Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus ; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem;

[ocr errors]

125

124. 'Heins. malebat pontus, ut misceri esset infinitivus historicus, quod sane non insuave esset. 125. Immissamque Bigot. et Reg. male. emissa erat ab Æolo. immensamque Zulich. et unus Leid. superscripto i. vulgari variatione. sentit duo alii ap. Burm. hiemen ut sensit emendat Markland. ad Stat. V. Silv. 2, 113. Sed et alterum poetæ usitatum est: quorsum igitur conjicimus alterum! 126. Interpungebatur vulgo : Interea-sensit Neptunus, et imis Stagna refusa vadis; graviter commotus, et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Ita gravis et difficilis crisis exorta, quomodo idem Deus graviter commotus, iratus, placidum tamen caput extollere possit. Commenta virorum doctorum v. in Excursu ad h. v. Dispulsum nubeculam vides virgula sublata et alio traducta. nunc pontum misceri sentit graviter commotus; quod non est, iratus, sed rei novitate percussus, cum se ignaro tempestas immissa esset; et alto Prospiciens. vide not. ab alto Leid. 128. dejectam Bigot. cf. v. 43. disectam Græv. disjectamque Leid. toto Æneæ Bigot. vidit Mentel. tert. navem Zulich. a m. pr.

124-156. Tempestas tandem deferbuit. Locus poetice Neptuni interventu exornatus: quem extra rerum Iliacarum nexum intulit: nam in Homero Trojanis ille iratus Achivorum partes tuetur. Cf. V, 799. Apud Homerum 1. 1. Odyss. ,334 Ulyssem prospicit Leucothea et offert suum κρήδεμνον, at servat eum Minerva v. 382 sqq. nam a Neptuno tempestas fuerat immissa. Sensit Neptunus pontum misceri magno cum murmure et sensit hiemem emissam, stagna refusa. Duplex structura, ut sæpe. stagna pro mari, quod refusum, erutum et exturbatum erat ex imis vadis, fundo; quod v. 84 ex imis sedibus, fuooódev, nisi cum Servio, quem Cerda sequitur, per stagna profunda maris velis indicari. Sed stagna pro mari novasse videtur poeta ex λíμv apud Homerum.

[blocks in formation]

et

· 129. Graviter commotus.

turbatus, ovxudes rei novitate, sensit Neptunus tempestatem in mari commotam; tum ille e mari capite sublato prospicit. Valer. Fl. I, 641 undique fervent Equora, cum subitus trifida Neptunus in hasta Caruleum fundo caput extulit. placidum caput : Aliis in locis, alio respectu ad maris furores habito, eidem Neptuno truculentus vultus tribuitur. At h. 1. placidum adjectum est certo cum judicio quod tempestatem non ab ipso deo, ex ira in Trojanos, commotam esse significare voluit poeta. Extulit caput placide, pro quo dictum poetico more, placidum caput, et ipse mox placaturus est tempestatem. Difficultates ab aliis in h. v. motas v. in Excursu ad h. v. Expressit locum Silius VII, 254 sqq. Ut cum turbatis placidum' caput extulit undis Neptunus, totumque videt totoque videtur Regnator ponto, sævi fera murmura

[ocr errors]

Fluctibus oppressos Troas cœlique ruina.

Nec latuere doli fratrem Junonis et iræ.
Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Jam cœlum terramque meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

130

Quos ego. Sed motos præstat componere fluctus.
Post mihi non simili pœna commissa luetis.

135

[ocr errors]

quod

129. ruinam Rom. et ed. Junt. nec male hoc præstat tamen alterum, propius ad consilium poetæ spectat. 132. nostri Sprot. et Hamb. pro var. lect. et Lutat. ad Stat. II, Theb. 4. 133. terram cœlumque Parrhas. 134. audetis et tantas Menag. pr.-135. Quis Bigot. a m. pr. Vir doctus conj. Vos cgo, quod vel in pedestri oratione deterius esset ; ut præclare jam monuit elegantiss. Ruhmkenius in docto Comment. ad Aquil. Rom. p. 147. Jo. Schraderus, qui istam emendationem proposuerat in Obss. I, 5. eanden defendit inpræf. Emendatt. P. LII. argumentum, quo emendationem firmabat vir poetices callentissimus, petitum erat ex imitatione Statii IV, 514, ubi Tiresias evocatis Umbris venire cessantibus: Ne spernite senectam, inquit, nam graviora quoque carmina novi: Jamque ego voś. Quæ quam diversa sint, ex ordine hoc rerum manifestum fieri arbitror. Alia præterea adversus Schraderum monet Ouwens in Noctib. Hagan. pag. 613 sqq.

