Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

Homer. Tom. II Frag. p. 108. Jam post ista scripta in manus venit fragmentum Procli, quod Ιλιάδος μικρᾶς δ ̓ Λέσχεω argumentum servavit (1): ex hoc intelligitur, poetam exorsum esse narrationem statim ab armorum judicio, et produxisse usque ad equum in urbem receptum et Trojanorum ex commessatione somnum. Habitus et hujus parvæ Iliadis auctor olim a nonnullis Homerus, ut ex auctore de vita Homeri, qui vulgo Herodotus fertur, patet, c. 16, ubi et primi duo versus occurrunt. Διατρίβων δὲ παρὰ τῷ Θεστορίδη ποιεῖ Ιλιάδα τὴν ἐλάσσω ( ita hic appellatur, nec audiendus Salmas. Polyh. p. 598 sq., qui Cypria carmina et 'Imáda iλárræ unum esse nullo argumento contendit), sapxń: Ἴλιον αείδω καὶ Δαρδανίην εύπωλον, Ἧς πέρι πολλὰ πάθον Δαναοὶ θεράποντες "Apaos. Fabricius, qui 1. 1. hoc idem repetiit, tamen mox initium poematis Leschei narrat, quod Horatius pertrinxerit v. 136 Fortunam Priami cantabo et nobile bellum, Αείσω Πριάμοιο τύχην πόλεμόν τε κλεεννόν. Sed is versus a Salmasio confictus et pro parvæ Iliadis Lescheæ primo versu venditus est 1. c. p. 601 A, scilicet is Iliadem doow diversam ab Iliade parva, et eandem cum Cypriis carminibus esse volebat. Sine auctoris nomine eam laudant Clemens Alex. et Vet. Schol. Euripidis ap. Fabric. B. Gr. T. I, p, 279. 280, et Pausan. III extr. et X, 26. At communior sententia ad Leschen eam retulit. vid. Fabric. ibid. pag. 180, etsi Ryck. p. 444, qui p. 446 contra eam sententiam disputat, sed cupide magis quam graviter ac vere. Lesches hic s. Lescheus, Aioxews, Eschyleni s. Eschyli f. Lesbius, Pyrrha civitate oriundus, ab Euseb. Hieron. ad Olymp. XXXIII memoratur : Lesches Lesbius, qui fecit parvam Iliadem, ut inter antiquissimos adeo habendus sit. Eundem in multis expressit auctor Tabulæ Iliacæ, olim in palatio gentis de Spagna, nunc in Capitolio servatæ, quam a Fabretto vulgatam ad calcem Syntagm. de Columna Trajani videri licet p. 315. nuncque in Museo Capitol. Tom. IV, t. 68. Adscriptum quoque in illa est: Ἰλιὰς μικρὰ λεγομένη κατὰ Λέσχην Пupparov.Etiam Quintum Smyrnæum Leschis vestigiis institisse nuper docuit is, quem supra laudavi, Tychsen noster in Commentat. p. 28 sq. Jam Cypria carmina, modo memorata, τὰ Κύπρια ἔπη, vel τὰ Κύπρια, apud Aristot. de Poet. c. 23 videas una cum parva Iliade laudata, quo ipso manifestum fit, diversa ea carmina fuisse; uti ex Paus. X, 26 saltem hoc patet, ab Leschei 'Ixíou répos diversum opus fuisse. Videntur ea comprehendisse anteriora Iliadis. Certe ab Herod. II, 117 super Helenæ raptu laudantur; duodecim versus de Helena e Nemesi nata ap. Athen. VIII, p. 334 C. et versus ex libro XI ab Athen. XV, p. 682 E. F. exscriptos ad judicium Paridis pertinuisse, facile aliquis suspicetur : tum vero pro iv Thaud dubie scriptum fuit iv rá. Aliquot versus

[ocr errors]

(1) In Biblioth. d. alt. Litt. u. Kunst, Tom. I, p. 35. Haberet nunc vir doctus opportunitatem conficiendæ collectionis Fragmentorum Poetarum Cyclicorum, præmissa Procli expositione singulorum carminum; et subjecta com

paratione eorum, quæ passim in Tragicis aliisque poetis aut simili aut alio modo sunt pertractata. Expedita quoque inde erit illustratio carminis, quod sub Quinti nomine habetur.

ap.

