Imagens das páginas
PDF

OPERA.

ADNOTATIONIBUS

HEYNII, WAGNERI, WUNDERLICHII, FORBIGERI,
ALIORUM.

THOMAS KERCHEVER ARNOLD, A.M.

COLLEGII S.S. TKJMTATIS APID CANTABRIGIENSES
QUONDAM SOCK'S.

VOL. II.

JENEIDOS Libri I—VI.

[graphic]

LONDINI:

VENEUNT APUD F. & J. RIVINGTON,

In Vicis Dictis
St. Paul's Church Yard, Et Waterloo Place.

[ocr errors]

LONDINI: TÏPIS DESCRIPSERUNT GILBERT & UIVI.NGTON,

m vico Dicto St. John's Square.

PR.EFATIO.

Quindecim sunt anni, quum vir doctissimus G. P. E. Wagnerus Virgilium Heynianum suis adnotationibus auctum in lucem edidit: doctum sane opus, et summa omnium consensione laudatum; nec quisquam, ut opinor, negaverit, omnes, qui post Heynium in Virgilio interpretando curam operamque posuerunt, a Philippo Wagnero, si non diligentia, qua; tamen in eo summa fuit, at ingenio certe et subtili quodam judicio esse superatos. Quum vero ipsum viri doctissimi opus, per quatuor volumina diffusum, juniorum usibus non esset accommodatum, bene mihi visus sum de elegantioribus his literis esse meriturus, si poetae summi editionem pararem, quae et non magno pretio vendi posset, et tamen locos omnes ab Heynio male explicatos, Wagnerum in plerisque ducem secuta, rectius interpretaretur. Multa praeterea ex utilissimo A. Forbigeri opere deprompsi; cujus tamen editionem alteram, et Wagneri Brevem, quam vocat, Enarrationem non contigit nisi paene jam conficienti mihi susceptum hoc excerpendi munus, ad manum habere.

T. K. A.

Titulorum cnarratio, qui editionibus, ex quibus adnotationes deproraptse sunt,

prasscribuntur:

1. Publ. Virgilius Mabo, varietate lectionis et perpetua adnotatione illustratut

a Christ. Gottl. Heyne. Ed. quarta: curavit Ge. Phil. Eberakd Wagner. Lipsise, 1830.

2. P. Virgilii Maronis Opera ad optimorum librorum fidem edidit, perpetua et

aliorum ct sua adnotatione illustravit, dissertationem de Virgilii vita et carminibus atque indicem rerum locupletissimum adjecit Albertus ForBiqer. Lipsiae, Editio altera, 1844-5.

3. Publii Virgilii iEneis mit Erlauterungen &c. Von Carl Thiel, Gymnasial

director. Berlin, 1834.

4. Publii Virgilh Maronis iEneidos Libri I—VI. edidit et adnotatione

illustravit P. Hoffhann Peerlkahf. Leidee, 1843.

5. P. Virgilii Maronis Carmina breviter enarravit Philifpus Wagner. Lip

siae, 1845.

6. P. Viugilii Maronis Opera omnia. Ad optimorum librorum fidem rccog

novit et in usum scholarum iterum edidit Johannes C. Jahn. Lipsue. (Lond. Black and Arrmtrong.")

[merged small][table][ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

M N E I S.

PROCEMIUM.

I. DE CARMINE EPICO VIRGILIANO.

"ad iEneidis rationem intelligendam satis est tcnere, carminis epici naturam positam esse in rei magnae et arduae, magno cum animo et consilio animi susceptae et gestae, narratione ad admirationem efficiendam instituta. Admiratione animis injecta quaeritur hic ea, quac omni carmini proposita est, sed in alio genere ab aliis causis proficiscitur, delectatio; quae profecto, si ingenuo et liberali animo digna esse debet, a rerum honestate et utilitate sejuncta esse nequit, et tanto exquisitior, generosior et plenior est, quo majora virtutis adhortamenta et incitamenta cum hac ipsa voluptate animis se insinuant. Ipsa autem rerum animorumque nostrorum natura ita fert, ut, quod a virtute et utilitate pubhca vacat, ad animos nostros admiratione impellendos vim satis magnam habere nequeat. Non igitur ulla ratione fieri potest, ut bonum carmen epicum contineat nihil, quod ad publicam et civilem utilitatem valere possit. Contra vero magna et ardua consilia, excelsi et magnifici animorum sensus, virtus ultra vulgarem mortalitatis moduluin et morem animosa et fortis, nullis adversis casibus et periculorum terroribus infracta mens, salus civium et imperii majestas vel parta vel servata ac defensa, haec illa ipsa sunt, quibus maxime hominum animis admiratio injici potest, quaeque imprimis epico carmini idoneam materiam suppeditant. Quae inde utilitas —nam et haec a carmine epico exigitur — simul proficiscatur, sponte patet.—Admiratio necesse non est, ut a rerum et naturae miraculis petatur, sed admiratione animos nostros afficiunt omnino res a magna animi virtute profectae; insignem dico in excogitandis consiliis vel in iis exsequendis prudentiam, in laboribus perferendis constantiam, in adeundis periculis audaciam, etiamsi illa a laudis et gloriae studio, aut ab ira, odio, vindictae cupiditate profecta fuerit, aut ad immania et saeva facinora proruperit. Convenit igitur, ut a magno viro, magna ingenii vi, magnis corporis viribus, magnis animi motibus et affectibus, inter magnas difficultates, casus et pericula, magnis praesidiis et auxiliis, magnis de causis susceptae et gestae res sint. Atqui eaedem fere res etiam eventu clarae et insignes magnique exempli esse solent; ut aut magni alicujus viri, aut populi vel civitatis, aut generis adeo humani for

VOL. II. B

« AnteriorContinuar »