Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

Sed excidium Trojæ , de quo nobis nunc, inter ceteras Trojanas res, potissimum quæritur, quam diversis modis tractatum olim esse debuerit, vel inde colligas , quod carmina tam multa ab antiquis memorantur 'Iv.bou répons h.e. Ilii vastatio vel excidium, inscripta. In libris fere év'Iriou Trepoído inflectitur; quod præter rationem fieri Scaliger ad Euseb. Chron. p. 72 a, Maussacus ad Harpocrat. in voc. xa tenav, et Salmas. ad Solin. p. 800 monuerant; nam &v ’Irbou mépori esse dicendum. ( Nec ’Insómepois recte a nonnullis scribi videtur; nam flecti deberet ’Incotepoía. ) Fallit tamen in hoc ratio grammatica; nam cum tot locorum, etiam Pausania, tum Procli , auctoritas firmat vulgatam illam scripturam, modo refingas περσιδι, non περσίδι. Nobilissima inter ceteras Stesichori Ιλίου πέρσις sepius veteribus laudatur, v. c. Pausan. X, 26 pr. ( ubi inter captivas Trojanas Clymene. Κλυμένων μεν ούν Στησίχορος έν Ιλίου πέρσιδι κατορίθμηκες εν τοις αιχμαλώτους. ωσαύτως δε και 'Αριστομάχην εποίησεν "Εννος θυγατέρα μέν Tipidémou. Leg. froin our év. Noortois. ) item c. 27, p. 865 Hecubam in Lyciam ab Apolline fuisse abductam. Alia collegit Suchfort noster in docta diss. de Stesichori fragm. p. 32 sqq. Ab eodem Pausania p. 864 de Medusa, una e Priami filiabus, Apollodoro quoque memorata III, 12,5 f., in verbis : nata ta'v Ipepaiou go Sin hoc idem carmen designatur, quod lyricum fuisse videtur, sub Himercei nomine; erat autem Stesichori patria Himera Siciliæ ; adeoque male inde novum auctorem nonnulli effinxerunt. Etiam in Iliaca Tabula inter auctores, e quibus artifex Iliadem supplevit, 'Iníou mépous mata Etnoizopov legitur. Fuit hoc carmen lyricum : quale fuit aliud Bacchylidis : vaticinium de excidio Trojæ : quod expressisse videtur Horat. I Carm. 15. Quod in eadem Tabula iis verbis subjicitur : Tpwirós, non ejus carminis nomen habendum erat ; sed subintelligitur xúxros Tpwixòs, complectens ea, quæ sequuntur : ad

Nærius enim inducit uxores Æneæ et Anchisæ cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis : Amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambæ, abeuntes multis cum lacrimis. Hoc iste (Virgilius) Æneam eodem in tempore ejusdem rei caussa inducit fecisse, cum dixit: Litora tum patriæ lacrimans portusque relinquo. (Æn. III, 10 ) » Hæc sunt Servii verba. Nævii Cypriam Iliadem fuisse, expressa est auctoritas Charisii Instit. Grammat. lib. I, p. 118. Nævius Cypriæ Iliados lib. I. Colluma marmo eum torquis gemmata coronat. , Et Priscianus lib. X, p. 881. Putsch Nævius in Iliade II Fecundo penetrit peutus thalamoque potitur. » Non itaque caussam idoneam video, cur accedam Vossio et Scriverio, quorum ille de Analog. III, 35.

putat Lævii , hic autem in Baudii Amo-
ribus

p.
416
putat

Ninnii fuisse Iliadem; at illi putant sine auctoritate, nil probant Levii fuisse ερωτοπαίγνιον, e quo lambi dimetri, et poema 10, e quo Scazontes laudantur, probabile forte fit ex dictis a Scriverio; Livium hexametros scripsisse, nemo docet. Nævii contra fuit carmen de bello Punico: cur non idem liadem Cypriam scribere potuerit, quam expressis verbis memorant duo grammatici, equidem non assequor. Si Ennius eam sibi laudem vindicat, se primum versus heroicos scripsisse, alium sensum nec habet, nec habere potest, quam eum primum severius ad certas leges hexametros composuisse. Simili modo de se prædicant Lucretius, Horatius, Virgilius, Ovidius, Manilius?