venti Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas: Tum sensim infusa tranquilla per æquora pace Languentes tacito lucent in litore fluctus. alto prospiciens int. ex fundo maris, in quo regia dei est. disjectam-oppressos. v. sup. v. 69. 70. cœli ruinam gravissime dixit pro vento ac procella.

130. Statim Neptuno in animum veniebat, Junonis machinatione, ut exsatiaret odia sua erga Teucios, hanc tempestatem esse conflatam. Ita dolos et iras accipe. Hauisse fertur poeta ante oculos Homer. Iliad. a, 536,7. Sed verba ex Apollon. IV, 753. Oud' aλozov Κρονίδαο Διὸς λάθον. Simile argumentum vide tractatum ab Ovid. I Met.

601. sqq.

131-141. Duo ventos Eurum et Zephirum pro toto ventorum agmine manifeste ponit tanquam

poeta; nam neutrius in hac tempestate partes debuere esse præcipuæ. generis vestri. non tam originis, , quam omnino gentis; tantumne vos confidentiæ in vobis, in vestris viribus, habetis? Argutantur h. 1. Interpp. post Nonium, cum videant in natalibus Ventorum, ap. Hesiod. Theogon. 378. 379. nihil esse reprehendendum. meo sine numine, voluntate, jusso. tantas moles, rerum pertubationes, tempestatem. Nam moles, omnis magna molitio, magna res quam quis molitur. - Quos ego gravissime ulciscar, puniam; vel, punire possem, vel deberem. Notus locus. Scilicet intelligendum : (Vos -- audetis,) quos ego ulciscar gravissime; quod exquisitius est, quam Vos ego. 136. Non simili, sed graviore, pœna. Porro post et commissa sensu junge, si in poste

Maturate fugam, regique hæc dicite vestro :
Non illi imperium pelagi sævumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos; illa se jactet in aula
Eolus, et clauso ventorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat;
Conlectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoe, simul et Triton adņixus, acuto
Detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;

140

145

138. pelagi imperium Parrhas. magnumque tridentem Leidens. pro var. lect. ex glossa. 140. domus Mentel. pr. Rottend. tert. et Goth. pr. jactat Hamb. alter. Oudart. Goth. tert. regnat alter Menag. et Hugen. — 142. citius dicto Hamb. pr. timida alter Menag. — 144. Cymothe, Cymothee, Cymothae, male scribitur : est Kuμodón. 145. Detendunt Goth. pr. levat atque Hamb. pr. ille Dorvill. tridentem Goth. tert. non male; nisi alterum doctius esset.

rum tale quid ausi eritis, non impune feretis. - 137. Maturate fugam, accelerate receptum in antra vestra; mature h. e. ocyus discedite. Inepta est apud Servium Macrob. VI Sat. 8 et Gelliam X, II in h. 1. interpretando subtilitas. - 138. imperium tridentem.

præclare, ut v. 78. quodcunque hoc regni. sceptra. Et sic sæpe

poeta. Hinc et sævus tridens, quia poetis sævum imperium, v. ad v. 99.139. sorte, sortitione inter fratres. cf. Iliad. o, 187 sqq. immania saxa, vastum antrum v. 52. 140. Vestras, Eure, domos, Nota figura, adscitis in regimen verbi sociis Euri. Ita IX, 525. XI, 686. 7. Totus autem locus adumbratus, ex Homer. Iliad. a, 179 Οἴκαδ ̓ ἰὼν σὺν νηυσί τε σῆς καὶ σοῖς ἑτάροισι, Μυρμιδόνεσσιν ἀνασσε· Δι ornatius noster extulit: se jactet – aula, regia. cf. ad 56.

