Imagens das páginas
PDF
ePub

pectatione teneret suspensos, religiosamque aliquam et augustam speciem rerum eventibus prætenderet (1). Achilleum quidem robur et iracundia aliena erant a toto argumento; sedata et placida et humanitatis sensu temperata est Æneæ virtus; et, licet concedendum sit, epicam vim màjorem Achilli inesse, non tamen omnes epicas personas Achillem referre posse manifestum est. Meras pugnas Homericis similes et belluinam fortitudinem vix probasset Augustei sæculi elegantius et mollius judicium. Cum itaque omnino Æneidis alius ac diversus prorsus sit character quam Iliadis, quis non videt importunum esse, in Æneide requirere ea, quæ Iliadi sint propria; easdem animorum inflammationes, æstus, tempestates? insunt Æneidi alia, quæ probes; quidni in his acquiescas? Sed infinitum esset omnia persequi, quæ ab iis, qui subtiles poetarum judices videri volunt, dum rerum argumenta, exempla, caussas et rationes miscent, temere laudantur ac reprehenduntur, inprimis quoties Virgilium et Homerum inter se comparant. Sed nobis retundendus est omnis, quo abripi possemus, impetus. Itaque nec Warburtoni sententiam attingemus (2), qui perfectum reip. condendæ et legum ferendarum auctoris exemplar in Ænea exhibitum esse a poeta voluit; inprimis cum alio loco ( ad Lib. VI, Exc. X ) eam opinionem attigerimus.

Æneidis argumentum in septimum annum produci , alii cum reprehensione monuere. Perperam utique. Æneæ errores septem annos explere verissimum est (v. Excurs. II ad lib. III). Sed ipsa carminis narratio non nisi cum septimi anni æstate exordium habet (v. ibid.)

dus aliquis esse debuit.cf. Macrob.

III, 1 sq.

(1) Multus est Servius passim in hoc, ut Æneam ex Flaminis alicujus vel Pontificis persona plurima egisse doceat v. c. IV, 29, pravo utique acumine, cujus tamen fun

(2) Divine Legation of Moses T. I, B. II, Sect. IV.

eodemque anno absolvitur. Pari errore Odysseæ argumentum octo, novem vel decem, annis comprehendi creditum est, quum tamen illud, intra triginta sex vel septem dies, ad exitum perduci manifestum sit ei qui animum adverterit.

XVII. Multo minorem esse characterum , hoc est, virorum factis ac virtutibus insignium, numerum ac varietatem, in Æneide quam in Iliade, conqueruntur passim multi; nec sine poetæ reprehensione versus memorant, ex Æn. I, 222 sqq. fortemque Gyan, fortemque Cloanthum; inique admodum, et ut sibi ipsi, quid velint, parum constare videantur. Nam locus quidem laudatus nullos heroes recitat, quorum personæ vim aliquam habere debeant epicam; non magis quam, Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes, Assaracique duo etc. X, 123 et sic alii; sed veniunt illi viri in censum et turbam eorum, qui tantum nomine laudandi, et epitheto suavitatis caussa ornandi sunt; quales apud Homerum innumeri illi pugnantes vel cæsi sc920i, e pupoves, xpatspor, aixuentas, et sic porro. Excusant Voltarius et Addisonus poetam, sed tam argute, ut summorum virorum subtilitatem mireris:alter, quum Homerus, inquit, cessantem a pugna Achillem exhiberet, alios interea fortia facta edentes exhibere debuit, quod in Æneide secus sit ; alter ad Virgilii elegantiam hoc refert, quod, quum Augustum vellet adumbratum, neminem ei virtute parem adjunxerit. Enimvero quum argumenti indoles et natura totius tractationis mensura et regula sit, plures utique factorum et rerum gestarum socii et participes esse nequeunt, quam quos res ipsa postulat. Quod si adeo paucos alios, qui virtute emineant, in carmen suum induxit poeta, argumenti necessitati id condonemus, concedamusque, hactenus Homericam copiam et varietatem morumque diversitatem plus delectationis afferre; at sapientiam viri miremur saltem in hoc, quod tanto magis inter omnes unus Æneas

insignis virtute eminet, nec ejus splendori quisquam alius, nisi Turnus forte, officit (1). Quæ res tanto difficilior erat, quum is nec Achillea aliqua corporis animique virtute omnes mortales antecellat, nec, quorsum immanis efferati animi iracundia, aut acceptus Patrocli funere dolor erupturus sit, sollicitos nos teneat.

