Imagens das páginas
PDF
ePub

EXCURSUS IV**.

Palladium a Diomede et Ulysse raptum. II, 164–168. Tydides scelerumque inventor Ulixes, Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, cæsis summæ custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi divæ contingere vittas. Celebritatem habet hoc Diomedis et Ulyssis facinus multo magis per gemmas artificio nobiles quam per poetas. Diversis modis res ab iis est narrata, inprimis de ortis inter utrumque iris; cum Ulysses Diomedi Palladium, quo ille jam potitus erat, eripere vellet; tum vero hic stricto ense in Ulyssem irruit, eumque ante se agit, ne a tergo insidias ille machinetur. v. Conon. Narr. 34. et Eustath. p. 822, 19, per episodium narratur a Quinto X, 350 sq. Adde Zenob. in Asoundcws céváyxn, et in h. v. Suidas, item Hesych. ubi : 'O Se tiv prixpar 'Ιλιάδα (sc. γράψας ) επί της του Παλλαδίου κλοπής γενέσθαι (sc. φησί). Et hoc vere ; nam in argumento 'Insidos peixepães apud Proclum est versus finem : και μετά ταύτα (Ulysses ) συν Διομήδει το Παλλαδιον εκκομίζει εκ της 'Iníou. Virgilius rem tantum attigit, ita ut nec appareat, quem ex pluribus narrandi modis sequutus ille sit; videntur ex ejus mente uterque templum Minervæ esse ingressus et uterque manibus contrectasse deam.

Nobilitavit, ut dixi, fabulam ars, cum aliis operibus, tum maxime gemmis. Præiverat Pytheas, cælator, Plinio auctore, lib. XXXIII, 55. cujus binæ unciæ X. venierunt: Ulysses et Diomedes erant in phialæ emblemate , Palladium surripientes. Sunt anaglypha, hujus argumenti, obscurioris tamen famæ, ut in Sarcophago apud Gorium Inscript. Etrusc. T. III tab. 39. et apud Buonarroti ( Osservazioni istoriche sopra alcuni Medaglioni antichi: in titulo operis ) qui Ulyssem cum Alcinoo exhiberi putabat, adstante Diana cum ancora : probabiliora dicas, si Ulyssem cum Diomede de raptu Palladii consultantem exhiberi dixeris; navis apposita Ulyssem, puto, declarat ex artificis mente; ştatua autem columellæ imposita ei similis quæ in gemmis hujus argumenti occurrit, parum cum fide reddita esse videtur. Si Diana est, columellæ insistens, saltem arcum tenere videri debet. Nobiliores sunt gemmæ; aliæ, quæ totam fabulam, Diomedem et Ulyssem ante templi fores inter se altercantes de Pallailio, quod iste manu tenet, exhibent: in quo genere princeps est Sardonyx nunc in Dactyliotheca Ducis Marlburiensis servatus, verbis insculptis. Καλπουρνιου Σευηρου et in ara Φήλιξ εποιει : neatus ille in splendidissimo opere: Gemimæ antiquæ Ducis Marlburiensis To. I tab. 39. majore cum fide quam in Stoschiano opere

Gemmarum cælatarum tab. 35 aut a Braccio tab. 75). Similis alia est in Museo Florent. II, 28, 1. Aliæ gemmæ modo Diomedem solum, modo

( deli

Ulyssem exhibent, eodem tamen habitu ac gestu, ac si alter adstaret , cum quo contentio est. Diomedem solum Palladium manu tenentem et de ara desilientem reddunt gemmæ omnium nobilissimæ, Dioscoridis altera, altera Solonis nomine insignitæ : illa in gaza Ducis Devoniensis, hæc in domo Strozziorụm asservata. Successere artificum æmulantium ertamina, inprimis in Diomede, cujus generis multæ sunt gemmæ summæ artis : sunt aliæ ab imitatrice manu, etiam a Lipperto et Tassio expressæ, quas hic commemorare necesse non est. Agebatur a me tantum hoc, ut nobilitatem et celebritatem fabulæ declararem. Unum attingam : Commemorat noster cæsos custodes arcis : visitur autem in gem'ma Dioscoridis aliisque prostratum in terra et obvolutum corpus (in una gemma Musei Florent. nudum conspicitur ). Alcathoum esse probabile fit, quem cæsum edit Quintus X, 352. Porro in columella adstat signum paullo obscuriore specie, vulgo pro Minerva habitum , etiam a Winckelmanno; nunc aliarum gemmarum comparatione intellectum est, Apollinis id esse nonvoúziou seu ar atpmou Trojanorum. (Prodiit interea superiore anno elegans collectio ectyporum, ære expressorum, e germis Palladium raptum exprimentibus cum comment. Conr. Levezow.)