142-156. Placata tempestas. Aliter simile argumentum tracta

tum vides ab Ovidio I Met. 330 sqq. dicto citius non, antequam diceret; aut citius quam dici po test, ut Serv., sed, antequam orationem finiisset. Nondum omnia erat eloquutus, cum jam mare esset placatum. Quale illud vulgatum : Dictum factum. 'Os upov, et Iliad. r, 242 AUTÍK ἔπειθ ̓ ἅμα μῦθος έην, τετέλεστο δέ ἔργον·

144. Splendidi hi quatuor versus v. 144-147 quantarum scilicet rerum adumbratio! Habuit forte ante oculos Apollon. IV, 930 sqq. ubi Thetis cum Nereidibus navem Argo inter erraticas rupes salvam deducit, et 1609 sqq. Cymothoe una ex Nereidibus: Apollod. I, 2, 7. inter Oceani filias ap. Hesiod. . 245.Detrudunt naves scopulo refer ad eas. v. 108 quas Notus in saxa latentia torquet. Porro ipse Neptunus levat n. naves : itaque post scopulo nolim plene interpungi, ita ut Neptunus

Et vastas aperit syrtis, et temperat æquor;

Atque rotis summas levibus perlabitur undas.

Ac, veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile volgus;

Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat : 150

146. Et magnas Græv. v. ad 55 et 138. — 147. pellabitur al. v. Pierium. — 148. Et veluti quatuor ap. Burm. in magno populo. in populo magno. magno populo. varietates v. ap. eumd. magna Moreti sec. et Montalb. et sic Ge. Fabricius legi viderat, ut esset, magna seditio. temere. cf. Burm. cum forte Hamb. pr. in excerpt. Cort. Interpretamentum hoc esse rov sæpe, atque hoc sensu esse accipiendum, ut sit lows, Taxa, existimabat Abresch. Diluc. Thucyd. P. I, p. 174. Opinionis autoritatem aliam desidero; tum h. 1. langueret oratio, sequitur enim statim 151 si forte. Enimvero poetis sæpe est in comparatione solenne; ut sit idem quod interdum, nonnunquam, sine definita aliqua notione numeri: ut in Gr. olάre woλλά. Sic v. c. Æn. X, 723. Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans etc. V, 273 Qualis sæpe viæ deprensus in aggere serpens etc. Retrahenda autem est dictio sæpe ad majus membrum ac veluti sæpe, cum coorta est f. cohorta scribunt tres Burm. Goth. tert. coacta Oudart. 149. fervetque Schol. Horatii Cruqu. lib. I. Od. 1. — 150. jam saxa ed. Cuning. ex MS. Bersman. volunt jam Servii ætate legebatur, quem vide. Jam fasces Bigot. a m. pr. et tecta Hamb. sec. et tela Zulich a m. pr. sudes et saxa Freinshem. ad Flor. III, 21 emendarat ; Heins., ut refellat, docet quidem, faces et saxa etiam alibi jungi : sed de hoc nemo dubitet, docendum erat, unde in seditione, quæ interdiu fit, faces ad manum sint. Scilicet cogitandum est de domo ejus, in quem populus exarsit, diruenda et incendenda.

[ocr errors]

syrtes levasse dicatur: quod non bene fieret. 146. Aperit syrtes, via ex arenosis vadis facta, ut naves expedire se possent: ut sæpe poetæ de aditu facto; sic mare aperitur. refer autem ad tres naves v. 110. III. et temperat mare fluctus placat. Non autem sunt syrtes illæ, major et minor, ad litus Africæ, ex geographicis notæ. v. Exc. IV. ad h. lib. 147. Talis Neptunus quadrigis vectus etiam in gemmis occurrit: Mill. I, 1. n. 121. Dactyl. Lipp. Alias laudatas v. a Saxio V. C. ad Virgil. Justic. T. V, p. 37. Est enim et ibi similis gemma expressa. Conf. Æn. V, 817 sqq. Pulchre autem singula celeritatem exprimunt, etiam 'o

labi per undas. VIII, 91 Labitur

uncta vadis abies.