[ocr errors]

scribitur enim paullo post : Ιλιάς κατα "Ομηρον. Αιθιοπίς κατα 'Αρκτίνον τον Μιλήσιον. 'Ιλιας και μικρα λεγομένη κατά Λέσχην Πυρραίον. Αlia 'Ιλίου πέρσις, a Stesichori carmine diversa, a Pausania X, 25. 26 memoratur , ct quidem Leschei nomine; jam cum apud Aristot. Poet. c. 23 ( ut paullo ante vidimus ) 'Iriou Trépous inter partes Iliadis parvæ memoretur, dubitari vix potest, hanc a Pausania laudatam ’Inbou répour Leschei nullam aliam fuisse quam partem Iliadis parvæ eo nomine inscriptam. Memorat ex ea Pausanias Megetem vulneratum ab Admeto Argivo in pugna nocturna ( sc. quæ capta Troja facta est ), et Lycomedem Creontis f. ab Agenore; Æthram a filiis agnitam ; Astyanactem de turri dejectum; Æneæ uxorem Eurydicen; Astynoum a Neoptolemo interfectum ; Helicaonem in eadem VUXT Oua xóa vulneratum; Eioneum cæsum a Neoptolemo, Admetum a Philoctete; Coroebum a Diomede; Priamum ab ara abstractum et ante fores cæsum a Neoptolemo; Axionem , Priami f., ab Eurypylo, Agenorem a Neoptolemo. Quod si idem Pausanias Leschei Iliadem parvam seorsum memorat, ut c. 26 pr. p. 862, sejunctam hanc partem carminis a reliquo corpore eum habuisse apparet.

Apud Euseb. Hieronymi MCCLIV Arctino Milesio , præter Æthiopidem , de qua v. Excurs. XIX ad I, 489, tribuitur Ilii vastatio ( Inbou répous ). Cum nemo alius hujus carminis meminerit, interpolati Hieronymi levis auctoritas esse possit : nam sive ex margine, quo quis similis carminis erat recordatus, sive ex interpretatione Æthiopidis, irrepsisse videri potest. Enimvero omnem dubitationem tollit Procli fragmentum e bibliotheca Scorialensi, in quo argumentum 'Iníou prépordos R' 'Apatirou breviter exponitur. Complexum illud erat libris II novissima Troja, inde ab equo Trojano ab Achivis relicto , et substitit sub reditum Achivorum. Conveniunt pleraque cum Virgiliana narratione; ita ut statuere liceat, eam ad Arctini ’Inbou répoida maxime esse adumbratam. Ex ea etiam illa, quæ ex Arctino Dionys. Halic. lib. I, c. 68. 69, de Palladio narrantur, in hoc carmine locum suum bene habere potuere. Suboritur inter hæc suspicio , non aliam forte fuisse 'Iníou Frépow Pausaniæ sub Leschi nomine laudatam, quam hanc ipsam Arctini nomine apud Proclum inscriptam : nam continuatur in ea narratio Iliadis parvæ usque ad Equi in urbem deductionem perductæ; et in Tabula Iliaca solius Leschei nomen est appositum, cum tamen ’Iníou répais expressa esse videatur.

Sacadæ, non, ut vulgo legitur, Acati, Argivi, ’Inbou mépou ex Athenæo XIII, p. 610 C. ( cf. Maussac. ad Harpocrat. in referwr) laudarunt jam alii, etiam Ursinus ad Virgil. Carmen illud lyricum fuisse credo : nam fuit ille musicus. Primus to autorov aianpede nüange Delphis : Paus. II, 22, quod factum primis statim Pythiis Ol. XLVIII, 3 et alteris Ol. L, 3 v. Paus. X, 7, p. 814. Statua ejus ingentibus cum tibiis in Helicone stabat; Paus. IX, 30, p. 768. Excidium Ilii non minus persequuti videntur, qui tal Tpwäră condidisse narrantur, inter quos Syagrus, vix dixeris, qua fide, omnium primus jam ante Homerum argumentum hoc