EXCURSUS V.

De Laocoonte.

II, 199. Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis atque improvida pectora turbat: Laocoon. Sequitur apud poetam locus vel nuperis virorum doctorum disputationibus nobilissimus, et a Virgilio summa cum arte tractatus; super quo et nobis liceat partim de poetæ inventis, aut unde ille narrationem ejusque ornamenta acceperit, partim de Vaticano similis argumenti signo quærere, num ei quicquam cum poeta commune sit. Sed ad utramque quæstionem satis expedita fore videtur responsio, si viderimus, qui alii poetæ veteres fabulam de Laocoonte tractarint, et ornarint.

Et primum quidem varie omnino olim a variis narrationem hanc esse tractatam, vel ex serioribus scriptoribus intelligimus, qui nihil aliud fecisse putandi , quam ut superiores auctores aut serviliter imitarentur aut exscriberent. Exponunt autem illi narrationem de Laocoonte copiose et in multis diverse.

Ita apud Quintum Calabrum XII, 388—409 jam tum, cum hasta percusserat Equum Laocoon, Palladis numine terra sub ejus pedibus movetur, unde eum repentino terrore attonitum stupor et averatroia. occupat. Mox tamen, cum Equus v. 436 etc. in urbem duceretur, ille non desistit hortari et obtestari Trojanos, ut eum comburerent; tum ex insula Calydna Minerva dracones advocat, qui, dilapsa, quæ aderat,

[ocr errors]

turba, v. 466 – 490 duo Laocoontis filios correptos malis frangunt, frustra ad patrem manus tendentes, Παροί φίλω ορέγοντε εας χέρας. ουδ' os éqúyou "Eodever. Inde duo dracones, non, ut apud Virgilium, in Minervæ templum in arce confugiunt, sed sub terram evanescunt, circa templum Apollinis in arce Pergamo, ubi adeo cenotaphium iis factum narrat (in ipso templo Apollinis Thymbræi filios interiisse Tzetza memorat ad Lycophr. v. 347, nescio an alio rei auctore ). At pater oculis capitur. Hactenus Quintus, qui, quam diversus in multis sit, obvium est. Tryphiodorus Laocoontis plane nullam mentionem facit, uti nec Dictys et Dares. At Hyginus f. 135, proxime ad Virgilium , patrem cum filiis necatum narrat. Facit is, nisi ab exscriptore vel excerptore corruptus est, Laocoontem Acoetis filium , Anchisæ fratrem; at Antenoris filium tradit Tzetza ad Lycophr. 347. Apud eundem Hyginum Laocoon est Apollinis, non Neptuni, sacerdos, et contra ejus voluntatem uxorem duxit, eique ab Apolline dracones immittuntur; quæ non admodum ab iis discrepant, quæ Servius ad v. 201 ex Euphorione adfert. Filiorum quoque duorum nomina apud Hyginum adscripta sunt: qui filios ejus 'Antiphantem et Thymbræum necarent. at apud Serv. ad v. 211 Thessandrus Ethronem et Melantum nominatos edidit. Quid? quod et draconum nomina occurrunt; Porces quidem apud Lycophr. v. 347, ubi -Tzetzes alterum Charibeam excitat ( o Lópæns — * Sapiforce), utrumque etiam ex Lysimacho commemorat Servius l. c. et, si alteri Servii loco ad v. 204 fides habenda, nomina ea jam Sophocles in Laocoonte protulerat. Dracones ingeniose satis Typhonis soboles produntur a Quinto v. 443. Ab eodem dracones a Calydna arcessuntur, seu potius a Calydnis, ( de quibus v. ad Apollod. p. 1125. Iliad. B, 677 ) cum Lycophrone l. c. ( ad quem loc. v. Schol. ), quæ duæ sunt insulæ juxta Tenedum. Apud Virgilium ab ipsa Tenedo prodeunt, in quo Hyginum habet consentientem.