XVIII. De versu Virgilii epico, ejusque ad aurem suavitate ac gravitate, nonnulla disputare juvaret, nisi majorem subtilitatem ea res haberet, quam ut legentium animos et oculos tenere possit. Illud unum monebimus, in errorem inducere juvenilem animum videri eos, qui nimii in eo sunt, ut ad rerum sonos et naturas accommodatos et formatos velint esse versus. Equidem non diffiteor sensum me animi refragantem habere, quotiescumque persuadere mihi volo, magnum aliquem poetam, æstu tantarum rerum abreptum, et magnorum phantasmatum vi inflammatum, in sono cursus equestris, vel tubæ, vel aliarum rerum reddendo laborare; attenuat ea res et deprimit ingenium poetæ, et artis poeticæ dignitatem. Sunt tamen, ais, tales versus in optimo quoque poeta. Recte; sunt utique multi; etsi plures alios ad hoc lusus genus accommodare solet eorum ingenium, qui talibus rebus indulgent: quis enim, nisi jam animum ad leves hos lusus deflexerit, studium aliquod poetæ agnoscat in illis ac similibus, cujusmodi sunt : Patris magni parere parabat Imperio. Aut: Avia tum resonant avibus virgulta canoris. Mihi utique ad poetices indolem propius esse videtur statuere, ipsam orationis naturam ita esse comparatam, ut multarum rerum sonos exprimat; inflammatum autem phantasmatum specie objecta animum, quum, rerum species sibi obversantes ut oratione vivide exprimat, laborat, necessario in ista vocabula incidere, vel orationis proprietate ducente.

(1) Vid. ad lib. VII prooemium, pag. 256, vol. III, hujus editionis:

Ita graves et celeres, lenes ac duros sonos, vel non id agens et curans ad rerum naturam accommodabit, et orator quisque bonus, et multo magis poeta. Aliud est, in quo viri docti argutantur, quod versus imperfectos non ei caussæ, quam ipsi Maronis familiares prodiderant, quod opus ab eo non absolutum fuit, verum judicii alicujus subtilitati tribuere voluere. Casu fieri potest, ut versus imperfectus et abruptus in sermone abrupto occurrat, adeoque laudem nescio quam poetæ facere possit, v. c. Æn. IV, 361, Italiam non sponte sequor, abrupto Æneæ sermone; ubi Servius : « et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti consistit. » Atqui hoc acumen est declamatore dig. num, non poeta ; multo magis ab epica gravitate abhorret, nec potest placere, in oratione metro illigata, versus metro imperfecto relictus, pét pov úplet por. Aliter res se habet in oratione pedestri, quæ, quum in ea propositionum ad aurium judicium mensura sit liberior, variari potest. At in Æneide, ubique manifestum fit studium poetæ properantis ad novam sententiam et locum novum; quum ingenium consumere nollet in explenda et expolienda sententia antecedente, cujus summa capita apposuerat. Sed nolo in his tædium facere; attigi quoque rem Tom. ultimo ad Donati Vitam Virgilii 8. 59.

DE

RERUM IN ÆNEIDE TRACTATARUM INVENTIONE.

Quale in inveniendis rebus omnino Virgilii ingenium fuerit, non tam fecundum illud in excogitandis novis rerum generibus, nec audax ad suscipienda, vel tentanda intentata ab aliis et intacta, aut ea, quorum successus esset dubius et incertus; sed, quæ nec minor laus est , natum et factum ad inventa priorum rudia et inchoata, perficienda, et polienda, ornandaque; quam admirabilis porro ac felix fabulæ, quam sibi carminis argumentum fecit, natura sit, et quantum in hoc dilectu judicium emineat, superiore Disquisitione expositum est. Restat, quod illo loco polliciti sumus, ut paucis declaremus, unde poeta fabulam suam, ejusque tam copiose instruendæ et ornandce materiam acceperit; ut inde clarius appareat, quæ et quanta inventi laus poetæ ingenio ea in re debeatur, et quam limatum et subtile ejus fuerit judicium in deligendo sibi argumento ejusmodi, quod ingentes rerum et ornamentorum haberet copias ab aliis jam paratas et subministratas, ut doctrina tantum et judicii sagacitate opus esset ad dilectum faciendum.

I. Solent fere Interpretes, quantum intelligo, quique alii hac de re agunt, ita statuere, ut poetam famam aliquam

obscuram de Æneæ in Italiam adventu sequutum esse dicant. Enimvero ex iis, quæ a Dionysio Halic. lib. I, 49 sq. 53 sq. 72 (1), a Strabone lib. XII, a Plutarcho in

(1) Omnino is ea, quæ de Æneæ in Italiam adventu narrata erant,

studiose est persequutus inde a c. 45; quod ipse profitetur ab initio :

« AnteriorContinuar »