Imagens das páginas
PDF
ePub

Oct. 12, 1259.

be a term of

tion.

APPENDIX III.

CONVENTION RESPECTING SUIT IN THE BARONIAL COURTS, AND

OTHER MATTERS.

(Rot. Claus. 44 Hen. III., p. 1, memb. 17 in dorso.)

Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, regni autem Henrici regis filii regis Johannis quadragesimo tertio, convenientibus apud Westmonasterium in Quindena S. Michaelis ipso domino rege et magnatibus suis, de communi consilio et consensu dictorum regis et magnatum factæ sunt provisiones subscriptæ per ipsos regem et magnates, et publicatæ in hunc modum :

The king's De sectis faciendis ad curiam magnatum et aliorum domifirst expedition to norum ipsarum curiarum provisum est et concorditer statutum Britanny to quod nullus, qui per cartam feoffatus est, distringatur de ceprescrip- tero ad sectam faciendam ad curiam domini sui, nisi per formam cartæ suæ specialiter teneatur ad sectam faciendam, his tamen exceptis quorum antecessores vel ipsimet hujusmodi sectam facere consueverunt, ante primam transfretationem dicti domini regis in Britanniam, a tempore cujus transfretationis elapsi fuerunt viginti et novem anni et dimidium, tempore quo hæc constitutio facta fuit. Et similiter nullus feoffatus sine carta a tempore conquæstus, vel alio antiquo feoffamento, distringatur ad hujusmodi sectam faciendam, nisi ipse vel antecessores sui eam facere consueverunt, ante primam transfretationem dicti domini regis in Britanniam.

[blocks in formation]

Et si hereditas aliqua, de qua tantum una secta debebatur, ad plures heredes participes ejusdem devolvatur, ille qui habet einesciam hereditatis illius unicam faciat sectam pro se et participibus suis, et participes sui pro portione sua contribuant ad sectam illam faciendam. Similiter etiam, si plures feoffati fuerint de hereditate aliqua de qua unica secta debebatur, dominus illius feodi unicam habeat inde sectam, nec possit de prædicta hereditate nisi unicam sectam exigere, sicut fieri prius consuevit. Et si feoffati illi warrantum vel medium non habeant, qui inde eos acquietare debeat, tunc omnes feoffati contribuant pro portione sua ad sectam illam faciendam.

Si autem contingat quod domini curiæ tenentes suos contra hanc provisionem pro hujusmodi secta distringant, tunc ad querimoniam tenentium illorum attachientur, quod ad curiam

regis veniant ad brevem diem inde responsuri; et unicum habeant essonium, si fuerint in regno, et incontinenti deliberentur conquerenti averia sive districtiones aliæ hac occasione facta, et deliberata remaneant, donec placitum inter eos terminetur. Et si domini curiæ, qui districtiones hujusmodi fecerint, ad diem ad quem attachiati fuerint non venerint, vel diem per essonium sibi datum non observaverint, tunc mandetur vicecomiti quod eos ad diem illum venire faciat, ad quem diem si non venerint, mandetur vicecomiti quod distringat eos per omnia quæ habent in balliva sua, ita quod regi respondeat de exitibus, et quod habeat eorum corpora ad certum diem præfigendum, ita quod si die illo non venerint, pars conquerens eat inde sine die et averia sive aliæ districtiones deliberata remaneant, donec ipsi domini sectam illam recuperaverint per considerationem curiæ domini regis, et cessent interim districtiones hujusmodi, salvo dominis curiæ jure suo de sectis illis perquirendis in forma juris, cum inde loqui voluerint. Et cum domini curiæ venerint responsuri conquerentibus de hujusmodi districtionibus, si super hoc convincantur, tunc per considerationem curiæ recuperent conquerentes versus eos damna sua quæ sustinuerunt occasione prædictæ districtionis. Simili autem modo, si tenentes post hanc constitutionem subtrahant dominis suis sectas quas facere debent, et quas ante tempus supradictæ transfretationis et hactenus facere consueverant, per eandem justitiam et celeritatem quo ad dies præfigendos et districtiones adjudicandas consequantur domini curiæ justitiam de sectis illis, una cum damnis suis, quemadmodum tenentes sua damna recuperant. Et hoc scilicet de damnis recuperandis intelligatur de subtractionibus sibi factis, et non de subtractionibus factis prædecessoribus ipsorum. Verumtamen domini curiæ versus tenentes suos seisinam de sectis hujusmodi recuperare non poterunt per defaltam, sicut nec hactenus fieri consuevit. De sectis autem quæ ante tempus supradictæ transfretationis subtractæ fuerunt, currat lex communis, sicut prius currere consuevit.

turn.