Immoramur his per se levibus eo, quod vel ex his intelligitur , varie olim hanc fabulam a pluribus poetis fuisse tractatam. Sed liberior nobis progediendi locus datur, et possumus etiam scriptores laudare Virgilio antiquiores, qui de Laocoonte egerint. Nonnullorum quidem nomina jam ante adscripsimus. Etsi Thessandrus quidem , modo e Servio memoratus, excitari a nobis non potest : nam is Pisandrus esse videtur, quem supra ad horum Excurss. principp. ad seriores auctores relegavimus, corrupte ille et alias Tisandrus vocatus. Alter autem scriptor, a Servio laudatus , Lysimachus Alexandrinus sine dubio fuit, non ignobilis olim auctor epi Níorcm quem cum aliis similis argumenti scriptoribus laudatum vides in Schol. Apollon. I, 558 et particulam ex primo ejus libro in Tzetza ad Lycophr. 874. cf. Voss. de Hist. Gr. lib. III, p. 180 a. Attigit etiam fabulam Lycophron poeta; qui et ipse Alexandriæ vixit, Ptolemæi Philadelphi ætate , in Cassandra v. 347. Alius fuit ex schola Alexandrina , qui fabulam de Laocoonte non attigit tantum, sed pertractavit, et ille quidem poeta olim clarissimus, Euphorion. Ex

1

p. 864.

eo fabulæ ornamenta nonnulla satis recondita narrat ad h. I. v. 201 Servius, et ex eo, puto, corrupte tamen, Pompon. Sab. Omnino quidem Euphorionem fabulas Trojanas suo more tractasse et narrasse , ex iis patet, quæ eum de Laodice , Priami filia, diverse ab Homero et Lescheo our ovdevà sixóti, narrasse Pausanias prodit lib. X, 26 Potuit autem de Laocoonte agere Euphorion, in opere (Motorid vel Atanta inscriptum erat) quo reconditæ et obscuræ ex tota fabulari historia fabulæ non secus atque a Callimacho in Airiais et Lycophrone in Cassandra erant expositæ. v. sup. ad Ecl. VI, 72. In quinto libro, qui Chilias inscriptus erat, prisca oracula', eorumque eventus, collegerat, adeoque et ea, quæ exscidium Trojæ antecesserant, memorare debuit : ut jam sup. Exc. I monitum est.

Non vana hinc suspicio oriri potest , Euphorionem etiam Virgilio in hac fabula ante oculos positum fuisse. Nam, quam magnifice Virgilius de eo poeta senserit, ex Egloga VI, 72 et X, 50 intelligitur; unde etiam Quinctil. X, I, 56 Quid? Euphorionem transibimus ? quem

nisi probasset Virgilius , idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Et omnino Alexandrinis poetis inprimis operam dedisse Virgilium nostrum, ex iisque profecisse in doctrina poetica, qua excellit, admirabili, et in simplicitate orationis pura, tersa ac nitida, cui dignitatem tamen et gravitatem , qua illi carent, ex Tragicis , ut supra exposuimus, petitam adjecit , conjicimus. Certe ex illis poetis tota Augustei sæculi elegantia ac nitor fluxisse videtur, et Romæ ab elegantioribus hominibus Alexandrinos illos unice frequenti lectione tritos fuisse, vel ex Cicerone apparere puto Tusc. Qu. III, 19, ubi Ennium ab his Euphorionis cantoribus (h. e. iis , qui eum vel latine redderent, ut Cornelius Gallus, vel eum imitatione sequerentur aut omnino valde frequentarent) contemni ait; scilicet tersiorem et puriorem Euphorionis orationem judicabant Enniana. Etiam Tiberium Cæsarem Euphorionem, Rhianum , et Parthenium admodum probasse, ut et eorum imitatione carmina græca scriberet, e Sueton. Tib. 70 constat. Non igitur veri adeo dissimile videri potest, si quis Euphorionem a Virgilio in hac fabula expressum esse censeat, cum , quæ a Servio ex eo

commemorentur , Virgilianis fere conveniant. Idem in fabula de Corcebo auctor Virgilio fuisse perhibetur: inf. Ex

curs. X.

