Imagens das páginas
PDF
ePub

Et volucrum linguas, et præpetis omina pennæ,

Fare age (namque omnem cursum mihi prospera dixit
Religio, et cuncti suaserunt numine divi
Italiam petere, et terras tentare repostas;
Sola novum dictuque nefas Harpyia Celano
Prodigium canit, et tristis denuntiat iras,
Obscenamque famem) quæ prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores?
Hic Helenus, cæsis primum de more juvencis,

365

Moret. sec., quod præfero. laurus Medic. a m. pr. cum aliis antiquis, quod antiqui Grammatici defendunt; recepit itaque Heins., rursus deseruit Burmannus ; forte casu potius quam consilio. 361. Qui volucrum Schol. Horat. apud Heins. omnia nonnulli. pinna Medic. Gud. et tert. Mentel. 362. Omnis c. Relligio aliquot Pieriani, sec. Rottend. Gud. a m. pr. item Goth. pr., sc. ut sit: omne vaticinium, omnis deorum monitus, quod merito arridere potest, quoniam sequitur: cuncti divi. Sic cursum esset, quem teneo, navigationem, quam facio versus Italiam. - 363. et abest a Ven. et Parrhas. cum Goth. alt. numina divi Gud. · 365. novom Gud. Arpia, Arpyia, Harpeia aberrat. codd. 368. Quodve s. possim tantos Parrhas., forte etiam, subjicit Burm., qua p. p. vito? qua via, ratione. Nil necesse. At possum nullibi repertum video.-369. primum cæsis Ven. et Parrhas.

tentorum et dioonpeiav observatio fuit; Licet adeo suspicari, sidera pro cœlo et aere esse posita. Reliqua ad auguria cum ex oscinibus tum ex præpetibus, h. e. ex avium cantu ac volatu, spectant. cf. inf. X, 175 sq. add. Callim. L. P. 123 sqq. et ibi Iutpp. c. Spanh.

362-364. namque omnem cursum mihi prospera dixit Religio: etiam hoc per hypallagen explicare volunt, pro, omnis religio prosperum dixit cursum. Perperam. Religio proprie de ritibus religiosis et sacris, mox de iis omnibus dicta, quæ cum sacris fiunt, parantur, obtinentur, adeoque etiam de extispiciis, oraculis omnique vaticiniorum genere, accipienda est, h. l. de oraculo et omnino de vaticinio; prosperum vaticinium est, quod prospera nuntiat. Totum, qui superest, cursum,

quo ille instituendus sit (hoc v. 363. 364 ulterius declarat) jam satis definiverunt prædictiones, quas adhuc accepi, lætæ illæ et secundæ. numine, etiam hoc pro effato divino et forte. repostas exquisitius quam remotas, et tentare quam petere.

365-367. dictu nefas, abominandum. Prodigium, eventum re< rum prodigii similem. iras h. e. calamitatem, malum, ex ira Harpyiæ, boum cæde et Trojanorum armis læsæ, pœnasque et ultionem parantis. cf. sup. 234 sq. 245 sq. obscenam famem : quatenus ad ultima redacti etiam ea comedent, quæ nauseam faciunt. Sic, obscenus cibus, et obscena pastu avis upupa apud Plin. X, 29 s. 44. Hoc Serv. volebat: quæ homines etiam ad obscena compellit.

369-373. pacem benevolen

Exorat pacem divom, vittasque resolvit
Sacrati capitis, meque ad tua limina, Phœbe,
Ipse manu multo suspensum numine ducit;
Atque hæc deinde canit divino ex ore sacerdos :
Nate dea; nam te majoribus ire per altum
Auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex
Sortitur, volvitque vices: is vertitur ordo;

[ocr errors]

370

375

371. lumina sec. Hamb. -372. Ipse etiam pr. Hamb. suspensus pro var. lect. Hamb. sec. et Servius. Male. cf. Burm. duxit codices ap. Pier. - 373. hæc deest Leid. uni. – 375. Si pr. Hamb. a m. sec. his Gud. Ven. Parrhas. — 376. hic edd.

tiam dei, ut jam supra vidimus; dum oraculum expetiturus est. Sacrificantium et vatum habitus vitta vel infula; Solvitur h. 1. illa, religioso more, sive animi respectu, quem jam ab omni terrena fæce vacuum deo soli vacare significabant, quo fere Serviana spectant, vel quatenus furor divinus et corporis agitatio vincula non. ferebat. At, inquit Cerda, in aliis locis vates jam vaticinium edituri vittis ligant, implicant, caput? Recte; scilicet vates non perpetuo vittæ ornatu usos esse credendum est nec eas sumsisse, nisi rem sacram facturos; itaque instante jam furore divino modo vittas sumere modo solvere narrantur. ad tua limina Phoebe. Erat igitur templum Apollinis in nova Troja ad exemplum Pergamei fani. Suspensum h. 1. modo minus vulgari pro perturbatum, percussum, dictum puto; adeoque multo suspensum numine, turbatum horrore ex præsentia dei. cf. inf. VI, 45. 54. numen, majestas, vis manifesta dei, quæ horrorem ac reverentiam facit. Sic multum inesse, adesse, numen alibi dicitur; videbatur enim numen implere lo

cum 2

in quo horror sentitur. Satis quidem expeditum et illud, ut multum numen sint multa oracula, quæ jam ante acceperat (vide v. 362), quibus suspensus h. e. sollicitus ac dubius ejus animus sit; mihi tamen hoc minus arridet.