Schol. Iliad. a, 5 recitantur, qui non longe a principio libri locum habuisse videntur; emendati a doctiss. Wassenberg. p. 134, duo versus de Menelao ad Nestorem devertente sunt apud Suidam in ovos, quos sine carminis nomine legimus apud Athenæum lib. II. pr. et, quod triduo Paris Sparta Trojam redierit, ex Cypriis carminibus docet Eustath. p. 663 A. Interspersa quoque erat narratio de Dioscuris Leucippidas abducentibus et pugna cum Apharetidis, ut discere licet e Schol. Pind. Nem. 10, 114 ( quo spectat locus Paus. III, 16 pr.), et de Thetidis nuptiis, ut in Schol. Iliad. 7, 140 habetur. De Palamede fabulas ex hoc fonte fluxisse intelligo e Paus. X, 31, p. 874, qui scriptor Neoptolemi quoque nomen et Æneæ conjugem Eurydicen inde illustrat c. 26. In iisdem fabula de Anii filiabus erat narrata, teste Tzetza ad Lycophr. V. 570: atqui et ea in belli Trojani initia incidebat; ut adeo manifestum sit, Cypriorum Carminum argumentum vix aliquid habere, quod in Virgilianum carmen transferri potuerit. Posthac cum communicata mecum essent, mox vulgata, a doctissimo Tho. Chr. Tychsen Excerpta Procli e cod. Escorialensi Iliadis descripta, (in Biblioth. ant. lit. et art. Vol. I.) (1) confirmata sunt et illa, et multo magis constitit, Cyprium carmen ( Ta Kúpia ) XI libris constitisse; initio ducto a Pelei et Thetidis nuptiis et orta inde dearum de pulchritudinis principatu contentione, narrationem fuisse deductam usque ad Palamedis mortem, et ad Jovis consilium, ut subveniret Trojanis, dum abstraheretur Achilles a societate belli per seminata inter eum et Atriden dissidia; catalogo sociorum Priami subjecto. Auctor varie a variis est traditus. Fuere olim qui Homerum proderent; et eum filiæ suæ Carmina Cypria dotis loco dedisse, fabula est apud Ælianum e Pindaro, puta grammatico aliquo: sed diversa in Cypriis et dissona ab iis, quæ Homerus de Helenæ raptu tradiderat, occurrere, jam Herodot. II, 117 monuit. Alii alium ediderunt auctorem. v. Athen. VIII, p. 334. XV, p. 682. Proclus ap. Phot. Cod. 239, Salmas. ad Solin. p. 599 (qui eum suspicabatur esse, qui gemino bellum Trojanum orditur ab ovo ), et, qui adversus eum disputat, Ryck. de pr. Ital. init. p. 446, Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 374, Hemsterh. ad Polluc. X, 85, Perizon. ad Ælian. V. H. IX, 15, et quos laudat Interpres Herodoti doctiss. ad l. c. Sed Stasinum Cyprium fuisse auctorem, probabilior et communior est sententia. Nomen hoc etiam Scholiis Iliad. a, 5 reddendum. add. Ttetz. Chil. XIII, 639 sq. Ab hujus poetæ patria Cypro nomen carminum ductum esse, in aperto est. Latine Cypria carmina reddiderat Nævius, cujus Cypria Ilias laudatur Carisio (v. de ea Wernsdorf. Poet. min. Tom. IV. p. 572 ); quo ipso probabile fit, eam Virgilio saltem lectam fuisse. Ex eadem forte sunt, quæ Serv. ad Æn. I, 273. III, 10 recitat (2).