Tota tamen ratio, qua poeta hoc episodium tractavit, tragicum potius spiritum orationemque affectibus gravem et ornatam prodere videtur. Debuit autem in multis tragediis græcis latinisque, quarum argumenta excidium Trojanum respicerent, hæc narratio occurrere. Inprimis tamen nobilis olim fuit Sophoclis tragoedia, Laocoon inscripta , e qua versus aliquot servavit Dionys. Halic. I, 48 (quem vide ) et duo alios Harpocration in equias. Ex eadem esse videtur, quo Eustath. ad Odyss. p. 1496 1. 36 a Sophocle Equum Trojanum eleganter Grouno diclum memorat. An ex illa Sophoclis, nescio, sed ex aliqua certe Græci

poetæ tragoedia breviter narrata est fabula ab Hygino f. 135; jam autem is cum Virgilio multo magis quam cum ceteris auctoribus , consentit.

Jam omnium horum fontem unum aliquem ex Cyclicis poetis fuisse, dudum suspicabar, inprimisque Leschen, quem utique Quintus expressisse visus erat. Dubitationem tamen faciebat hoc, quod Tabula Iliaca , quæ post Homerum et Arctinum ex Iliade purva expressa est, Laocoontem ignorat. Sed potuit ea res ac debuit cum ceteris, quæ desiderantur, in altera Tabulæ parte, quæ periit, exhiberi. Nunc ex Procli fragm. hæc tradere licet : Præcipuus hujus fabulæ fundus fuit ’Inhou

épous Arctini : seu, quod probabile fit , Leschis; in cujus initio statim expositum fuit: ως τα περί τον ίπποι οι Τρώες επόπτως, έχοντες περιστάντες βουλεύονται, ό, τι χρή ποιείν και τους μεν δοκεί κατακρημνίσαι αυτόν, τους δε καταφλέγειν. οι δε ιερόν αυτόν έφασαν δείν τη Αθηνά καταθήναι. - εν αυτώ δε δύο δράκοντες επιφανήντες τον Λαοκόωντα και τον έτερον των παίδων διαφθείρουσιν. . Contra in Iliadis parvæ argumento, quod in Equi in urbem deductione subsistit, nulla Laocoontis fit mentio. Secundum hunc alium habeo, quem inter primos fabulæ auctores nominare possis, Bacchylidem; nam is , Servio quidem teste, de Laocoonte et uxore ejus vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus atque in homines conversis meminerat; Qui, si antiquus ille fuit peronoids, Pindari æqualis in lyricis suis aut Stesichori exemplo carminis argumentum facere, aut digressione facta fabulam attingere potuit, ut tamen ejus verba pro fundo essent reliquis poetis. Una adhuc superest fabulæ de Laocoonte narratio ap. Petron. c. 89 in arcos Trojæ v. 29 sqq., sed ea ex Virgilio, in nonnullis tantum non pueriliter, in aliis declamatorie omnia in majus efferendo, expressa (etsi in multis bene eam adversus Tollium, qui in Fortuitis p. 14 Petronium cum Virgilio contulit , defendat Burm.), sive is vere tabulam aliquam tum superstitem ante oculos habuerit, sive habere tinxerit. Inter alia, cum Virgilius intactum reliquisset, utrum Laocoon morsu serpentis perierit, nec ne, ille v. 49 sqq. patrem cum filiis exanimatum exhibet; porro v. 44 de pueris; parvulas illi manus Ad monstra vertunt; neuter auxilio sibi, Uterque fratri transtulit pias vices, Morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. Placent hæc mutui fratrum amoris cogitatione; sed accuratius dispicienti vix ex rerum veritate dicta videri possunt; sibi enim , non alteri , in gravi ac repentino terrore consulit quisque; et importuno verborum lusu expressa talia nolis. Sed hæc jam animadversa a Lessingio in Laocoonte p. 57 videas. Ceterum , quod parvulas manus tribuit , admodum videtur significare velle; et Virgilius : parva duorum corpora natorum: Talia

quoque in Codicis Vaticani pictura , admodum inscite facta , expressa videas. Si tamen sacrificanti patri ministerium præstiterunt , tanquam Camilli; vix adeo teneros exhiberi a poeta posse putes. Et tales impuberes (quamquam et ii ipsi reprehensi, quod patris speciem non satis æquant. vid. Richardson, Descript. de divers tableaux etc. p. 513. Comes de Caylus Tom. XXV Mém. de l'Ac. des I. p. 329) in

pueros

« AnteriorContinuar »