kractasse ferebatur, sec. Ælian. V. H. XIV, 21; de reliquis Tpoix@v auctoribus supra

dictum est. Fuere et Tragoediæ Trojæ excidium titulo præferentes : uti lophontis ’Iníou répous apud Suid. h. v. ex certa virorum doctorum emendatione. Neque Nicomachi Ilépois ' Ilonuçevo alio trahenda , esse videtur, ut nec Phormios 'Ιλίου πόρθησις; at Timothei πέρσαι ή Ναύπλιος leg. πυρσοί vel aupos. Sophoclis autem 'Ixiou ormous prorsus commentitia est; prava erat verborum interpretatio apud Strab. XIII, p. 608 Eoqoxañs goûv év tñ αλώσει του Ιλίου παρδαλέαν φησί προ της θύρας του 'Αντήνορος προτεθήναι σύμβολον του απόρθητον εαθήναι την οικίαν. Νam memorat ille rem, quæ inter expugnationem Ilii evenisse narratur. Meliora jam allata sunt in Excursu de Antenore sup. Exc. VII.* ad lib. I. non jungenda esse Lodouañas e'v TĂ αλώσει του Ιλιου, sed Σοφοκλής φησι, tum cum Ilium caperetur, Antenoris foribus pellem affixam fuisse. Res ipsa etiam apud Pausan. X, 27 in Polygnoti tabula occurrit; Exposita ea esse potuit in fabula Sophoclea Aytnvopídas, passim a veteribus laudata, quæ ad eam narrationem instituta fuisse videtur, quam Dictys exposuit lib. V extr., cum Antenori regnum Trojanum ex pacto cum Græcis relictum ab Ænea frustra tentatur.

Sed jam dudum possum videri si non inani, aliena tamen a poeta, opera defunctus esse , siquidem luculentissimo Macrobii Sat. V, 2 loco satis jam expositum est , quem Virgilius in hoc libro sibi propositum habuerit : « vel quod eversionem Trojæ cum Sinone suo et equo ligneo « ceterisque omnibus, quæ librum secundum faciunt, a Pisandro pæne « ad verbum transscripserit? qui inter Græcos poetas eminet opere, « qnod, a nuptiis Jovis et Junonis incipiens, universas historias, quæ u mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerunt, « in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus ( h. e. « intervallis; noli tentare, tractibus ) temporum corpus effecerit. In quo opere inter historias ceteras interitus quoque Trojæ in hunc modum « relatus est. Quæ fideliter Maro interpretando fabricatus est sibi Iliacæ « urbis ruinam. Sed et hæc et talia ( nempe omnino quod Virgilius Græu cos poetas imitatus sit) ut pueris decantata prætereo. » Præclara narratio, et in qua vellem acquiescere posse. Sed dispiciamus eam accuratius, et primum quidem videamus, quisnam ille Pisander, et quale hoc ejus opus fuerit.

Nomen illud per duo maxime inclaruit poetas. Alter fuit serior, two Hpwincôv geog depreñv auctor, de quo postea dicam; alter antiquus poeta Pisander, qui circa XXXIII Olymp. vixit, quamquam alii Hesiodo antiquiorem et Eumolpo æqualem tradiderunt, Camiro Rhodi oriundus, Heracleæ libb. II auctor, h. e. carminis de rebus ab Hercule gestiş , cujus non infrequens inter Grammaticos mentio. Diserte de eo agit Suidas. cf. Kuster. ad e. 1. Meurs. in Rhodo II, u. Staver. et Muncker. ad Hygin. Astron. 24. Burmann. Sec. ad Vales. Emend. IV, 14, qui Pisandri nomen præclare adversus substitutum Terpandri tuetur, et

[ocr errors]