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sed excidium Troja, de quo nobis nunc, inter ceteras Trojanas res, potissimum quæritur, quam diversis modis tractatum olim esse debuerit, vel inde colligas, quod carmina tam multa ab antiquis memorantur Ixiou épois h. e. Ilii vastatio vel excidium, inscripta. In libris fere iv'Ixiou Tepaid inflectitur; quod præter rationem fieri Scaliger ad Euseb. Chron. p. 72 a, Maussacus ad Harpocrat. in voc. xxv, et Salmas. ad Solin. p. 800 monuerant; nam iv 'Ixíoυ épou esse dicendum. ( Nec 'IÓπepois recte a nonnullis scribi videtur; nam flecti deberet 'Ixoepoía.) Fallit tamen in hoc ratio grammatica; nam cum tot locorum, etiam Pausaniæ, tum Procli, auctoritas firmat vulgatam illam scripturam, modo refingas πέρσιδι, non περσίδι. Nobilissima inter ceteras Stesichori Ιλίου πέρσις sapius veteribus laudatur, v. c. Pausan. X, 26 pr. (ubi inter captivas Trojanas Clymene. Κλυμένην μὲν οὖν Στησίχορος ἐν ̓Ιλίου πέρσιδι κατηρίθμηκεν ἐν τοῖς αἰχμαλώτοις. ὡσαύτως δὲ καὶ ̓Αριστομάχην ἐποίησεν Ἔννος θυγατέρα μὲν Пpiánov. Leg. oínoav év. Nécrois.) item c. 27, p. 865 Hecubam in Lyciam ab Apolline fuisse abductam. Alia collegit Suchfort noster in docta diss. de Stesichori fragm. p. 32 sqq. Ab eodem Pausania p. 864 de Medusa, una e Priami filiabus, Apollodoro quoque memorata III, 12, 5 f., in verbis: nata Tv Iμepalov 'dv hoc idem carmen designatur, quod lyricum fuisse videtur, sub Himeræi nomine; erat autem Stesichori patria Himera Siciliæ; adeoque male inde novum auctorem nonnulli effinxerunt. Etiam in Iliaca Tabula inter auctores, e quibus artifex Iliadem supplevit, Ιλίου πέρσις κατὰ Στησίχορον legitur. Fuit hoc carmen lyricum: quale fuit aliud Bacchylidis: vaticinium de excidio Troja: quod expressisse videtur Horat. I Carm. 15. Quod in eadem Tabula iis verbis subjicitur: Tpwinds, non ejus carminis nomen habendum erat; sed subintelligitur xuxos Tpaixòs, complectens ea, quæ sequuntur: ad

Nævius enim inducit uxores Æneæ et Anchisa cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis: Amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambæ, abeuntes multis cum lacrimis. Hoc iste (Virgilius) Æneam eodem in tempore ejusdem rei caussa inducit fecisse, cum dixit: Litora tum patriæ lacrimans portusque relinquo. (En. III, 10) » Hæc sunt Servii verba. Nævii Cypriam Iliadem fuisse, expressa est auctoritas Charisii Instit. Grammat. lib. I, p. 118. « Nævius Cypriæ Iliados lib. I. Collum marmo eum torquis gemmata coronat. Et Piscianus lib. X, p. 881. Putsch « Nævius in Iliade II. Fecundo penetrat pentus thalamoque potitur. » Non itaque caussam idoneam video, cur accedam Vossio et Scriverio, quorum ille de Analog. III, 35.

putat Lævii, hic autem in Baudii Amoribus p. 416 putat Ninnii fuisse Iliadem; at illi putant sine auctoritate, nil probant Lavii fuisse ἐρωτοπαίγνιον, ε quo lambi dimetri, et poema Io, e quo Scazontes laudantur, probabile forte fit ex dictis a Scriverio; Lavium hexametros scripsisse, nemo docet. Nævii contra fuit carmen de bello Punico: cur non idem Iliadem Cypriam scribere potuerit, quam expressis verbis memorant duo grammatici, equidem non assequor. Si Ennius eam sibi laudem vindicat, se primum versus heroicos scripsisse, alium sensum nec habet, nec habere potest, quam eum primum severius ad certas leges hexametros composuisse. Simili modo de se prædicant Lucretius, Horatius, Virgilius, Ovidius, Manilius?