374-376. Circes apud Homerum, 37 sqq., forte etiam Phinei apud Apollon. II, 311 sqq. exemplo, Helenum hic fata ac casus navigationis Æneæ prædicere facit. Ipsos autem casus omninoque Æneæ errores ad Ulyssis errores compositos esse, facile animadvertas. Inest tamen forte in his major suavitas ipsa rerum novitate et probabilitate; nam Homericis temporibus nondum illa maria Græcis multum erant frequentata; qua in re victus Virgilius ornatu et doctrina suæ caussæ consulere necesse habuit. 374. nam te more Græcorum, yap pro dn. nempe. majoribus auspiciis, quam vulgo hominibus contingere solent; sunt simpl. magna h. e. magnarum rerum et eventorum ; adeoque magna fata ; quod Livius pr. ad majorum rerum initia ducentibus fatis. Argutatur Servius.

Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
Æquora, et Ausonio possis considere portu,
Expediam dictis; prohibent nam cetera Parcæ
Scire, Helenum farique vetat Saturnia Juno.
Principio Italiam, quam tu jam rere propinquam,
Vicinosque, ignare, paras invadere portus,
Longa procul longis via dividit invia terris.

380

Ven. et Junt. sic quatuor Burm. et Goth. sec. his alter cum ed. Mediol. — 377. tutius Oudart. et Parrhas. æquora lustres Hospita Zulich. —378. consistere pr. Hamb. et Ven. vide sup. 162. Burmann. 380. Distinguunt codd. partim post Scire, partim post Helenum; cf. Pier. et Burm., sed in interpunctione, codicum nulla, meo judicio, est auctoritas. vetet pr. Hamb. Brunck. conj. Scire, vetatque Helenum fari S. J.: rotundior utique sic esset versus, sed Virgilius gravitatem numerorum præfert. Alioqui ad manum esset Helenumque vetat fari in ed. Parm, Hemistichium abesse malit Jac. Bryant.

Melius idem sortitur, disponit, ordinat, volvit vices, moderatur vicissitudines rerum. is ordo fatorum vertitur, est, ita succedunt sibi fata. Omnino pro agere, perficere, poeticæ voces sunt, volvere, vertere, versare.

377-380. Fata scire prohibent h. 1. Parcæ; apud Homerum Iliad. 7, 418 Erinnys; omnino dii apud Apollon. 1. c. II, 311 sq. tutior tutius, minore cum periculo, si rescivit, quæ evitanda sint. hospita æquora Servius vicina interpretatur. Sane longinqua, ignota, necesse est esse minus hospita. Si usum loquendi vocis hujus recte teneo, esse debent maria navigantibus amica, quæ navigantes tutos ac salvos transmittant. prohibent te scire etc. Nam, Lucan. V, 176. Nec tantum prodere vati, Quantum scire, licet. v. h. l. Servium, qui bene addit : prohibet autem scire mortem patris - tempestatem ab Eolo immissam: amorem Didonis (qui sane vix commode memorari poterat).

ut

Novimus autem Junonem hoc age re, ut, si possit fieri, regnum Italiæ Libycas averteret oras. Inopi natum vero dolorem etiam Eneas conqueritur, ut inf. v. 712 nec vates Helenus― Hos mihi prædixit luctus.

381-383. Poterat Eneas sta tim in orientali Italiæ extremæ litore considere, ex adverso Epiri. At totum illud litus a Græcorum coloniis tenebatur. cf. inf. 398 sqq. longa via dividit Italiam h. e. Italiæ illa pars, quæ Æneæ petenda est, divisa, remota est, longis terris, sc. longo illo tractu inferioris Italiæ, invia vel difficulter ementienda; (sic Servius acceperat : significat autem difficilem circuitum; et sane composita hujusmodi sæpe sic accipiuntur, ut insanabilis, intentatus, h. e. parum, haud multum, tentatus); vel, quod præstat, plane non pervia, non adeunda Æneæ, terrestri itinere, si eam partem adiisset, quæ Epiro opposita est, quod fata vetabant. Hoc spectasse vi

Ante et Trinacria lentandus remus in unda,
Et salis Ausonii lustrandum navibus æquor,
Infernique lacus, Æææque insula Circæ,
Quam tuta possis urbem componere terra.
Signa tibi dicam: tu condita mente teneto.
Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam

385

384. Trenacia Wall. a m. pr. et a m. sec. Trinacia; et sunt sane grammaticorum argutiæ in ea scriptura, quæ tamen fundamento non omnino carent, quandoquidem Opvanía Homerica est scriptio. conf. Cluver. et Dorvill. Sicula p. 163. Enimvero ad liquidum res perduci nequit, utra sit verior et antiquior. Idem Wall. lentendus a m. pr. tentandus Goth. sec. a m. pr. flectendus Guelpherb. un. in Exc. Cort. ex interpr. - 386. Circa vetustiorum auctoritate reposuit Heins., qui copiose aliis exemplis firmat. Vulgo Circes; aliquot etiam Circe. — 387. posses alter Hamb. ·388. memori quæ (pro que ) hæc m. t. sec. Moret. vss. 388-393 leguntur apud auctorem de progenie Augusti c. 12. 389. undas aliquot Pieriani et Hamburg, alter, ut supra.

detur Pompon. Sabin. invia volentibus fatis. Comparant illa Iliad.