Koppiers Obss. p. 110. Tertium quidem aliquem Pisandrum poetam facit Vales. ad Hesych. in Noüs ou rapci Kertaupois, et cum eo alii. Sed in Schol. Aristoph. Avib. 1555 xopico doúpsvos aliquis Pisander memoratur, cujus sæpe apud Schol. mentio fit, qui etiam Platonis comoediam eo nomine insignitam laudat. Adde Suidam in Ei oo Telocvdpov. Etiam Pisandrum Physicum Fulgentius excitat Mytholog. I, 14; verum Grammaticus ille in scriptorum nominibus omnino est contaminatissimus. Sed antiquior ille Pisander inter principes poetas epicos post Homerum, Hesiodum, Panyasin et Antimachum fuit habitus, et a Grammaticis Alexandrinis in canonem et cyclum epicum relatus : v. sup. p. 354; adde fragm. Censorini c. 9 et idem doconuózatos monon's apud Stephan. in Kausipeus; Quinctilianus vero X, 1, 56 Quid? Herculis acta non bene Pisander? Habemus quoque in ejus laudem Epigramma inter Theocritea XX. Etiam Strabo XIV, pag. 655 D. inter celebres Rhodios,

zai Πείσανδρος δε και την Ηρακλειαν γράψας, Ρόδιος. Ιdem lib. XV, p. 6588 C., ubi de Bacchi et Herculis in Indiam expeditionibus agit, dum refellit fabulam, hæc subjicit : « quod Hercules leonis spoliis amictus, et clavam gestans exhibetur, Trojanarum rerum memoria posterius est , ancique των την Ηράκλειαν ποιησάντων, είτε Πείσανδρος ήν, είτ' άλλος τις. » Quod non ila accipiendum, quasi fuerint, qui pro re incerta haberent, an Pisander Heracleæ auctor esset; etsi Pisino Lindio Pisandrum sublegisse Heracleam fama olim fuit, ut ex Clemente Alex. intelligitur Strom. VI, p. 266 f. loco, quo de scriptorem plagiis agit; verum, quia plura carmina hoc nomine insignita fuere, e quibus unum aliquod exuvias leoninas et clavam primum inter reliqua Herculi tribuerat. Fuit enim et alia 'Hpeéxreia, quæ panyasin Halicarnass. auctorem habuit, quam

Eratosth. in Catasterism. c. 11 laudat: cf. Schol. Pind. P. 3, 177 et adi Munker. ad Antonin. Met. c. 20 pr. Creophyli Oixerías erwow in ea fuisse exscriptam, Clemens Alex. Strom. VI, p. 266 f. prodere videtur. Sed ad hanc alteram Strabonis dubitatio spectare vix potuit, ut nec ad alteram Nymphios Heracleotæ , aliquoties in Schol. Apollonii laudatam.

Hactenus de antiquiore. Videamus de altero; qui Alexandro Mammææ imperante floruit, Nestoris Larandensis f. Laranda Lycaoniæ et ipse oriundus. Habuit adeo patrem rei poeticæ studio non minus clarum Severi Imp. tempore; cf. de eo Niclasius ad Geopon. Prolegom. pag. LXII. Fuit hujus Nestoris ’Insc's asi toypoéupectos, egregii scilicet acuminis opus ! facit quoque ejus mentionem Menander rhetor apud Ald. in Rhet. ant. Filii autem, Pisandri, opus fuit, quod 'Hpcircô geog opsco titulo Suidas, 'Hp wärcõv geogauscôo Zosimus Hist. V, 29 laudant. Prætuleram aliquando cum Fabricio B. G. To. VI, p. 606 prius nomen, tanquain ab 'po ductum, quod apud Macrobium Pisander « a nuptiis Jovis et Junonis incipiens » universas historias persequutus esse narratur ; Verum, deserui eas partes, meliora edoctus cum a Ruhnkenio privatis literis, tum ipso literarum profectu. Recte quidem sequutus eram hoc, quod Junonis nuptiæ argumentum