De turno vicecomitum provisum est, ut necesse non habeant The sheriff's ibi venire archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones, nec aliqui religiosi, seu mulieres, nisi specialiter eorum præsentia exigatur, sed teneatur turnus sicut temporibus prædecessorum domini regis teneri consuevit. Et si qui in hundredis diversis habeant tenementa, non habeant necesse ad hujusmodi turnum venire, nisi in ballivis ubi fuerint conversantes. Et teneantur turni secundum formam magnæ cartæ regis, et sicut temporibus regum Johannis et Ricardi teneri consueverunt. Provisum est etiam, quod nec in itinere justi

Frequency of courts.

Charter of

exemption.

Wardship.

No one to distrain beyond his

own fee. Wardship in socage.

ciariorum, nec in comitatibus, nec in curiis baronum de cetero ab aliquibus recipiantur fines pro pulchre placitando, neque per sic quod non occasionentur.

In placito vero dotis, quod dicitur Unde nihil habet, dentur de cetero quatuor dies per annum ad minus, et plures si commode fieri posset.

In assisis ultimæ præsentationis, et in placito Quare impedit de ecclesiis vacantibus, detur dies de quindena in quindenam, vel de tribus septimanis in tres septimanas, prout locus propinquus fuerit vel remotus. Et in placito Quare impedit, si ad primum diem ad quem summonitus fuerit non veniat, nec essonium mittat impeditor, tunc attachietur ad diem alium, quo die si non venerit nec essonium mittat, distringatur per magnam districtionem superius dictam. Et si tunc non venerit, per ejus defaltam scribatur episcopo quod reclamatio impeditoris illa vice conquerentis non obsistat, salvo impeditori alias jure suo, cum inde loqui voluerit.

De cartis vero exemptionis, et libertatis ne ponantur impetrantes in assisis, juratis, vel recognitionibus, provisum est ut si adeo necessarium sit eorum juramentum, quod sine eo justitia exhiberi non posset, veluti in magna assisa et perambulationibus, et ubi in cartis vel scriptis conventionum fuerint testes nominati, aut in attinctis vel casibus aliis consimilibus, jurare cogantur, salva sibi alias libertate et exemptione sua prædicta.

Si heres aliquis post mortem sui antecessoris infra ætatem extiterit, et dominus suus custodiam terrarum suarum habuerit, si dominus ille dicto heredi, cum ad legitimam ætatem pervenerit, terram suam sine placito reddere noluerit, heres ille terram suam ut de morte sui antecessoris recuperabit, una cum damnis quæ sustinuerit per illam detentionem, a tempore quo legitimæ fuerit ætatis. Quod si heres in morte sui antecessoris plenæ fuerit ætatis, et heres ille apparens et pro herede cognitus inventus sit in hereditate illa, capitalis dominus ejus eum non ejiciat, nec aliquid ibi capiat vel amoveat, sed tantum simplicem seisinam faciat, per recognitionem dominii sui. Et si capitalis dominus heredem hujusmodi extra seisinam malitiose teneat, per quod per actionem mortis antecessoris vel consanguinitatis oporteat ipsum placitare, tunc damna sua recuperet sicut in actione novæ disseisinæ.

Nulli de cetero liceat ex quacumque causa districtiones facere extra feodum suum, neque in regia aut communi strata, nisi domino regi et ministris suis. Provisum est etiam, quod si terra quæ tenetur in socagium sit in custodia parentum heredis, eo quod heredes infra ætatem fuerint, custodes illi vastum

facere non possunt, neque venditionem nec aliquam districtionem de hereditate illa, sed salvo eam custodiant ad opus dicti heredis, ita quod cum ad ætatem pervenerit sibi respondeant per legitimam computationem de exitibus dictæ hereditatis, salvis ipsis custodibus rationabilibus misis suis. Nec etiam possunt dicti custodes maritagium dicti heredis dare vel vendere, nisi ad commodum ipsius heredis.

regulations

Nullus escaetor, aut inquisitor, vel justiciarius ad assisas Sundry aliquas capiendas specialiter assignatus, vel ad querelas aliquas for the law audiendas et terminandas, de cetero potestatem habeant amer- courts, &c. ciandi pro defalta communis summonitionis, nisi capitalis justiciarius vel justiciarii itinerantes in itineribus suis.

Viris autem religiosis non liceat ingredi feodum alicujus sine licentia capitalis domini, de quo scilicet res ipsa immediate tenetur.

De essoniis autem provisum est quod in comitatibus, hundredis, aut curiis baronum, vel alibi, nullus habeat necesse jurare pro essonio suo warrantizando.

Provisum est etiam, quod si averia alicujus capiantur et injuste detineantur, vicecomes post querimoniam inde sibi factam ea, sine impedimento vel contradictione ejus qui dicta averia cepit deliberare possit, si extra libertates capta fuerint. Et si infra libertates hujusmodi capiantur averia, et ballivi libertatum ea deliberare noluerint, tunc vicecomes per defectum dictorum ballivorum ea faciat deliberari.

Nullus de cetero distringere possit libere tenentes suos ad respondendum de libero tenemento suo, neque de aliquibus ad liberum tenementum suum spectantibus sine brevi regis, nec jurare faciat libere tenentes suos contra voluntatem suam, desicut nullus hoc facere potest sine præcepto regis.

Nullus de cetero, excepto rege, placitum teneat in curia sua de falso judicio facto in curia tenentium suorum, quia hujusmodi placita ad coronam specialiter pertinent et dignitatem regis.

Provisum est etiam, quod si ballivi qui compotum dominis suis reddere tenentur, se subtraxerint, et terras vel tenementa non habuerint per quæ distringi possint, tunc per eorum corpora attachientur, ita quod vicecomites, in quorum ballivis invenientur, eos venire faciant ad compotum suum reddendum.

Item firmarii, tempore suarum firmarum, vastum vel venditionem vel exilium non faciant de boscis, domibus, hominibus nec de aliis aliquibus ad tenementa quæ ad firmam habuerint spectantibus, nisi specialem habeant concessionem per scripturam suæ conventionis, mentionem habentis quod hoc facere possint. Et si fecerint, et de hoc convincantur, damna plene refundant.

Justiciarii itinerantes de cetero non amerciant villatas in itinere suo, pro eo quod singuli duodecim annorum non venerint coram vicecomite et coronatoribus, ad inquisitiones de morte hominis, aut aliis ad coronam pertinentibus, dum tamen de villis illis veniant sufficienter, per quos inquisitiones hujusmodi plene fieri possint.

Murdrum de cetero non adjudicetur coram justiciariis, ubi infortunium tantummodo adjudicatum est, sed locum habeat murdrum in interfectis per feloniam, et non aliter.

Provisum est insuper quod nullus qui coram justiciariis itinerantibus vocatur ad warrantum de placito terræ vel tenementi amercietur de cetero, pro eo quod præsens non fuerit, excepto primo die adventus ipsorum justiciariorum; sed si warrantus ille sit infra comitatum, tunc injungatur vicecomiti quod ipsum infra diem tertium vel quartum, secundum locorum distantiam, faciat venire, sicut in itinere justiciariorum fieri consuevit. Et si extra comitatum maneat, tunc rationabilem habeat summonitionem quindecim dierum ad minus, secundum discretionem justiciariorum et legem communem.

Si clericus aliquis pro crimine aliquo vel recto quod ad coronam pertineat arrestatus fuerit, et postmodum de præcepto regis in ballium traditus vel replegiatus extiterit, ita quod hi quibus traditur in ballium eum habeant, coram justiciariis non amercientur, de cetero illi quibus traditus fuit in ballium, vel alii plegii sui, si corpus suum habeant coram justiciariis, licet coram eis propter privilegium clericale respondere nolit vel non possit.

« AnteriorContinuar »