scribitur enim paullo post : Ἰλιάς κατὰ Ὅμηρον. Αιθιοπὶς κατὰ ̓Αρκτῖνον τὸν Μιλήσιον. Ἰλιὰς ἡ μικρὰ λεγομένη κατὰ Λέσχην Πυῤῥαῖον. Alia Ιλίου πέρσις, a Stesichori carmine diversa, a Pausania X, 25. 26 memoratur, et quidem Leschei nomine; jam cum apud Aristot. Poet. c. 23 (ut paullo ante vidimus) 'Ixiou répois inter partes Iliadis parvæ memoretur, dubitari vix potest, hanc a Pausania laudatam 'Ixiou ipo Leschei nullam aliam fuisse quam partem Iliadis parvæ eo nomine inscriptam. Memorat ex ea Pausanias Megetem vulneratum ab Admeto Argivo in pugna nocturna (sc. quæ capta Troja facta est ), et Lycomedem Creontis f. ab Agenore; Æthram a filiis agnitam; Astyanactem de turri dejectum; Æneæ uxorem Eurydicen; Astynoum a Neoptolemo interfectum; Heliçaonem in eadem vunτquaxia vulneratum; Eioneum cæsum a Neoptolemo, Admetum a Philoctete; Corœbum a Diomede; Priamum ab ara abstractum et ante fores cæsum a Neoptolemo; Axionem, Priami f., ab Eurypylo, Agenorem a Neoptolemo. Quod si idem Pausanias Leschei Iliadem parvam seorsum memorat, ut c. 26 pr. p. 862, sejunctam hanc partem carminis a reliquo corpore eum habuisse apparet.

Apud Euseb. Hieronymi MCCLIV Arctino Milesio, præter Æthiopidem, de qua v. Excurs. XIX ad I, 489, tribuitur Ilii vastatio ('Ixiou Tepois). Cum nemo alius hujus carminis meminerit, interpolati Hieronymi levis auctoritas esse possit: nam sive ex margine, quo quis similis carminis erat recordatus, sive ex interpretatione Æthiopidis, irrepsisse videri potest. Enimvero omnem dubitationem tollit Procli fragmentum e bibliotheca Scorialensi, in quo argumentum Ιλίου πέρσιδος β' ̓Αρκτίνου breviter exponitur. Complexum illud erat libris II novissima Trojæ, inde ab equo Trojano ab Achivis relicto, et substitit sub reditum Achivorum. Conveniunt pleraque cum Virgiliana narratione; ita ut statuere liceat, eam ad Arctini 'Ixiou époida maxime esse adumbratam. Ex ea etiam illa, quæ ex Arctino Dionys. Halic. lib. I, c. 68. 69, de Palladio narrantur, in hoc carmine locum suum bene habere potuere. Suboritur inter hæc suspicio, non aliam forte fuisse 'Ixiou pov Pausaniæ sub Leschi nomine laudatam, quam hanc ipsam Arctini nomine apud Proclum inscriptam : nam continuatur in ea narratio Iliadis parvæ usque ad Equi in urbem deductionem perductæ; et in Tabula Iliaca solius Leschei nomen est appositum, cum tamen 'Ixiou épais expressa esse videatur.

Sacade, non, ut vulgo legitur, Acati, Argivi, 'Ixíou répon ex Athenæo XIII, p. 610 C. ( cf. Maussac. ad Harpocrat. in nadeλav) laudarunt jam alii, etiam Ursinus ad Virgil. Carmen illud lyricum fuisse credo: nam fuit ille musicus. Primus to mudinòv aïλnua nüλnoɛ Delphis : Paus. II, 22, quod factum primis statim Pythiis Ol. XLVIII, 3 et alteris Ol. L, 3 v. Paus. X, 7, p. 814. Statua ejus ingentibus cum tibiis in Helicone stabat; Paus. IX, 30, p. 768. Excidium Ilii non minus persequuti videntur, qui ra Tpwina condidisse narrantur, inter quos Syagrus, vix dixeris, qua fide, omnium primus jam ante Homerum argumentum hoc

tractasse ferebatur, sec. Ælian. V. H. XIV, 21; de reliquis Tpoixv auctoribus supra dictum est.