re in priscis fabulis decantatis

id est,

simum : v. viros doctos ad Hesych. in 'lepo's gevos, et loca laudata in Hemsterhuisiana nota apud Valkenarium ad Adoniaz. p. 366. 367, et nuper Wernsdorf. To. IV Poet. min. p. 462. Fuit quoque inter Epicharmi tragoedias "Hpses gevos, alia Alcæi Athen. ispås gogos. Origines fabula e Greta duxisse videtur; ubi quoque alia vestigia extabant : cf. Diod. V, 72 1. 96; et manavit forte ex illis fabulis locus Iliad. &, 295 sq. Profectum est ex iisdem, quod in Schol. Ven. Iliad. A, 60g occurrit : Jovis et Junonis amores clam per CCC annos exercitos fuisse. Fabulam quoque respici puta in Theocriteo XV, 64. omnia norunt mulieres, και ως Ζεύς ήγαγεθ' "Ηραν: Verum inaudita forma esset Ηραϊκός, et ab "Ηρα formari deberet 'Hpeños; tum, si de Junonis nuptiis carmen egisset , ineptum fuisset in altero voc. Otoy apv@v latens nomen Jeós; nam ex Junonis nomine satis intelligitur, deæ nuptias celebrari. Corruptos quoque esse in hac voce Suidæ codices, inde colligas, quod Eudocia, quæ Suidam exscripsit, p. 351 nipaixãy Jeog ae per cov legerat. Quid igitur, inquis, poeta in hoc carmine tractavit ? nempe nipwäres Feozapías,

deorum dearumque nuptias cum heroibus aut heroinis, seu cum mortalibus viris seu feminis, adeoque etiam de heroibus ex istis congressibus prognatis : Hesiodi, seu quisquis poeta ille fuit, exemplo, qui in extrema parte theogoniæ et in heroogonia , cujus partem superstitem habemus, idem argumentum versaverat. Fuere quoque Jsog épid, festum et Iudi : Pollux I, 1, 37 Κόρης τα παρα Σικελιώταις Θεοχάμια και 'Ανθεστήρια. Eadem in numis Nysæensium in Caria ( v. Spanhem. Epist. ad Morell. II et ap. Eckhel Doctr. num. Vol. II pag. 586. 589. ) in honorem Plutonis et Proserpinæ; et in Bacchi et Ariadnes, ut suspicor, honorem in numis Coryci Ciliciæ occurrunt : v. Eckhel Vol. III p. 53. Eadem Eugamia, in numo Egyptio Vespasiani , prodito a Pellerino ( in Recueil de Medailles de Peuples To. III. p. 133 ubi v. Explication p. XXXI.) memorato inde a Zæga Num. Ægypt. p. 45. No. 54. et ab Eckhel Doctr. Num. Vol. IV p. 442 Proserpinæ et Plutonis nuptias declarari docet Serapis sedens cum Cerbero.

Restat nunc, ut illud quæratur : ad utrum Pisandrum Macrobius respexerit. Valkenarius quidem gratum literis græcis nomen, utrumque carmen et Ηρακλείας et ηρωϊκών θεογαμιών unum idemque fuisse censebat; memorabatque ille in Diatribe ad Eurip. p. 24 Macrobii locum ita , ut Pisandrum diceret Herculis acta ita cecinisse , ut a nuptiis Jovis et Junonis incipiens universas historias in unam seriem coactas redegerit. Ut adeo Suidas turpiter lapsus videri deberet , dum in duo diversos Grammaticos incideret, alterum doctum, alterum indoctum, qui nominis similitudine deceptus recentiori Pisandro assignasset, quæ veteri tribuere debuisset. Jam Suidam eo modo sæpius pecasse , nemo dubitet; satis magna exemplorum copia prostante; hoc loco tamen simile crimen nullo modo ei impingi potest, quoniam ipsa res omnem suspicionem diluit; fieri enim nullo pacto potest, ut illa duo carmina pro uno eodemque habeantur.

Pisandri quidem Rhodii seu Camirensis Heracleæ non nisi duo libri

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »