Publii Ovidii Nasonis Opera e textu Burmanni: cum notis Bentleii hactenus ineditis, necnon Harlesii, Gierigii, Burmanni, Lemairii, et aliorum selectissimis, Edição 2,Volume 3

Capa
Impensis Talboys et Wheeler, 1826
0 Críticas
As críticas não são validadas, mas a Google verifica a existência de conteúdo falso e remove-o quando é identificado
 

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Páginas seleccionadas

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 239 - Ilia negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et "est vestrae si tanta potentia plagae," Dixit "ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!
Página 169 - ... illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum, sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps, longoque per aera tractu 320 fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Página 76 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : no flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Página 151 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Página 246 - amavit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
Página 445 - XVIII. auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum dique omnes noctis adeste. quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris. te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores aera tuos...
Página 144 - Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Verque novum stabat cinctum florente corona ; Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat ; Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis, Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. 30 Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit, Quaeque viae tibi causa ? quid hac...
Página 111 - ait ; " quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra." 465 dixit et eliso percussis acre pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum : fugat hoc, facit illud amorem ; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 470 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Página 78 - Tertia post illas successit aenea proles, 125 saevior ingeniis, et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen. — De duro est ultima ferro. protinus inrupit venae pejoris in aevum omne nefas : fugere pudor verumque fidesque : in quorum subiere locum fraudesque dolique 130 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Página 71 - ... sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figures. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Informação bibliográfica