutura. Alio invento Penthesilea inter Amazones eminens cum Luna inter sidera et cum Aurora comparatur a Quinto Smyrnæo I, 36. sqq., quod proxime accedit ad illud Horatianum : velut inter ignes Luna minores. Quod pharetram fert humero Diana, otiosum (quamquam vel sic positum, ornaret tamen ; cum dea sit ioxécipe) haberi nequit, siquidem Nymphas supereminet omnes : conspicuique adeo sunt humeri deæ. Jam hoc quidem ornatius extulisse Homerum, negari nequit : Πασάων δ' υπερ ήγε καρη έχει δέ μέτωπα, Ρειά τ' αριγνώση πέλεται, καλα. Se Te ndod, in quibus inprimis novissima verba præclare dicta sunt. Recte itaque ab his abstinuit poeta Romanus. In versu autem 502 cum Homero certasse videri potest : cujus γέγηθε δε τε φρένα Λητω reddidit : Latonæ tacitum pertentant gaudia ; quod enim Homerus in medio collocaverat, ipse in fine subjecit. Est etiam hoc in artificio magnorum poetarum, ut in fine comparationis adjiciant adjunctu vel factum aliquod, quod illam notionem, ad quam illustrandam tota comparatio erat instituta , inprimis animo audientis mfigit. Feliciter illud interdum ab aliorum sensu et opinione ducitur, aut a vi, quam res ad eorum animos et affectus habet. Ita h. 1. præclara Dianæ species mirifice declaratur Latonæ matris sensu , quæ si miratione filiæ defixa fuit, quid de aliorum judicio expectabimus? Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus; exsultat tacite, et in sinu gaudet, animadversa hac filiæ suæ divina formæ majestate. Atque hoc decus Virgilius sibi conflavit ex illo, quod temere inter cetera abjectum repererat : gég not Si te opéve Anta. Conf. imitationem Claud. R. P. II, 69 sq. In illis : gradiensque deas supereminet omnes, multi certarunt cum Virgilio. Statius I Silv. 2, 115 Latias, metire, quid ultra Emineat matres , quantum Latonia Nymphas Virgo premit, quantumque egomet Nereidas exło. Incessum Æneæ simili modo per Apollinis incessum de

tum

claratum videbimus inf. IV, 142 sqq. Juvat tandem observare et hoc, post alios , nisi fallimur : in forma Didonis describenda uno epitheto defungi poetam : pulcherrima Dido : tam parum poeta ulteriore pulchritudinis descriptione immorandum sibi esse putabat: nec facile corporis formosi speciem per partes describere ullus poeta, si sapit, laborabit.

EXCURSUS XXI.

De antiquo Italiæ nomine. 1, 530 — 533. et III, 163 — 166. Est locus , Hesperiam Graii cognomine dicunt OEnotri coluere viri ; nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Nomina Italiæ omnia a Græcis venisse videntur; an inter incolas toti huic terrarum tractui nomen commune impertitum fuerit ac quale, ignorari, aut verius , nulllum omnino ab initio fuisse, putamus. Ita enim fert rerum hominumque ratio ac mos, ut nomina non imponantur rebus nisi iis aut ab aliis aut inter se discernendis ; adeoque nec terris ac regionibus imposita fuere nomina nisi hominum commerciis subnatis ; ut aut diversarum stirpium ac gentium sedes designarentur, aut ut accolæ ac fines dirimi ac regi possent. Inventa itaque terrarum nomina partim inter tribules ac populares , partim ab advenis. Prioris generis nomina, id quod ipsa rei ratio credere jubet, ad angustos tractus, quos aliqua stirps, tribus, vel gens tenebat, spectarunt ; alia nomina in his substitere, alia inde satius ad proxima quæque loca proferri coeperant. Aliter res se habere potuit in nominibus, quæ ab advenis seu negotiandi seu visendi caussa fines ingressis invenirentur; quippe quæ magnum terrarum tractum jam ab initio declarare possunt , dummodo tines aut oram ac litus aut populum tam late protendi, primo statim aditu constabat. cf. Exc. II extr. ad lib. VIII. Potuit adeo isti terrarum tractui , quam Italiam appellamus, initio a certa oræ maritimæ parte vel loco facto , nomen impositum esse a Phoenicibus , quod tamen nunc ignoramus. Nomina, quæ tenemus, Græcæ fere originis sunt : verum Græci non nisi exiguos litoris tractus ab initio cognitos habuere. Saturniæ quidem nomen , quod Dionysius Halic. I, 34 putabat, vix fuit commune ac vulgare, sed est poetarum ; etsi primo ad locum aliquem circa Tiberim spectasse dicitur : v. ad lib. VIII Exc. II extr. Hesperiæ nomen, terram ad occidentem sitam declarans, commune fuit cum Hispania; ut satis appareat, Græcis ex omni Europa primam innotuisse Italiam, nec nisi navigatione ad ulteriora facta, Iberiam quoque in notitiam venisse. Reliqua Italiæ nomina, cum certo agro vel certe regioni, quam primum adierant vel coloniis frequentarant Græci, essent propria, ad remotiores tepras, modo angustius modo latius,