Fuere et Tragœdiæ Troja excidium titulo præferentes : uti Iophontis 'Ixiou ipois apud Suid. h. v. ex certa virorum doctorum emendatione. Neque Nicomachi ПéposПoλuživa alio trahenda, esse videtur, ut nec Phormios Ιλίου πόρθησις; at Timothei πέρσαι ἢ Ναύπλιος leg. πυρσοί vel πυρσά. Sophoclis autem Ιλίου ἅλωσις prorsus commentitia est; prava erat verborum interpretatio apud Strab. XIII, p. 608 Zoponañs goûv iv tị ἁλώσει τοῦ Ἰλίου παρδαλέαν φησὶ πρὸ τῆς θύρας τοῦ ̓Αντήνορος προτεθῆναι σύμβολον τοῦ ἀπόρθητον ἐαθῆναι τὴν οἰκίαν. Nam memorat ille rem, quæ inter expugnationem Ilii evenisse narratur. Meliora jam allata sunt in Excursu de Antenore sup. Exc. VII.* ad lib. I. non jungenda esse Σopoxans 'v T ἁλώσει τοῦ Ἰλιου, sed Σοφοκλῆς φησι, tum cum llium caperetur, Antenoris foribus pellem affixam fuisse. Res ipsa etiam apud Pausan. X, 27 in Polygnoti tabula occurrit; Exposita ea esse potuit in fabula Sophoclea 'Avтnvopída, passim a veteribus laudata, quæ ad eam narrationem instituta fuisse videtur, quam Dictys exposuit lib. V extr., cum Antenori regnum Trojanum ex pacto cum Græcis relictum ab Enea frustra

tentatur.

[ocr errors]

Sed jam dudum possum videri si non inani, aliena tamen a poeta, opera defunctus esse, siquidem luculentissimo Macrobii Sat. V, 2 loco satis jam expositum est, quem Virgilius in hoc libro sibi propositum habuerit : « vel quod eversionem Trojæ cum Sinone suo et equo ligneo «< ceterisque omnibus, quæ librum secundum faciunt, a Pisandro pæne « ad verbum transscripserit? qui inter Græcos poetas eminet opere, «quod, a nuptiis Jovis et Junonis incipiens, universas historias, quæ "mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerunt, « in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus (h. e. << intervallis; noli tentare, tractibus) temporum corpus effecerit. In quo "opere inter historias ceteras interitus quoque Trojæ in hunc modum *relatus est. Quæ fideliter Maro interpretando fabricatus est sibi Iliacă « urbis ruinam. Sed et hæc et talia ( nempe omnino quod Virgilius Græ"cos poetas imitatus sit) ut pueris decantata prætereo. » Præclara narratio, et in qua vellem acquiescere posse. Sed dispiciamus eam accuratius, et primum quidem videamus, quisnam ille Pisander, et quale hoc ejus opus fuerit.

Nomen illud per duo maxime inclaruit poetas. Alter fuit serior, τῶν Ηρωϊκῶν θεογαμιῶν auctor, de quo postea dicam, alter antiquus poeta Pisander, qui circa XXXIII Olymp. vixit, quamquam alii Hesiodo antiquiorem et Eumolpo æqualem tradiderunt, Camiro Rhodi oriundus, Heracleæ libb. II auctor, h. e. carminis de rebus ab Hercule gestis, cujus non infrequens inter Grammaticos mentio. Diserte de eo agit Suidas. cf. Kuster. ad e. 1. Meurs. in Rhodo II, 11. Staver. et Muncker. ad Hygin. Astron. 24. Burmann. Sec. ad Vales. Emend. IV, 14, qui Pisandri nomen præclare adversus substitutum Terpandri tuetur, et

« AnteriorContinuar »