148.-156. Neptuni prospectu mare placatur, ut populi seditio adspectu viri auctoritate conspicui

Ac veluti silent tum, cum. In prosa: ut sæpe in magno populo cum coorta est seditio silent. Comparatio seditionis cum mari satis frequens est, et ab Homero Iliad. B, 144-146 ducta; at. h. 1. inverse maris tumultus cum seditione fit comparatio: cujus novam ac præclare ornatam tractationem facile intelligas, inprimis in voc. magno coorta est sævitque animis (ira) ignobile vulgus (ut vile, epith. ornans) seu, quæ nuda oratio esset ardet ira vulgus.

Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, adrectisque auribus adstant;
Iste regit dictis animos, et pectora mulcet:
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, coloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Æneadæ, quæ proxima, litora cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.

[ocr errors]

155

151. gravem populi Hamb. alter. —— 152. areptisque quatuor Burm. erectis Zulich. et Leid. lect. abstant Montalb. v. Heins. astant al. 154. Sic omnis Moret. pro var. sec. pelagi cunctus Bigot. cecidit furor Puget. æquore conj. Heumannus, sed v. Burm. -155. Aspiciens Sprot. que abest a pr. Moret. Miror neminem maluisse: pontoque invectus aperto. -I 156. flectat Leid. a pr. m. flexit tert. Mentel. a m. sec. fluctuque volans Romanus et alii aliquot ap. Pier. minus poetice. 157. Ænida Leid. unus Æneida Goth. alt. Sed. Eneadas jam ex Lucretio novimus: Æneadum genetrix, hominum divumque voluptas, Alma Venus; præter nostrum, apud Ovidium et alios; etiam in serioribus: v. disputata ad Avien. descr. orb. 117. Nam cum proprie sit Æneæ progenies, inde Trojani omnino, tandem Romani sunt Eneada. Itaque Regilla in Marcelli carmine (v. c. Brunck. Anal. T. II. p. 302 ) fuisse dicitur ἐξ Αἰνεαδάων, Αγχίσεω κλυτὸν αἷμα καὶ Ἰδαίης ̓Αφροδίτης, h. e. simpliciter, matrona Romana, Herodi Atheniensi nupta; Thuaro d' eis Mapáθωνα. Oppian. Cyneg. v. 2. φέγγος ἐνυαλίων πολυήρατον Αἰνεαδάων. Pronuntiatum autem Aivadar et Aivéadai. Ut in Pindaro Olymp. VI, 149 "Oτpuvov võv éraipous, Aivéa. Et de nostro Enea in Rheso Aivéa et Aivéav duabus syllabis 90 et 585. Est quoque in Argonaut. Orphic. 138. Bourns Aiveráns, quod corruptum esse patet. Fuit ille Atheniensis et potuit dici a tribu Aiyeídns. quæ litora proxima alter Hamburg.

furit. - 151. Gravem, venerabilem, pietate ac meritis, religione erga deos et sanctitate, beneficiisque in patria ac cives collatis. Utrumque hominibus auctoritatem

conciliat.

155. 156. Cœlo aperto, sereno, quod adhuc nubibus erat obductum, invectus per mare. Equos Neptuni vid. Homer. Iliad. v, 23, 24. Seriores poetæ tribuunt Neptuno hippocampos. v. Stat. Theb. II, 45 - 47. ut Proteo Georg. IV, 389. curru secundo, celeri; proprie cursus est secundus; ductum a navi, quæ secundo amne

[ocr errors]

devehitur. Ceterum hunc locum ornatissimum ante oculos habuere Silius VII, 254 259 et Statius Theb. V, 704 709. genitor, pater: Sic proprie omnes seniores dii, mox et quicunque alii, ut Mars, Bacchus, Apollo, h. e. venerabiles verendi, sancti. At Burmannus vult ita dici deos rerum, quibus præsunt: in quo nihil paternæ notionis videas.

157. Nunc Trojani ad Libyæ litus, haud longe a Carthagine deferuntur. Defessi, fessi, jactati tempestate, ut sæpe poetæ; et mox 168. fessæ naves.

« AnteriorContinuar »