tandemque ad totum hunc Alpibus procurrentem tractum fuere traducta. OEnotria ab initio fuit ager inter Lameticum s. Terinæum sinum ac Scylacium , qui serioribus temporibus Bruttiorum erat. Appulerunt enim OEnotri Pelasgi in litore hoc Italiæ interiore, atque Ausonibus hinc ejectis protulerunt fines suos primum versus Laum fluvium et Metapontum urbem, mox usque ad Silarum et Bradanum, forte etiam latius ; Dionysius quidem hos ipsos Pelasgos ad Latium progressos, Umbris Siculisque expulsis, et cum Aboriginibus permixtos ea loca tenuisse narrat; sed ex opinatione ita statuens; cum non meminisset , alteram Pelasgorum multitudinem in mare Adriaticum evectam aliunde

per

Umbriam ad ista loca penetrasse. Propter cognationem tamen stirpis, aut etiam secundum illam Dionysio quoque probatam opinionem, OEnotri totam Italiam obtinuisse dici possunt et ipsa Italia OEnotria , uti a prioribus incolis Ausonia, et a Chonibus , OEnotrorum parte, Chonia. Accuratius hæc, etsi primis lineis, secundum Aristotelem de rep. VJI, 10 et Strabonem VI p. 391 comparato Dionysio I, u sq. 35 sq. post Cluverium a nobis exposita sunt in Guthriani operis ( Allgemeine Weltgeschichte) recensione T. IV p. 75 sq. et al. Successit Italiæ nomen, idque paullo serius : nunc fama , minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem ; Ergo Trojani saltem belli tempore in OEnotriæ locum alterum Italiæ nomen successisse, audierat Virgilius. Convenit hoc fere cum eo, quod Dionysius Halicarnassensis habet, XVII y svecīs seu ætatibus h. e. 459 annis ante bellum Trojanum , OEnotros Italiam accessisse : etsi hoc conjectura tantum , neque ea satis probabili apposuisse videri debet : cf. Exc. IV ad lib. VII. Add. Commentat. de fabulis Gr. inter Etruscos in Tom. III , Nov. Comm. Soc. Sc. Gotting. p. 35. 36. Ipsum Italiæ nomen ab initio illi parti fuit proprium, intra cujus fines OEnotria principio includebatur, Antiocho Syracusio teste apud Strabonem VI, p. 391, et Dionys. Halic. I, 34, Ab Italo, qui ex regibus post OEnotrum gentis conditorem fuit, nomen ductum idem Antiochus tradiderat v. loca laudd. Hellanicus autem Lesbius cum Timæo ap. Gell. XI, 1 aliisque a vitulis, isanois (Leguntur eadem in Apollodoro II, 5, 10, Notas sqq.); utrumque tamen conjecturæ potius Græcanicæ, quam acceptæ a majoribus narrationis fidei, deberi videtur. Saltim hoc ex iisdem locis teneri forte potest, circa Herculis Thebani demum tempora Italiæ nomen invaluisse. Omnino super nominis origine multa alia aut commenti sunt aut tradidere veteres. v. Serv. ad h. I. I, 533. adde his Bocharti somnia ( Canaan I, 33). Siculorum regem appellat Italum etiam Thucydides VI. cf. Cluver. Ital. I, p. 10 sqq., qui tamen frustra conatur efficere, ut Italiæ nomen Latio proprium fuisse videatur. Ceterum, quod in Servianis ad v. 532 lib. I legitur : OEnotria , ut Varro dicit, ab OEnotro , Sabinorum rege, videndum est, an a seriore manu inculcatum sit. Consentit enim cum iis, quæ a Catone Anniano p. 6 traduntur.

sed v.

p. 400

EXCURSUS XXII.

Auro inclusum ebur, marmor, argentum.