156 ἐπειὴ μάλα πολλὰ μεταξὺ Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσάτε ἠχήεσσα. Ceterum in Virgilii verbis lusus inesse videri potest; via invia longa longis. Alliterationi huic vetus sermo non tantopere adversabatur, ut noster; quin in ornatu illa habebatur: amabam amantem. φιλέων φιλέοντ', άγων άγοντα in ipso lyrico carmine est Pind. P. 10, 103.

384-387. Ornate. Mare Sicu lum et Tyrrhenum est peragran dum. lentandus remus, agendus, sed exquisitius; curvatur enim et flectitur vi undarum et nisu remigis. Sic Apollon. II, 593 izváμπτοντο δὲ κῶπαι, Ἠΰτε καμπύλα τόξα, βιαζομένων ηρώων in trajectu Symplegadum. Quoniam enim, lenta quæ sunt, facile flecti possunt, hinc lentus pro flexilis, et lentare flectere. A Virgilio Statius et alii petierunt; Virgilius ab antiquioribus, ut Serv. docet.— 386. inferni

[ocr errors]

con

lacus. Avernus inf. lib. VI. Circes insula VII, 10 sq., Eaea, Colchica, ab Ea, Colchidis urbe, vel ex Apollonio Rhodio nota. 387. urbem componere, nove dictum esse debet, pro ponere, dere; ut templum componere ex Ovid. I Fast. 708 laudat Burm. Nisi est quod vulgo, res urbis componere, pacare, ordinare. Est tenendum alterutrum, nec eum Burm. duas diversas notationes in unum locum congerere ausim; quod sermonis humani rationi adversatur.

388. Ut apud Homer. Enμa droi ἐρέω et illud : σὺ δ ̓ ἐν φρεσὶ σύνθεο, vel βάλλεο σῇσι.

389-393. Cf. inf. VIII, 42 sqq. 81 sq. Quum-jacebit is locus pro vulgari is locus, in quo jacebit, erit novæ urbi destinatus. Usus et hic poeta est oraculo sua natura non adeo commendabili, celeberrimo tamen inter populares suos. v. inf. Excurs. II ad lib. VII. Res ipsa multis in monumen

Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta capitum fetus enixa, jacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati:
Is locus urbis erit; requies ea certa laborum.
Nec tu mensarum morsus horresce futuros:
Fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.
Has autem terras, Italique hanc litoris oram,
Proxima quæ nostri perfunditur æquoris æstu,
Effuge: cuncta malis habitantur mœnia Graiis.
Hic et Narycii posuerunt monia Locri,
Et Sallentinos obsedit milite campos

390

395

400

391. foetus capitum Montalb.-393. Hic l. Dorvill. et ap. Nonium et Cledonium. erat duo Burm. — 395. inveniant quatuor Heins. 396. Has inter Goth. tert. urbem Oudart. pro var. lect. ad oram. - 397. qua nostri Parrhas., quod adridet Burmanno. perfunditur duo eund. ap. 399. Hinc et Narricii, Naricii, Naritü aberrationes Codicum. Nápu, mónis Aoxpídos etc. Steph. Heins. cum aliis melioribus, quem v. et quos laudat Burm. cum antea editum esset Salentinos: quæ antiquior esse debuit scriptura. Salantinos Goth. tert. quæ antiquior fuit scriptura ZahavTwvwv quod etiam ex numo laudatur: de quo

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

400. Sallentinos

fuisse contendit Strabo VI, p. 259 B. Sed communior opinio altera illa. v. Cluver. Ital. p. 1301 sq. Sequitur vero poeta eam narrationem, qua ex Locris, Ajacis Oilei sociis, fuisse crediti sunt, qui dispersa ad Caphareum promontorium classe, in Bruttios essent delati. cf. Serv. Aliter Lycophr. 1141. 1148, ubi cf. Schol. Vide Opusc. Acad. To. II. p. 46 sq. Eckhel Doctrina Numor. P. I. Vol. II. p. 257.

400. 401. Sallentinorum qui ex antiquis Messapiis fuerunt, tractus erat in peninsula Calabria. Insederant eum mox Cretensium coloniæ; cf. Strabo VI, p. 281 B. atque ad has Idomeneum Troja reducem, sed mox patria ejectum (cf. sup. 121, et inf XI, 265), nonnulli retulerunt. conf. Varro

« AnteriorContinuar »