1, 588 — 593. Restitit Æneas, claraque in luce refulsit, Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argenlum Pariusve lapis circumdatur auro. Comparationem vulgo male institutam in altera editione deserueram : recte quoque adversus illam disputavit Mejerotto V. C. in Dubiis p. 35. Primum conferenda cum h. I. inf. X, 135 sqq. Homer. Odyss. S, 229 — 235.6, 156. 162. De statua ex ebore, argento , vel marmore facta vix recte hæc accipias ; quorsum enim pertinere tu circumdatus dixeris ? nam ad inaurandi artificium multo minus bene hoc referas. Cogitandum saltem de sculptura vel anaglypho. Enimvero' accipere præstat simpliciter de ornamento aliquo vel cimelio , ex ebore, argento, vel marmore facto , quod intra aliam materiam , h. i. aurum, comprehensum et inclusum est, ut ita auri splendore repercusso interioris materiæ candor et nitor tanto clarius effulgeat. Ad similem modum viri divina oris dignitate ornati species erat tanto magis insignis et præclara, quod nimbus fulgidus eum circumdabat. Quod etiam multo magis patet ex altero loco lib. X, 135 sq. Qualis gemma micat, fulvum quæ dividit aurum (auro inclusa) Aut collo decus aut capiti ; vel quale per artem Inclusum buxo, aut Oricia terebintho Lucet ebur. Ascanius scilicet inter ceteros pugnantes conspicuus est oris nitore et pulchritudine. At Homerus , e quo uterque locus expressus, dum Ulyssem lotum et uncium nova corporis dignitate enituisse declarare vult, simpliciter argentum auro inclusum memorat, versibus tamen nitidissimis; inprimis ad declarandam notionem toũ. τα περίχευε χάριν , adhibet illud: “Ως ότε τις χρυσόν περιχεύεται αργύρο ανήρ *Ispos — in quo argentum, h. e. ornamentum aliquod et ag ceapa, muliebris v. c. ornatus, ex argento , ferruminatione (xonanost, ouvæon), inclusum auro, intelligere in promtu est; in quo argenti nitor ac candor inter aurum suavius ac vividius elucescit; auri enim rutilantis splendore repercusso argenti nitor multo magis efflorescit. Apparet ex his ipsis locis talem argenti aurique in uno opere consociandi usum ac morem viguisse , et placuisse, Homeri saltem ætate : Talis erat calathus Helenæ ex Ægypto apportatus Odys3. d, 132 Tandpov 'Aşg upcov xpuoộo Meri Zsírsa xexpécrito. Talis erat crater ibid v. 615. Omnino variis metallis vas vel utensile exornandi morem fuisse declarat v. c. lectus Ulyssis Odyss. f, 200. At eboris aurique, inprimis in anaglypho opere, miscendi mos a Græcis Romanisque est frequentatus cf. Ge. III, 26. Crepit quoque lignum ebore distingui, mox operiri : Plin. XVI, 43 5. 84.

EXCURSUS XXIII.

Teucri ad Sidonios accessus,

I, 619-626. Atque equidem Teucrum memini Sidona venire , Finibus expulsum patriis; nova regna petentem Auxilio Beli : genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum et victor ditione tenebat. Multa cum arte et sagacitate hæc ex tragicorum fabulis ad majorem rei probabilitatem traduxit poeta. Teucer, redux a Troja, a patre Telamone aspere acceptus, sive quod fratrem Ajacem non esset ultus , sive alia de caussa (v. Serv.), neque in insulam Salaminem admissus, forte Phæbi accepta , profectus, novam Salaminem in Cypro condidit. Plures fuere hujus argumenti tragicæ fabulæ. Nunc ea de re Helena Eurip. 89 sqq. 144 sqq. est consulenda. Extiterunt forte etiam lyrica carmina, unde Horatius I Carm. 7 expressit, nisi is Pacuvium ante oculos habuit. v. Cic. II de Or. 46. Jam Cyprum a Phænicibus coloniis fuisse frequentatam, atque etiam ditione habitam , vel ipse insulæ situs probabile facit. Forte tamen et historiarum monumenta tradiderant, a Tyriis vel Sidoniis , et quidem a Belo aliquo , Cyprum fuisse bello petitam. Paullo tamen licentius in his, jure quidem suo versatur poeta. Facit Beli, Tyri regis , sedem Sidonem , quæ tamen, Trojanis saltem temporibus, suos reges ipsa habuit (cf. ad Guthrium T. I, p. 439). Paridem Sidonem venisse et urbem evertisse, narratum erat in Cypriis, ut ex fragmento Procli Escurial. didici. Accesserat mox ad Cinyram Palamedes in Cyprum missus ad societatem belli petendam : quod ex eodem, ut suspicor, carmine narratur in Alcidamantis Or. in Palamed. p. 73. Fundus erat Iliad. 2, 20—23. Porro Beli nomen, tanquam mollius , recte prætulit poeta vero nomini, quod pater Elisa et Pygmalionis, Tyri rex , habuit Mutgonis vel Matgeni ap. Joseph. in Apion. I, p. 927, Mettinum , Mettem, Methrem appellant alii, v. ad Justin. XVIII, 4, 3. Adde Serv. ad Æn. I, 343.

EXCURSUS XXIV.

De Ilione.

1, 653. Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim. Ilionem inter Priami filias ab Apollodoro et similibus memorari non videas , ab Hygino tamen fab. 243 et 109 ex tragedia scilicet Græcorum aliqua , quæ interiit. Est ibi illa Połymnestori Thracum regi nupta, et ad eam frater Polydorus educandus mittitur. Etiam Pacuvii tragedia hoc

« AnteriorContinuar »